1Binos pone cibos distantes atque moventes
Cor pari utrosque modo; vacuum prius ardor edendi
Conficiet quemvis, qui liber sponte sua sit,
Quam denti alterutrum admoveat. Sic agna luporum
5Iram inter geminam pariter perterrita staret;
Sic duo dammaram canis inter corpora restet.
Quare, si tacui dubiis exercitus aeque,
Nec me reprendam, quoniam res ipsa necessum
Hoc habuit, nec me laudo. Labia ipse premebam;
10At desiderium liquide apparebat in ore,
Solaque prex vultus plus, quam distincta loquela,
Posse videbatur. — Danielis more BEATRIX
Usa est, qui regis sceptro Babylona tenentis
Iram dissolvit, violenta et iniqua jubentis.
15Atque ait: «Haud me jam fallit te hinc inde retorquens
Cura duplex pressa intus, ut extra nulla patescat.
Tu sic concludis: ‹Bona si durare voluntas
Certa est, cur unquam alterius violentia possit
Imminuisse modum meritis?› Tibi et altera cura
20Subjecit stimulos; ita enim remeare videntur
Ad stellas animae, ut sententia prisca Platonis
Innuit. Ista gravant aequali pondere mentem
Hinc atque inde tibi. Quare, quae extrema labori
Sunt tibi, queisque subest plus fellis, prima resolvam.
25Qui plus ex Seraphim sese transformat eandem
In speciem, a vera quam ducit imagine patris
Supremi, Moses, Samuel atque ille Joannes,
Non Maria excepta, tu utrum velis, elige, dico,
Nemo aliis, animae quam illae, quarum ora videnda
30Huc occurrerunt, scamnis considit, et aevo
Nemo minor fuerit, nec grandior; omnibus unus
Est locus, atque simul primo dant fulgere caelo,
Quod decorant, cuncti. Sed quisquis dispare norma
Dulcem ibi agit vitam, prout tangit plusque minusque
35AEternum hos Flamen. Se hic exhibuere videndas
Illae animae, non quod sphaera haec sorte obtigit ipsis,
Ast ut quaerentem caelestia scamna docerent,
Quae minus ascendunt. Namque haec sola apta loquela
Est vestro ingenio, quod tantum a sensibus haurit,
40Quae posthac menti committi digna putantur;
Quo magis indulget vestro Scriptura vigori,
Datque pedesque manusque Deo, et contraria vero
Accipit haec aliter. Sic Sancta Ecclesia pingit
Sub vultu humano Gabriëlem, membra Michaëli
45Appingit, sic et jusso sanare Tobiam.
Non hanc ille viam voluit calcare Timaeus,
Humanas animas quum dicit ad astra redire;
Nam suasisse sibi, quae dixerat, ipse videtur,
Istas inde ratus decisas tempore ab illo,
50Quo humanos artus informavere, vocante
Natura. Ast aliter fortasse is senserit, atque
Vox sonat ac posset fieri, ut, quae intellegit ille,
Deridenda minus fuerint. Nam si ille putasset
Ad sphaeras istas laudem probrumque venire
55Virtutum, quae nostra valent in semina, forsan
Nonnihil in veri signum hic offenderit arcus.
Hoc secus acceptum, jam recto tramite totum
Avertit mundum sic, ut persuaserit error
Compellare Jovis Martisque et nomen inane
60Mercurii. Sed quae mentem cura altera torquet,
Est minus illa nocens; nam te haud abducere quiret
Illius improbitas a me. Si nostra videtur
Justitia aequa minus mortalibus, haec via vobis
Vestiganda, fidem exercet, non sparsa latenti est
65Haereseos viro. At quoniam bene inire potestis
Ingenio freti vestro haec penetralia veri,
Te mittam, ut cupis, expletum. Si, judice te, sit
Vis, ubi, qui patitur, cogenti nil dare perstet,
Vis genus hoc animas non excusaverit illas.
70Namque haud deficiet, si nolit, vestra voluntas;
Sed facit, in flamma quod vos facere usque videtis
Naturam, si quis millennis ictibus ignem
Torqueat assidue. Si flecti plusque minusque
Se sinat, illatam dubio procul ipsa secundat
75Vim. Non absimili inveniens has mente fuisse,
Quum fuerit gressum ad sua claustra referre potestas.
Si mens firma illis haud cedere certa fuisset,
Quae te, Laurenti, flammata in crate manere
Passa est assatum; qua Scaevola maluit asper
80Esse suae dextrae, vis unde avulserat illas,
Huc retraxisset tandem sua quamque voluntas,
Ut primum est data libertas. At pectora mente
Tam solida sunt rara nimis. Jam verba per ista,
Si bene, uti decuit, tu ista accipienda putasti,
85Quae saepe ancipitem torsisset cura recursans,
Cassa cadit. Sed nunc alium tua lumina flexum
Offendunt, mente unde tua haud evadere posses;
Lassarere prius. Tu me docuisse tenebis
Id te: nunquam animam mentiri posse beatam;
90Quod primo coram vero stat tempus in omne:
At dein, PICCARDA, audisti diversa locuta.
Quod meminisse potes, animo CONSTANTIAM amasse
Usque sacrum velum. Frater, saepe accidit istud,
Ut quisquam, luctans praesenti exire periclo,
95Fecerit invitus, quod non fecisse decebat.
Non secus Alcmaeon, qui, patre rogante, parentem
Ipse suam exstinxit, quum maluit impius ultor,
Quam minus ipse tenax patriae pietatis haberi.
Haec equidem tecum vellem tu mente volutes:
100Suesse voluntati quoque vim concurrere mixtam
Sic, ut purgari nequeant injuria facta.
Libera vis animi per se vitare parata est
Omne malum; ast istuc tunc inclinare videtur,
Major ubi metus hanc moveat, si certa resistat.
105Quare quae exprimitur, PICCARDA fante, voluntas,
Libera sponte sua est; aliter, quam hoc nomine dico,
Accipe. Sic disces pariter nos vera locutas.»
Haud aliter sancta decurrit rivulus unda
Fonte illo egrediens, quo verum profluit omne.
110Pace ita composita, mihi tum utraque cura quievit.
«Dulcis amantis amor primi, diva incluta,» dixi
Post paulo, «sermo cujus mihi pectora inundat,
Inflammatque adeo, ut magis ac magis aucta vigore
Succrescant! Non tanta mihi est data copia cordis
115Prodere sensa mei, dignas ut solvere grates
Pro meritis valeat; sed qui videt ima potestque,
Ille tibi has referat. Jam sensi, ut nostra cupido
Discendi haud unquam satura est, nisi quum unica veri
Lux illa aeterni, quam extra spatiarier ullum
120Haud possit verum, tenebras disperserit omnes.
Tunc ibi, ut in lustris fera, parta pace quiescit,
Hoc simul attigerit, quod apisci est apta facultas.
Nam secus omnis amor rerum cognoscere causas
Insitus incassum foret. Istum propter amorem,
125Ut scatebra, ante pedes veri sententia menti
Utrimque ambiguae emergit; naturaque mater
Illa est, extremum quae trudit ad usque cacumen
Ex colle in collem. Hic amor est, qui impellit, et hic est,
Hoc quoque qui suadet te, Diva, rogare scienter;
130Nam res est obscura mihi. — Fert scire cupido,
Num, si quis voti fuerit reus, et tamen istam
Plusve minusve fidem tandem laesisse feratur.
Sat facere is vobis possit sua per bene facta
Alterius generis, vestra quae lance probentur
135Non minimum.» — Tunc me visa est spectare BEATRIX,
Plena utrosque oculos flamma caelestis amoris
Divinum usque adeo in morem, ut, mihi robore visus
Victo, terga darem, perstrictaque declinarim
Lumina, restiterimque, quasi minus utilis essem.