CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XI

latín

1O stultas hominum curas! quam manca labascit
Vanae vis sophiae, quae pennis verrere terram
Vos docet! Hicce petebat jus, artemque medendi
Alter, et ille sacros spectabat tonsus honores;
5Viribus hic, lingua hic regnum usurpare parabat;
Quidam furandi, quidam civilia agendi
Ardebat studio, quosdam damnosa fatigat
In Venerem rabies, quosdam tenet otium inertes.
His ego tum penitus studiis, curisque solutus
10Omnibus in caelo tecum, o bene nata BEATRIX,
Versabar. Venit mihi gloria tanta recepto.
Postquam quisque locum rediens devenerat illum
Circuli, ubi ante fuit, ceu cerea candelabro
Fax imposta, stetit. Tunc ante locuta lucerna
15Est audita mihi surridens talia rursus
Ordiri exardens fulgenti purius igne:
«Sicut ego aeternum speculatus lumine lumen
Istius ad jubar incendor, sic cernere in ipso
Mi datur, unde fluant, quae agitant tua pectora, curae.
20Tu dubitas optasque, ut sic sermone patenti
Atque explanato rursus mea verba reponam,
Ut capiat tua mens. Jam scis haec me ante locutum:
Pinguis ubi crescit. — Non surrexisse secundum
A tanto. — Haec mea dicta satis distinguere oportet.
25Quae rerum summam sapientia sola gubernat
Consilio tanto, ut mentis genus omne creatae
Inspicientis in hanc, ante imum tangere fundum
Quam sit, deficeret, rationis lumine victo;
Ut sponsa illius, quam sacro sanguine fuso
30Junxerit ipse sibi, clamorem ex pectore ducens
Altum, sub dulcis complexus iret amantis
Tutior ipsa sibi, et magis ipsi fida, duobus
Principibus notis, gemino hanc solamine juvit,
Ipsam ut ductores hinc inde utrique praeirent:
35Quorum unus Superûm totus spirabat amores;
Alter, cui vastam implerat sapientia mentem,
In terris caeli referebat imagine lucem.
Dicam unum; quicunque unum laudaverit, ambos
Dicit; uterque etenim ad metam tendebat eandem.
40Intra Tubinum et, quae collem elabitur, undam,
Quam sibi narratur sedem legisse beatus
UBALDUS, pendet clivus de monte praealto
Fertilis, exercens Perusinos frigore, et aestu
A Porta Solis, retroque jugum grave luget
45Nuceria et Gualdus. Qua plus huic ardua clivo
Semita se frangit, sol terris fulsit obortus,
Qualis nonnunquam surgens Gangetide ab ore.
Quare si cui forte locum memorare placebit,
Non ille ASCESI (nam verbis parcius esset
50Usus), sed proprio hunc Orientis nomine dicat.
Nondum etiam adveniens multum distabat ab ortu,
Quum terras aliquo recreare levamine cœpit
Virtutis dives magnae. Nam talis amore
Vinxerat hunc mulier, pro qua bella aspra subivit
55Junior a patre, et cui, ceu morti, ostia gaudii
Haud quisquam pandit. Sed sacro antistite coram
Atque patre hanc sibi conjunxit, quam semper amavit,
Et magis, inque dies magis. Haec sponso orba priore,
Mille ultra et centum spreta atque obscura per annos,
60Ante istum sedit, nullo invitante marito.
Nec juvit, quod fama refert, sub paupere Amycla
Invenisse casa, qui securum egerat aevum
Illius ad vocem, qui totum terruit orbem;
Et constans animo frustra fuit illa, feraxque
65(Stante Maria infra) ausa crucem conscendere, Christo
Indivisa comes. Sed ne ultra obscura revolvam,
Disce his prolixe verbis me scribere amantes
Jam Paupertatem et FRANCISCUM. Laetus utrique
Vultus, mirus amor, mens concors, dulce tuentes
70His oculi in sanctas rapiebant pectora curas.
Tunc primum nudare pedes venerabilis ardet
BERNARDUS, tantamque avidus contingere pacem
Emicuit, cursu sibi visus tardior isse.
O male cognitae opes, o copia vera bonorum!
75Nudis AEGIDIUS, nudis SILVESTER anhelat
Sectari sponsum pedibus; sic sponsa placebat.
Conjuge cum sancta incedit pater atque magister,
Quem proles humili sequitur circumdata fune.
Non huic securam frontem cor vile gravavit,
80Quod natus PETRO sit BERNARDOve parente,
Quod spretus mire, at regali pectore celsus
Durum propositum ostendit, quod dextera summi
Pontificis sanxit; quo mox praebente sigillum,
Olli turba frequens mira paupercula vita,
85Quam melius caneret caelestis gloria cœtus,
Creverat; et serto est per HONORIUM adaucta secundo
Flamine ab AEterno ductoris sancta cupido.
Utque ardens propriam pro Christo effundere vitam
Forti animo regis Babylonii ante ora superba
90Oravit Christi causam, Christumque sequentum;
Quumque minus movit praecordia gentis acerba,
Ne labor iret ibi nequicquam effusus, ad agros
Italicos rediit, fecundaque gramina fructu.
Antro marmoreo inclusus Tibrim inter et Arnum
95A Christo accepit, postremi insigne sigilli,
Stigmata, quae membris binos is gessit in annos.
Posteaquam est illi visum, qui dote bonorum
Tanta hunc donarat, studioque et mente pusillum
Attrahere assumptum promissa ad praemia caeli;
100Fratribus ille suam, ut justis heredibus, aeque
Cessit commendans, qua nil sibi carius unquam
In vita fuerat, Dominam, hos hortatus, ut istam
Constanter colerent, fido istam pectore amarent;
Hujus et e gremio emissus se tollere ad auras
105Spiritus egregius voluit redituque recepit
In sua se regna, istam unam decus esse feretri
Sat ducens posito. — Nunc tecum conjice mente,
Qualis erat socius cumbam servare peritus
Petri, atque explorare poli rata in aequore signa.
110Dux fuit hic noster. Quare tibi nosse licebit,
Quam lectam messem ferat, hunc quae turba sequatur,
Ut jubet. At se implere nova grex istius esca
Ardet hians adeo, ut non sit prohibere potestas,
Quin per diversos saltus palatus aberret.
115Quoque magis pecudes longe lateque vagantur,
Tanta ad ovile magis referunt se lactis inanes.
Nosco equidem ex istis aliquas, quae damna timentes
Pastorem stringunt; verum haec est tantula turba,
Ut satis exigui ad vestes sit copia panni.
120Nunc si nostra tibi non est obscura loquela,
Si verba attentam tibi sunt immissa per aurem,
Si, quae fatus eram, revocas, contentus abibis
Ex parte; ipse etenim cernes plantam, unde secantur
Rami, et praecinctum renes ita concludentem:
125Pinguis ubi crescit, qui res non captat inanes.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XDivina Comoedia — Paradisus — XIII →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xi--dantes-alagherius-80d7ba
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xi--dantes-alagherius-80d7ba.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.