1»Ex quo aquilam a caeli cursu, quem est illa secuta
Juncta duci antiquo thalamum Laviniae adepto,
Compulit, aversam discedere Constantinus,
Centum annos centumque et plures nobilis ales
5Grata Deo, Europae extremis consedit in oris,
Ad montes, unde illa prius digressa volatum
Flexerat; alarumque sacra tutata sub umbra
Mundum ibi, non interrupto rerum ordine, rexit,
Mutandoque vices eadem ad me denique venit.
10Caesar et ipse fui, quem nomine JUSTINIANUM
Dicunt, atque volente illo, qui me icit, amore
Primo, quod superans leges et inane jubebant,
Delevi; atque prius tanto quam accingerer auso,
Unam, non binas naturas rebar inesse
15Christo, istaque fide vitam contentus agebam.
At me pastoris supremi vox Agapeti
Sincerae docuit fidei sanctissima normam.
Credita res illi est; et clara in luce videnda
Nunc mihi dicta patent hujus, ratione modoque,
20Quo, si quando aliquis quicquam simul asserit atque
Ipse simul negat, et falsum et verum esse videbis.
Ut primum movi vestigia cum grege sancto,
Inceptum sublime, Deo aspirante benigno,
Deduxi, incumbens totus, dum justa movebat,
25Imperium me dante, meus Belisarius arma:
Cui sic juncta fuit caelestis dextera regis,
Ut mihi suaderet studio requiescere in isto.
Ad quae prima rogas, jam sat fecisse putarem
Hoc tibi responsum; at me cogit longius ire
30Ejus condicio, atque aliud quicquam addere dictis.
Ut bene perspicias, justo quo jure verendum
Atque sacrum signum contra certamina tanta
Permulti moveant, et qui sibi vindicet, et qui
Abnuet adverse nitens; nunc accipe, quanta
35Fecerit hoc signum cunctis venerabile virtus,
Ceperit ex illoque die, quum lumina noctem
Clausit in aeternam Pallas, huic tradere regnum
Dum studet. Haec volucris per trina ut sederit Albae
Saecula et ulterius, nosti, sua corpora donec
40Pubes tergemina haud dubitavit propter eandem
Objecisse neci; nostique, quid egerit ista,
Triste Sabinarum tempus si mente revolvas,
Atque inde usque illud repetas, quum pectora ferro
Ulta suum admovit Lucretia prisca dolorem,
45Per septem victrix reges, dominata propinquos
Imperio in populos: nosti, quid gesserit ipsa,
In Brennum, in Pyrrhum a claris illata maniplis
Romulidum, inque alios reges socialiaque arma.
Quare Torquatus, tum Quinctius a neglecto
50Cincinno dictus, Decii Fabiique decora
Fulserunt fama, quam myrrha aspergo libenter.
Haec Arabum stravit fastum vexilla sequentum
Hannibalis, gelidas illis rumpentibus Alpes,
Ex quibus, Eridane, Italicis illaberis agris.
55Hoc duce, adhuc pueri et juvenes, duxere triumphos
Scipio Pompejusque, et colli est visa dolenda,
Sub quo tu primas hausisti luminis auras.
Deinde prope aetatem, qua totius una voluntas
Caeli decrerat mundum componere pace,
60Ipsam corripuit Caesar, Roma urbe rogante.
Et quid, praetergressa Varum, ad vada fluminis usque
Fecerit haec Rheni, satis Isara vidit et Hera
Sequanaque atque omnes valles, queis plenus abundat
Elabens Rhodanus. Quid, ubi est egressa Ravenna
65Irrupitque amnem Rubiconem, haec gessit, id alae est
Talis, ut hanc oculi haud possent servare sequentum,
Nec scribae calamus. Contra oppida Iberica vertit
Agmen, dein propius Dyracchia mœnia, et urbem
Pharsalon adeo percussit, ut usque vagatus
70Ad Nili calidas luctus pervenerit undas.
Haec iterum Antandri terram Simoëntaque vidit,
Unde olim exierat, bustumque ubi procubat Hector,
Atque in perniciem Ptolemaei denique somnum.
Exuit; unde Jubam oppressura erupit ad instar
75Fulgoris: Hesperiam dein vestram ingressa, volavit
Pompejanarum sonitu invitata tubarum.
At quod signiferum gessit comitata secundum,
In taetro latrant Brutusque et Cassius Orco,
Idque dolet Mutina, atque obsessa Perugia luget.
80Nunc etiam tristis fundit Cleopatra querelas,
Quae instantem fugiens, subitam sibi traxit ab angue
Atque atram mortem. Hoc fortes ducente catervas
Litus ad usque Maris Rubri discurrit et, ipso
Ductore, haec potuit mundum componere pace
85Tanta, ut sacratam Janus sibi viderit aedem
Clausam. — At quod suasit vexillum talia fari,
Fecerat ante et erat facturum pro imperii vi
Mortali in terris, quod sub dicione gubernat,
Fit leve et obscurum specie, si tertius heres
90Spectandus fuerit Caesar, te judice acuto,
Et studii puro. Nam justa, aeterna potestas,
Hanc mihi quae inspirat mentem, concesserat illi.
Quem dico, laudem, quam ultam duxisset ob iram
Id dantis. — Nunc quae huc veniunt referenda, stupebis.
95Dein, comitante Tito, pœnas sumptura volavit
Antiquum ulta scelus. Tum vero, ubi Ovile momordit
Dens Longobardus Sanctum, sese illius alis
Tectum succurrisse isti, victo hoste, fatetur
Carolus in terris Magnus. Jam tu ipse videbis,
100Qui sint, quos supra accuso, et quae hos crimina damnent,
Unde venit vobis cunctorum causa malorum.
Altera communi signo pars lilia flava
Opponit, seorsim pars altera vindicat istud;
Mens est in dubio, quis major ceperit error
105Alterutrum. Utatur solita pro viribus arte
Turba Ghibellini studio inflammata furoris;
Ast aliud signum quaerat sibi; non bene miles
Hoc sequitur, qui a justitia sejunxerit ipsum.
Neve hoc. Guelphorum turba stipante suorum,
110Carolus iste novus sternat, verum horreat ungues,
Qui mage sublimi vellus vulsere leoni.
Jam saepe ob culpam nati flevere parentum;
Nec mutaturum propter sua lilia numen
Signa putet. Parvi decus hujus sideris ornant,
115Quae nullos unquam detrectavere labores,
Gnavae animae, aeternum ut veniat post funera nomen.
Namque ubi curae istuc tendunt, et tramite oberrant
Huc illuc vario, pariter veri ignis amoris
Et minus atque minus vivax ascendat, oportet.
120Ast haec cum merito commensis pignora nostro
Pars est laetitiae, quia nec majora videmus,
Nec minus ampla dari. Hinc judex ita temperat aequus
In nobis pectus mulcendo, ut nulla cupido
Nos unquam ad studium deducere possit iniquum.
125Diversi vocum sonitus modulamine dulces
Dant numeros; pariter scamna haec diversa potitos
Hac vita, istarum harmonia resonante rotarum,
Dulce beant. Hujusque inclusum lumine baccae
Romaei est lumen, cui grandia pulchraque facta
130Cesserunt male apud male gratos; sed neque risit
Adversans Narbo. Quare pede claudicat ille;
Qui nocitura sibi alterius benefacta putavit.
Bis geminas habuit natas Ramundus, avito
Nomine, quod dederat gens Berlingaria, notus,
135Omnes reginas, ignobilis ac peregrini
Cura Romaei. Deinde ore sat ille superbo
Hunc justum totam rationem evolvere jussit,
Bis ubi sena dedit, quae res bis quina ferebat.
Inde hic cessit inops et multis debilis annis
140At si magnanimi mundus cor nosset, in omne
Mendicati aevum frustatim quamlibet escam,
Laudatum valde magis hunc efferret ad astra.»