534Quum finem alea ludus habet, qui perdidit, aeger
Consistit, repetitque vices, ac discere tentat:
Victorem gens consequitur: praeit alter euntem;
Alter pone premit; lateri sese applicat alter:
Non is proinde manet, nunc huic, nunc versus et illi;
Et, quibus est quicquam largitus, sponte recedunt:
540Sic turbam evadit. Talis tunc agmine denso
Ipse ego vertebar, faciem circum undique volvens;
Multaque pollicitus, simul expediebar ab illis.
Hic Aretinum vidi, quem funere Ghinus
Plectit; quique sequens hostes est mersus in Arnum.
Vidi protensis palmis orare Novellum,
Illumque ex Pisis, quem propter pectore fortem
Marsuccus sese ostendit. Comitem insuper Ursum
Vidi; ac te, velut ajebas, sine crimine, leto,
Propter et invidiam, Broccensis, dedite, Petre.
550Prospiciat sibi, dum vivit, regina Brabantis,
Ne dein morte obita loca deteriora receptent.
His ubi me expedii, qui aliorum vota precesque,
Ut sibi ad ora Dei tempus brevietur eundi,
Quaerebant, me ad Vatem verti, ac deinde rogavi:
O mea lux, quaedam tua verba negare videntur
Quod quis jussa Dei possit mutare precando;
Hoc isti exorant: num spe pascuntur inani?
Aut tua non valeo plene deprendere dicta?
Doctrinam esse meam, nisi sit mens devia recto,
560Agnosces claram; nec spes hos irrita fallit,
Ille refert. Domini non se sententia flectit,
Si quis mortalis, divino incensus amore,
Expleat in terris, momento temporis uno,
Quod debent isti, qui sedibus hisce morantur.
De hoc ubi sum fatus, defectum vota replere
Haudquaquam poterant, quod summo a Numine abessent.
Hoc dubium ne mente fove, nisi dixerit illa
Quae verum ac mentem inter erit penetrabile lumen.
Nescio an id capias: mihi dicitur alma Beatrix,
570Quam super aspicies ridenti in vertice montis.
Dux bone, tum rettuli, properemus iterque sequamur
Praerapide; jam non lassor, velut ante solebam:
Jamque vides quod monte cadit prolixior umbra.
Dum nĭtet ista dies, dixit, nos ibimus ultra,
Quantum fas fuerit; sed res diversa profecto est
Ac quam animo versas. Non ante adveneris illuc
Quam, qui nunc rupe acclinis velatur ab alta,
Proptereaque tuo radios haud corpore scindit,
Aspicias reducem. Sed enim illic inspice solam
580Stare Umbram, ac nobis intento lumine versam:
Illa quidem ostendet, brevior qua semita ducat.
Continuo hanc petimus. Proh quam gravis atque severa
Insubri Umbra viri, hic stabas! quam lente et honeste
Lumina volvebas! Nullam dabat illa loquelam,
Nos tantum inspiciens, recubantis more leonis.
Accessit Vates, et qua minus aspera surgat
Semita quaesivit. Nil reddidit illa roganti;
At genus et patriam petiit. Tum Dux meus infit:
Mantua…. Sōla loco surrexit protinus Umbra,
590Illique occurrens: tellure creatus eadem
En tibi Sordellus , dixit; cupidoque vicissim
Complexu haeserunt. O feta doloribus, atque
Servili compressa jugo; ratis orba magistro
Debacchante hieme; meretrix, non arbitra gentium,
Italia! Audito patriae vix nomine terrae,
Gestiit illa animo, magnumque ostendit amorem
Huic civi Umbra suo; at vivi sine Marte cruento
Non tibi sunt cives: eadem quos moenia claudunt,
Fossaque quos eadem cingit, se mutua rodunt.
600Cerne tuas ad pontum oras; te in pectore cerne;
Pax ubinam? Quidnam, quod Justinianus habenas
Jam tibi composuit, prodest, si ephippium inane est?
Quin minus, hae si deficerent, tibi dedecus esset.
O gens, quae, devota Deo, quae, dedita sacris,
Debueras sinere, ut Caesar se in sede teneret,
Si sapis, ac manifesta tibi est sententia Christi,
Aspice, ut indomitam, quoniam est calcaribus expers,
Se gerat haec fera, postquam tu susceperis audax
Frena manu. O qui hanc indocilem temereque furentem
610Destituis, cui deberes insĭdēre dorso,
In genus, o Alberte, tuum descendat ab astris
Judicium, et clarum atque novum, ut sit territus ille
Qui post sceptra geret. Cupidi dicione tenere
Germanas terras, sivistis tuque paterque
Desertum Italiam fieri. Hic hic aspice, segnis,
Montecchios, Cappellettos, unaque Monaldos
Atque Philippescos, illos jam clade dolentes,
Hosce metu plenos. Huc huc, crudelis, adesto,
Gentilesque tuos oppressos aspice, opemque
620Ferre malis propera: quantum hic secura videbis
Est Sanctaflora. Huc tua te noctesque diesque
Roma vocat vidua; et quianam mecum, esse recusas,
Mi Caesar? clamat. Quam mutuus undique gentes
Aspice jungat amor. Si nil tibi pectore nostri
Est pietas, assis, ut te tua fama pudore
Impleat. O nostri generis Reparator et Auctor,
(Parce meis verbis) alio cur lumina vertis?
Aut est divinae non perscrutabile mentis
Consilium, fluat unde bonum, plenam esse tyrannis
630Terram omnem Italiae? ac Marcellum evadere, quisquis
Rusticus in partes venit? O mea, vocibus istis,
Queis sum digressus coepto, Florentia, valde,
Est tibi gaudendum: non his nam tangeris ipsa,
Quum tam recta tuos teneat sententia cives.
Multi justitiam tacito sub pectore servant;
Ac raro hanc adhibent, temere ne spicula vibrent:
At tua gens summo ore gerit. Civilia multi
Munia detrectant; at gens tua sponte gerenda
Haec sumit, curisque alacris se dedicat urbis.
640Gaude igitur, nam jure potes gaudere libenter:
Tu dives, tu pace fruens, tu provida rerum:
Nonne tua his dictis respondent omnia facta?
Cecropidis qui jura Solon, qui jura Lycurgus
Spartanis antiqua dedit, juvere parumper
Si tibi respicitur, quae tales callida leges
Constituis, quae vix mensem servantur in unum.
Quoad meminisse licet, quoties et munia, et ipsos
Munia qui exercent, moresque, ac jura novasti,
Nec non et variis excusa numismata formis!
650Si mentem advertis, similem te noveris aegrae,
Quae, thalamo recubans, nunc huc nunc vertitur illuc,
Immutansque latus, quaerit lenire dolorem.