1»Si praeter quem terra modum cognoscit, in aestu
Cordis amore usti tanta tibi fulguro luce,
Ut tibi jam virtus oculorum victa residat,
Noli admirari; namque hoc ex robore visus
5Perfecti venit, isque cito; sua prout bona noscit,
Cognita venatur. Video jam, ut limpida veri
AEterni tibi fax splendet, quae sola tuentis,
Visa semel, mentem succendit amore perenni.
Quodsi forte aliud vestrum seducit amorem,
10Id nihil est, quam hujus signum, male cognitus index
Hic interlucens. Modo te fert scire cupido,
An, qui vota minus persolverit, ipse repensis
Muneribus aliis tantundem reddere possit,
Omni a lite animam ut tutetur.» — Talia dixit
15Hujus principium cantus initura BEATRIX;
Atque, ut qui cœptum haud sermonem obtruncat, ita illa
Propositum tenuit sanctum. «Quae maxima dos est,
Largius indulgente Deo, qui cuncta creavit,
Inventa, apta magis bonitatem ostendere Patris,
20Quamque Is plurimi habet, fuit haec vis libera vestri
Arbitrii in terris, qua cuncta et sola creata,
Queis lumen rationis inest, ditata fuerunt,
Et sunt. Nunc, si conjicias, voti alta patebit
Virtus, si quis fit reus, ac Deus annuat ipsi
25Ultro paciscenti. Nam inter hominemque Deumque
Facta fides ubi sit, thesauri victima tanti,
Quem dico, evadit, proprioque obstringitur actu.
Quid tanti est, quaeso, pretii, quo tu ista rependas?
Nam tibi si oblatis uti bene posse videris,
30Ex male sublatis igitur vis crescere belle.
Jam quod plus refert, manifesto in lumine cernis;
Sed quia dat veniam indulgens Ecclesia Sancta,
Quod penitus contra, quae dixi, vera videtur,
Nunc te paulum etiam ad mensam consistere oportet;
35Namque cibum rigidum, qualem te sumere jussi,
Ut bene distribuas, aliquam tibi poscere debes
Rursus opem. Tibi consilium nunc pandito mentis,
Et mea dicta tene; nam quid tibi discere prodest,
Copia ubi desit retinendi intenta tenaxque?
40Istius natura sacri res convenit intra,
Binas, quarum una est, qua constat victima, et una,
Quam debet promissa fides. Delere potestas
Postremam nulla est, nisi sis hanc solvere certus;
Quod sic praecise supra mea lingua monebat.
45Quare etiam fuit Hebraeis offerre necesse,
Quanquam his mutandi nonnulla piaminis esset
Copia, quod nosti. Nam quae est tibi prorsus aperta
Altera, materiam dico, virtute valere
Illa potest tanta, ut dolus omnis abesse putetur,
50Si quis materiam diversam subdere averet.
At non permutet pondus, quo forte gravatur,
Pro arbitrio sibi quisque suo, ni argentea clavis
Flavaque se vertant; et quaevis stulta putanda est
Mutandi ratio, nisi res dimissa vicissim
55Contineat sumptam, veluti in bis triplice summa
Bis duplicem invenies. Quare quodcunque suae vi
Naturae usque adeo grave sit, ut pondere lancis
Detrahat omne genus, nulla hoc impensa rependet.
Discite, mortales, votum non pendere nauci;
60Sed servate fidem, nec agat vis caeca furoris,
Ut Jephten, ubi prima illi solvenda reperta
Strena est; cujus erat potius, se egisse fateri
Prave, quam praestare fidem pejora patrando.
Sic mente est visus stolida dux magnus Achivum;
65Quare flere sui decus Iphigenia coacta est
Vultus, prudentesque simul stultosque nefandi
Admonitu cultus lacrimas effundere adegit.
At vos, Christiadae, graviore incedite motu,
Neve instar pennae vos quaevis efferat aura,
70Et ne credatis vos posse in qualibet unda
Sordes abluere. Antiqui Scriptura novique
Stat Testamenti; stat Sancti ductor Ovilis
Supremus pastor: sat vobis ista salutis
Sit via. Quodsi quicquam aliud perversa libido
75Clamat, vos homines esse, haud expertia mentis
Armenta, admoneat ratio, ne, qui incola vestrae
Judaeus terrae est, vobis illudere discat.
Ne vos ardor agat lascivi more bidentis
Agni, maternum qui lac contemnit et ipse
80Pro libito simplex miscet sua prœlia secum.»
Haec mihi, quae placuit scriptis mandare, BEATRIX.
Dein cupida, et sanctis exardens tota favillis
Illa oculis partem mundi quaesivit, ubi ora
Plus fulget vivax. Hujus reticentia, vultus
85Mutatus, nova volventi ardentique rogare
Ingenio abrupit sermones; utque sagitta,
Quo missa est, stat fixa prius, quam chorda quiescat,
Sic sensi regnum nos irrupisse secundum.
Hic praeportantem tam laeta gaudia fronte
90Tunc vidi Dominam, postquam se in luce locavit
Illius caeli, ut radiaverit ipse planeta
Uberius. Quodsi sese immutavit, et aureo
Igne astrum risit, quid ego mutabile nostra
Natura omnimodis animal? Ceu squamea clari
95In lymphis stagni, quicquid super innat, hianti
Ore armenta petunt, escam rata: sic ego vidi
Milia splendorum lateri agglomerantia nostro,
Singulaque ajebant: «Ecce illam, quae auget amores
Nostros»; quoque magis propter se quaeque ferebat
100Umbra, videbatur dare gaudia plena vibrante
Fulgore emisso. — Id, lector, fac mente volutes:
Si quae hic incipio, mox imperfecta relinquam,
Nullum addens verbum, qualis cruciaret egestas
Te scire ulteriora avidum? Et cognoscere quibis
105Per te, quae fuerit, simulac patuere, cupido
Audire hos, fantes quae sit data cuique locato
Istic condicio. «O animans bene nate, triumphi
AEterni sedes cui cernere gratia donat,
Ante a militia quam jusserit ista vacare,
110Lumine caelorum totam spatiante per aulam
Nos sumus incensi; quare si forte voluntas
Hortatur clare rationem discere nostram,
Sponte tua hanc exple.» — Sic de cœtu una piorum
Vita illo dixit; pariterque est fata BEATRIX:
115»Dic age, dic tuto et crede, haec fore dicta Deorum.»
«Sat bene percipio, propria qui in luce moreris,
Atque hanc ex oculis ducas; nam flamma coruscat,
Prout tu diffuso pandis tua gaudia risu,
Digna anima; at non scire mihi est, quo nomine nota:
120In terris fueris, nec quae dedit istius astri
Causa gradum tibi, quod celat mortalibus ora
Alterius propter radios.» — Haec pectore fudi,
Defixis oculis in lucem talia fatam.
Quare haec lucidius multo, quam fulserat ante,
125Exarsit, veluti sol, qui splendore micanti
Uberius, postquam corrosit flamma vapores
AEstum mulcentes, oculis se subtrahit ipsum.
Laetitia superante magis mihi facta serena
Illa anima, involvit proprio se lumine, et almam
130Mi celans penitus penitusque inclusa figuram,
Haec responsa dedit cantu referenda sequenti.