1Qui mihi sol pectus prius inflammavit amore,
Monstrarat pulchri, dempto velamine, veri,
Dum sua confirmat, nostra argumenta refutat,
Aspectum dulcem. Jamque, ut mentem ipse faterer
5Purgatam et certam, extuleram, ut magis arduus ore
Farer, quoad decuit, caput. Ast objecta repente
Est oculis visi species, quae inspecta revinxit
Me totum usque adeo, ut praesentem errata fateri
Fixerit immemorem. Ceu per pellucida, tersa
10Vitrea vasa, aut per, nullo turbante, nitentes
Lymphas haud altas sic, at fundi ima nigrescant,
Tenuia tam redeunt nostrae exteriora figurae,
Quam baccae candor, nivea qui in fronte locetur;
Sic mihi se obtulerant fari plura ora parata;
15Quare me errori cepit contrarius error,
Quo vir amore arsit captus fontisque suique.
Quod simulac sensi, ratus haec simulacra repulsa
A speculis, ut cuja essent cognoscere possem,
Conversis respexi oculis; sed nulla videre
20Contigit, hisque actis prae me, ducis ora petivi
Dulcis, ab his pendens, quae ardebant lumine sancto.
At mihi surridens: «Noli admirarier», inquit,
«Ridentem, postquam ipsa tuum puerile notavi
Judicium, quoniam tua planta insistere vero
25Non credit, sed more suo te ducit inani
Conatu. Quas tu cernis sub imagine, verae
Sunt animae, huc missae, quia, quae vovere, fatentur
Se votis mansisse minus. Quare alloquere illas,
Audi, atque adde fidem dictis. Nam vivida veri
30Lux, satis his faciens, a se has deflectere passum
Ullum non patitur.» — Tum unam, quae visa loquendi
Plus cupida est, umbram fuit ingens ardor adire;
Et cœpi, quasi quem studium nimis acre fatigat
Mussantem: «O anima egregie fausta edita sorte,
35Quae vitae ad jubar aeternae dulcedine abundas,
Quam qui non gustat, nunquam cognoscere possit:
Pergratum fuerit, si des mihi discere nomen
Ipsa tuum ac sortem vestram.» — Quare illa parata,
Nec remorata diu, haec oculis ridentibus infit:
40»Nunquam noster amor portam poscentibus aequum
Claudit, non secus ac similem sibi qui jubet esse
Quemque sua ex aula. Quo me tunc tempore habebat
Mundus, virgo Deo sacrarum rite sororum
Augebam numerum; et, bene si scrutabere mente,
45Non tibi celabor forma magis aucta decora,
Ac me PICCARDAM nosces, quae immixta beatis
Ipsa beata choris, ubi quam lentissima sphaera
Est lunae, locor hic. Quae nobis pectora solum
Exhilarata ardent Divini Flaminis igne,
50Se duxisse Hujus laetantur ab ordine formam;
Et nobis sors ista data est, quae tam ima videtur,
Quod curasse parum arguimur sollemnia vota,
Et partim solvisse minus.» — Tunc occupo et inquam:
«Nescio quid vobis divini fulget in ore
55Mirifico, prima quod vos ab imagine mutat.
Inde fuit nobis revocandi tarda facultas.
At quod tu narras, dat opem, ut cognoscere vultum
Sit mihi res levior. Sed ne hoc mihi dicere parce:
Vos, quae felices in sphaera degitis ista,
60Unquam fert animus magis altas quaerere sedes,
Plura ut mirari majoraque fœdera vobis
Multiplicare illic detur. — Prius illa parumper,
Cum qua tunc umbra stabat, surrisit et exin
Vultu adeo laeto respondit, ut igne caloris
65Icta videretur primi: «Quae dissita nostrum est
Per pectus, frater, sancti vis plurima amoris,
Dat desiderio tranquilla pace potiri,
Et facit, ut simul illa velit, quae possidet, ultra
Nil sitiens. Etenim si ferret nostra cupido,
70Aspirare ultra atque magis sublimia inire,
Nostra forent vota Illius pugnantia menti,
Qui nos sejunctas habet hic; quod et ipse videbis
Non cadere in sphaeras istas, ubi amare necesse
Dicas, si bene naturam perspexeris hujus
75AEstus. Quin immo stat in hoc vitae esse beatae:
Stare intra fines, quos dat divina voluntas,
Cum qua de nostris quoque fit mens mentibus una.
Quare qualescunque sumus per multa gradatim
Limina, id et regno placet omni, non secus ipsi
80Regi, qui nos sponte sua trahit, atque voluntas
Hujus pax nostra est. Ipsa est illud mare magnum,
Quo, quicquid creat illa, atque edit lucis in auras
Natura, assiduo motus conamine tendit.»
Tum patuit mihi, ut in caelo Paradisus ubique est:
85Etsi cuncta beans supremi gratia amoris
Impluat haud aeque. Hic illorum more virorum,
Quos daps una dedit saturos, at ubi altera restat
Esca gulam alliciens, illi hanc spectare videntur,
Gratiaque est aliis de prima, ego nutibus usus
90Et verbis egi, totam ut cognoscere telam
Possem, unde haec radium nondum ad capita ultima traxit.
«Perfectae ob cursum vitae, meritumque profundum
Altius in caelo», dixit, «stat femina, cujus
Ad normam in terris vos inter membra teguntur,
95Velaturque caput. Dulci dare corpora somno,
Et vigilare illo cum Sponso tempus ad usque
Postremum cupiens, cui fiunt omnia cara
Et rata, quae pietas et amor conformat ad aequam
Illius mentem. Primaevo flore juventae,
100Illam ut subsequerer, terrae bona fluxa valere
Jussi, quoque illa usa fuit, me vestis amictu
Inclusi, sectamque sequi sectaeque magistram
Certa, palam vovi. At gens plus male sueta nocere,
Quam merita, avulsit dulcis me limine claustri.
105Testor ego Superos, qualis post illa dolenda
Vita mihi fuerit. Quae se lux altera monstrat
Dextra mihi fulgens, quaeque ardet lumine nostri
Toto orbis, quicquid de me sum farier orsa,
Vult de se accipias, seseque fuisse sororem
110Dicit, cui capitis sacratum est tegmen ademptum.
Sed quoniam ad vestros fluctus invita reducta est
Jus contra moremque bonum, nunquam illa solutum
Cor habuit velo. Lux haec CONSTANTIA magna est,
Quae se ex Suevorum vento genuisse secundo
115Progeniem narrat, quae tertia et ultima lapsi
Vis fuit imperii.» — Sic illa, et voce canora
Cœpit: «Ave Maria!« atque canens evanuit auras
In tenues, veluti grave per vada turbida corpus
Atque hanc, quoad potuit, cedentem nostra secuta
120Est acies: ubi deflexit, quo me egerat aestus
Major, quaesivit signum et conversa petivit
Tota BEATRICEM. Illa oculos mihi perculit instar
Fulguris, ut primos ictus ego ferre nequirem:
Quae mihi causa fuit, cur tardior ipse rogarem.