1Vos, rate qui vecti parva venistis, aventes
Audire, usque meam sectati pone carinam,
Quae mare cantando verrit, jam litora vestra
Respicite, et pelagus ne ultra tentate profundum;
5Nam vos, me amisso, loca devia forte petetis
Errantes. Nemo, quod arandum prendimus, aequor
Unquam percurrit. Tritonia Diva labori
Aspirat nostro, nos dexter ducit Apollo,
Atque novem Musae monstrant Erimantidas ursas.
10Pauci, mature qui prospectastis hiantes
Angelicum panem, quo vita hic vivitur, at non
Exsaturata manet, dimittere salsa per alta
Navigium vobis licet observantibus undam,
Quam sulco, prius aequalis quam strata residat.
15Praestantes illi, qui adierunt Colchica regna,
Obstupuere minus tunc, quum videre bubulcum
AEsonidem factum, quam vos, mea vela secuti.
Ingenita et jugis sitis in, quod imagine ridet
Divina, regnum celeri nos impete agebat,
20Ferme quo aspicitis caelum. Spectare BEATRIX
Sursum, et ego hanc. Tam forte diu, dum cessat arundo,
Et volat atque fugit resolutam libera chordam,
Sensi delatus, quo me divertere suasit
Res mira ad se oculis. Illa autem, quam ulla nequibat
25Cura latere mei cordis, convertit utramque
Ad me aciem pariter laeta, ut pulcherrima forma:
«Mente Deum», dixit, «bene grata suspice, qui nos
Primae conjunxit stellae.» Mihi lucida visa est
Ac densa ac solida ac nitido stans corpore nubes
30Nos tegere, haud secus atque adamas solis jubare ictus.
Ingressos intus nos bacca aeterna recepit,
Ut recipit lucem fluvialis gutta cohaerens.
Si tum corpus eram, si non comprendere mente est,
Qui rem, quae triplex spatium occupat, insinuare
35Altera passa sibi res sit, quod fiat oportet,
Corpus ubi in corpus repat, multo acrius esset
Ardendum nobis mirarier illius esse,
Qui sibi conjunxit naturam hominisque deique.
Tunc ibi cernere erit, quod demonstrare nequibit
40Hic quisquam atque fides jubet omnes credere certo,
Ut quae vera patent per se notissima, primo
Credenda intuitu mentis. — Tunc ora resolvens
Dixi: «Ego, Diva, pio, quoad possum, huic pectore grates
Solvo, mortali qui me sejunxit ab orbe.
45At quid, dic quaeso, quid sunt nigra corporis hujus
Signa ea, quae in terris de Cain fingere suadent
Fabellam?» Illa diu surrisit; deinde loquelam
Solvens: «Si mortalis», ait, «sententia aberrat,
Clavis ubi sensus nescit recludere verum,
50Certe haud deberent jam pungere tela stuporis
Cor tibi; nam ratio, quae sensus pone sequatur,
Cernere ut ipse potes, brevioribus utitur alis.
At da, quid tecum reputes.» Tunc huic ego contra:
«Ex raro ac denso, quae sic diversa videntur,
55Esse reor.» — «Multo haec in vortice mersa videbis
Falsi, quae modo credis», ait, «si rite tenebis,
Quae dicam contra. Demonstrat lumina vobis
Multa orbis sphaerae octavae, diversa notanda
Mole sua ac lucis natura. Hic collige primo.
60Si rara ac densa efficerent ea, qualia constant
Quantaque, flammivomo cuivis vis unica inesset,
Plusque minusque tributa globo, atque aequaliter uni-
Cuique. At multiplices virtutes ex elementis
Primis, quae formam statuunt cujusque, necesse est
65Nasci, quae deleta forent, te judice, cuncta,
Hoc uno excepto. Adde etiam: si causa nigroris
Rarum esset, quod tu vocitas; aut iste planeta
Partim ex materia jejunus forte laboret,
Aut, ut opima adipe et mixtim minus uncta per artus
70Corporis unius caro diditur, haud secus iste
In proprio chartam mutet versa vice libro.
Quae mihi dicta prior causa est, in Solis aperta
Esset defectu, nam translucere videres
Lumen ut ingestum rei, quae corpore raro
75Constet. At id non fit. Quare inspectare secundam
Est operae pretium. At tibi si dabo funditus istam
Eversam, tunc ista tuae sententia mentis
Falsa erit. Hoc rarum si haud est penetrabile, oportet
Sint certi fines, quos tendere non sinat ultra
80Rem sibi pugnantem, seseque retro inde refundat
Alterius jubar, ut per vitrum, ubi bractea plumbi
Texerit huic tergum, resilit color. At modo dices,
Hic magis atque alibi jubar apparere retusum,
Quod vi rejectum magis interiore recessit.
85Hunc tibi poscenti nodum experientia solvet,
Si forte hanc tentes, quae vestrae, fontis ad instar,
Dat rivos artis. Speculorum lumina bina
Accipe, et his medius fac sistas. Inter utrumque
Pone aliud speculum, quod distet longius a te,
90Inveniatque tuos oculos. Conversus ad illa
Fac tibi post tergum stet vivida flamma lucernae,
Quae triplex vitrum speculorum accendat, et ipsa
Ad te se referat rejecta vitri objice trino.
Quantulacunque licet discrimina cernere lucis
95Non sit rejectae, facies prout singula vitri
A te dissimili posita est procul intervallo,
Cernes, ut speculo huic aeque splendere necesse est.
Nunc ut, quae nivibus subsunt, sole icta repente,
Exspoliata colore manent, et frigore primo;
100Sic, hac mente tibi exuta, stat certa voluntas
Informare adeo vivaci lumine, ut, in te
Illud ubi incurrat, pleno fulgore coruscet.
Includit caelum divina pace quietum
Corpus, perpetuo quod circum turbine fertur,
105In cujus virtute jacet summae esse capaci
Conclusae spatio. Quod tot spectabile signis
Succedit caelum, accepta hinc partitur in omnes
Naturas alias passim, quas continet a se
Distinctas. Orbes reliqui, discrimine stellas
110Distinctas vario amplexi, has componere fines
Ad proprios, pariterque ad semina propria pergunt.
Non secus ac jam cernis, eunt haec organa mundi;
Prout inde accipiunt, ita agunt in corpora quaeque.
Nunc tu per quod iter propero contingere, ut optas,
115Verum, fac videas, ut posthac ipse tenere
Haec vada tu solus possis. Hic motus et illa
Sanctorum virtus gyrorum, non secus atque ars
Tundentis scalpri a fabro, Sic spiret oportet
A superis, commissa sibi quibus astra movere
120Contigit. Ac caelum, quod tot fulgentia pandunt
Lumina, distinctum laetatur imagine pulchra,
Quam trahit a celsa volventis mente ministri,
Et consignatam reliquis consignat in astris.
Utque anima, in vestro dum degit pulvere, multa
125Per membra, atque artus varios ac dispare forma,
Sese ad diversas vires dominata resolvit:
Sic sua multiplicans per stellas explicat intus,
Quae mens has agitat, bona, et una atque integra fertur.
Sese diverse pretioso corpore, cui dat
130Vitales vires, virtus infusa remiscet,
In quo, ceu vita in vobis, consistit et haeret.
Naturam ob laetam, qua manat origine, mixta
Virtus per corpus lucet, quo more modoque
Se per pupillas diffundunt gaudia vivas.
135Effluit ex illa quicquid differre videtur
Lucem inter lucemque, haud texto ex raro et opaco,
Proque sua bonitate ea turbida claraque gignit.»