454Omnibus ex aliis rebus mentemque oculosque
Abstuleram, atque Beatricis defixus in ore
Rursus inhaerebam totus. Risu illa carebat;
Ac mihi: si me ridentem conspexeris, inquit,
Sic fieres, qualis Semele, quum fulmine tacta
In tenues cineres abît: mea namque venustas
460Quum magis accrescat, quanto magis itur in altum
Aetheriae sedis, nisi temperet illa nĭtorem,
Non tibi mortali hunc esset perferre potestas;
Atque ita concĭderes, percussae ut fulgure frondes.
Altius evectos, cepit nos septimus orbis,
Qui nunc Nemeaei positus sub pectore signi,
Virtute huic mixta terrestrem temperat orbem.
Verte memor mentem quo se tua lumina tendunt,
Imprime et his formas, quas hoc in sidere cernes. —
Si quisquam sciret, quam pascerer ore beato,
470Quum sum aliam ad curam versus, cognosceret īdem
Quam mihi dulce fuit Dominae parere jubenti,
Utramque expendens aequato examine partem.
Crystallo in nĭtido, regis quod nomine fertur,
Circumiens mundum, sub quo scelus afuit omne,
Scalam lucenti ex auro se attollere sursum
Vidi adeo, ut summum nequii deprendere finem;
Perque gradus tot conspexi descendere Luces,
Omnia ut hīc Caeli diffundi lumina rerer.
Cornices veluti, nativo more, moventur
480Mane simul, refoventque rigentes frigore plumas;
Mox aliae abscedunt, nec deinde revertere curant;
Sese aliae unde abiere, ferunt; aliaeque rotantes
Circumeunt: sic motus erat Splendoribus illis,
Dum certum venere locum. Tunc ille propinquus
Qui magis astiterat, clara tam luce refulsit,
Ut penitus norim quanto flagraret amore.
Ast ea, quae normam mihi dat tempusque loquendi,
Non ullum edebat nutum; quare ipse, profari
Quantumvis valde cupidus, tamen ore silebam.
490Illa meum placitum in prospectu cuncta videntis
Aspiciens: agesis, inquit, jam fare, quod optas.
Tunc ego: Non mea te virtus praebere meretur,
Quod peto, responsum; sed deprecor ipse per illam,
Quae me scitari sinit: o mihi, Spiritus alme,
Laetitia cooperte tua, da noscere quaeso
Cur mihi tam prope ades; cur hōc concentus in orbe
Ille silet, qui tam in reliquis Pius insonat infra. —
Ut visus, tibi mortales sunt scilicet aures,
Ille refert: ob quam causam jam diva Beatrix
500Non risit, non hīc canitur. Sum praepete gressu
Huc delapsus, ut eloquio, quaque induor, alma
Luce tibi plaudam. Nec major me impulit ardor;
Major enim tantusque est sursum, ut luce patescit.
Ast Amor aeternus, qui nos facit esse ministros
Consilii, quo cuncta regit, dat munere fungi
Quod velit, ut multis potis es deprendere signis.
Novi equidem quod liber amor vos Numinis, inqui,
Impellit mandata sequi; sed noscere valde
Est mihi difficile, ob quam ex tot consortibus unus
510Tu fuerīs causam munus delectus ad istud.
Nondum haec finieram, quum Lux, versatilis instar
Illa rotae, in gyrum se vertit; et, abditus illic,
Spiritus est sic effatus: Immissa per istam,
Qua tegor, incumbit mihi lux divina; meoque
Associans visu, tantum me attollit in altum,
Ut Deus omnipotens, a quo venit illa, patescat:
Hinc ea laetitia, ex qua me splendescere cernis;
Nam, divina mihi quo clarius ora videntur,
Clarior est itidem, qui me tegit undique, fulgor.
520Nemo et Caelituum, nec qui propiore fruuntur
Numinis intuitu, potis est explere rogatum,
Crede, tuum: quod scire petis, nimis additur alta
Mente Dei, nullique patet penetrabile menti.
Quum terras igitur redeas, mortale memento
Admonuisse genus, ne ausit se attollere tantum,
Talia disquirens, curaque absistat inani:
Dat fumum in terris, quae mens hīc clara refulget:
Quomodo id ergo queat, nequeunt quod et astra colentes?
Haec mihi praecepit: nihil ausus sum hiscere contra;
530Atque humilis tantum summissa voce rogavi,
Quis foret. — Italiae bina inter litora, dixit,
Haud multum tua ab urbe procul, tam vertice surgunt
Montes, ut valde tonitru demurmaret infra.
Dorsum illic immane tumet, cui Catria nomen;
Quod subter, devota deo, domus est in eremo.
(Tertio sic fari incepit dixitque secutus)
Hic Domino sic me devinxi, ut frigora et aestus
Transigerem, comedens escam dumtaxat olivo
Inspersam leviter, contentus volvere mente
540Caelestes curas, animique quiete beari.
Fertilis his Caelis aedes tunc illa vigebat;
Nunc autem est vacua: at confestim proinde patebit.
Hic Petrus ipse fui Damianus nomine; et idem
Petrus peccator divinae Matris in aede
Litus ad Hadriacum. Non multum vita superstes
Jam mortalis erat, rubri quum deinde galeri,
Qui semper fit deterior, sum adductus honori.
Jam Petrus et Paulus macri venere, pedesque
Tegminibus nudi, huc illuc alimenta petentes:
550Nunc hinc atque hinc Pastores fulcimina quaerunt,
Qui ducant, qui pone levent; (adeo usque gravantur!)
Cornipedesque tegunt equitantes vestibus amplis,
Bestia uti duplex videantur veste sub una.
Oh ingens, quae tanta potes, patientia, ferre!
Talibus his dictis multas descendere Luces
Per scalam vidi, ac festivos edere gyros,
Ut gyrum ad quemvis fierent magis usque decōrae.
Dehinc fanti circum astiterunt, tantoque fragore
Extulerunt vocem, ut nihil hīc aequaverit unquam;
560Nec verba audivi: tam me sonus impulit ingens!