1Posteaquam ille tuus, CLEMENTIA pulchra, resolvit
CAROLUS ambagem mihi, cœpit deinde malignas
Enarrare suum fraudes in semen ituras;
Atque ait: «Ista sile ac volucres sine labier annos.»
5Quare nil aliud possum, nisi dicere justum
Venturum luctum vobis post aspera damna.
Et jam versa erat ad solem vita illius almi
Luminis, explentem vota omnia, ut illa Voluptas,
Sat cunctis quae sola facit. O pectora falsa,
10Impiaque evasura, bono quae avertere tanto
Haud dubitatis iter, res et spectatis inanes!
Atque ecce ex illis lux altera, seque paratam
Indulgere mihi, jaculando spicula flammae,
Monstrabat. Tum oculis, ut primum, fixa BEATRIX
15In me, sat monuit cupidum; atque ego talia fudi:
«O, quaeso, mea vota exple, sortita beatam
Vitam anima, ac certum facias me in te intima cordis
Posse repercutere.» — Haec nova mi lux hactenus, imo
Ex centro, unde dabat cantus, talem edere vocem
20Cœpit, more viri gaudentis amore juvandi:
«Illa ubi prava Italae regionis terra videnda
Considet, urbem intra Venetam fontesque minantis
Medoaci ac Plavis, tollit se vertice collis
Non alto, unde olim fax est delapsa, ruina
25Aggressa ingenti vicinos. Protulit una
Me radix istamque. Vocor CUMNITIA, et istic
Fulgeo, quod placuit mihi splendor sideris hujus.
At mihi causa meae, qua laetor, maxima sortis
Indulgenda venit, cujus non taeduit unquam;
30Quod facile haud vestro fuerit fors credere vulgo.
Laetitia haec nostro praefulgens caraque in astro,
Quaeque propinqua mihi magis est, monumenta paravit
Permulta in terris magnam celebrantia famam,
Atque, priusquam abeat, hic jam centesimus annus
35Quintuplicatur adhuc. Nunc disces, quam utile cedat
Viribus ingenii, pulchrisque excedere factis
Mortali, ut primam vitam nova vita relinquat.
Non hoc, quam majus Tilaventum Athesisque recentem
Progeniem claudunt, meditatur pectore turba;
40Nec, licet aspra premat clades, hanc paenitet acti.
Sed non tempus abest, quo gens Patavina paludi
Immutabit aquas, quae praeterlabitur agros
Bergae, jus contra populo in fera fata feroce.
Atque ubi se Silis Cagnano flumine miscet,
45Imperio exsultans elata fronte superbus
Incedit quidam, cui jam stat rete paratum
Ipsum capturum. Flebit quoque Feltria iniquum
Pastoris facinus, tali quae labe probrosa
Fiet, ut ob similem se quemquam Malta negarit.
50Antra sua ingressum vidisse. Sed unius esset
Ampla nimis mensura cadi, exceptura cruorem,
Quem scis effudisse tuas, Ferraria, venas;
Et lassaretur, si cui forte uncia lance
Singula collibranda foret, quem presbyter ille
55Largus donabit, studia ut sua comprobet illi
Parti; atque istius gentis bens congrua vitae
Talia dona forent. Caeli sublimibus astant
In templis specula, ista thronos gens vestra vocavit,
Judicis alma Dei lux nobis unde refulget
60Sic, ut, quae dixi, nos pondus habere putemus.»
Hic tacuit similisque alias sub pectore curas
Volventi visa est, ob, quam velut ante rotavit
Centrum ingressa, rotam. Mihi jam notae, altera forma
Laetitiae praeclara oculis apparuit, instar
65Arte laborati nitido sub sole balassi.
Laetantem domus alta Dei splendoribus auctat,
Non secus ac risu tellus; sed nigrior umbra
Tartarea est tanto, quanto est mens tristior ipsi.
«Cuncta Deus videt, inque illum penetrasse putanda es,
70O felix anima,» huic dixi, «ut jam nulla cupido
Suspirans ipsum tua lumina fallere possit.
Ergo voce tua, quae magnum oblectat Olympum
Cantibus assiduis ardorum mixta piorum,
Quorum alae capiti senae implicuere cucullum,
75Cur me non exples avidum? Nec verba manerem
Ipse tua, in te si inspicerem, in mea pectora ut ipse
Tu penetras.» — «Major vallis,» tunc incipit ille,
«Excepto pelago, quod mundum circumit omnem,
In quam se effundant undae, diversa pererrat
80Litora, soli adversa adeo, ut medii ipsa diei
Conficiat callem, quum illic, qui terminat aethram
In plano medium, circlus spectetur, ubi ista
Incipit. Illud ego litus, Macram inter et inter,
Ebraeum, incolui, exiguo quod tramite Tuscum
85Dividit a Ligurum populo. Ortum vergit ad unum
Occasumque quasi unum Saldarum, ac mea tellus,
Quae quondam proprio tepefecit sanguine portum.
Me haud ignara mei gens nominis appellavit
FOLCUM. Signa mei caelum hoc praeportat, ut olim
90Hujus ego. Haud adeo exarsit Belo edita Dido,
Sichaeo pariter, pariterque odiosa Creusae,
Quantum ego, dum tulit id crinis. Non illa dolosum
Demophoonta sibi Rhodope conquesta, nec imo
Arsit ita Alcides inclusam pectore Iolen.
95At non ista tamen cor nobis cura remordet,
Verum hic ridetur, non quae jam culpa redire
In mentem haud posset, sed virtus, quae ista paravit.
Hic ars suspicitur, quae astrum tanto ornat amore,
Suspiciturque bonum, per quod mens prona deorsum
100Fert reditum ad Superos. Verum, ut discedere curis
Pacatis penitus possis, quas attulit ista
Sphaera tibi, stat adhuc ultra procedere verbis.
Scire cupis, cujum hoc lumen, quod fulget in illa
Sic face me juxta, ut radius solaris in unda
105Pura. Nunc audi: hic intus sua gaudia RAHAB
Expandit, nostroque choro conjuncta, sigillo,
Illius est impressa, gradum sibi nacta supremum.
Sidus in hoc, ubi apex postremus desinit umbrae,
Quam tua terra parit, Christo ducente triumphum,
110Haec assumpta prior venit, meritoque decebat
Hoc aliqua in caeli sphaera mansisse trophaeum,
Per quod clareret victoria tanta lucrati
Utrisque hanc palmis. Haec primo faverat auso,
Josue ubi victor sancta est tellure potitus,
115Quae minime tangit vestri praecordia Papae.
Urbs tua, quae illius planta est, qui vertere primus
Terga suo auctori est ausus, cujusque dolendus
Est adeo livor, progignit et undique fundit
Florem illum tristem, pecudes qui avertit et agnos;
120Namque hic ex pastore lupum fecisse rapacem
Arguitur. Quare Scripturae verba ducesque
Magni linquuntur. Pervolvere Decretales
Unica cura est his, haec his sibi priva supellex.
Hoc est Pontificis studium, hoc, qui cardine celso
125Effulgent positi, volvunt sub pectore Patres.
Nazareth haud ipsis curae est, ubi Gabriël alas
Tendit. Sed Petri templum et sacra cetera Romae,
Bustaque militiae Petri vexilla secutae
Turpi ab adulterio quamprimum libera cernes.»