117In genitum spectans (illo, qui aeternus utrisque
Mānat, amore), oculis quaecunque aut mente videntur,
Omnia tam miro primus Vigor ordine fecit,
120Noscere ut hunc nemo nequeat, qui talia cernit.
Tolle igitur, lector, partem tua lumina in illam,
Qua motu inseritur concordi foedere motus;
Atque, hinc incipiens, artem meditare Magistri,
Qui tantum hanc amat, ut nunquam noctuque diuque
Inde oculos vertat. Vide ut hinc se circulus ille
Obliquus tendat, qui errantia sidera ducit
In varios mundi, qui talia postulat, usus.
Transversum ni his esset iter, Caeli irrita virtus
Multa foret, vis et terris quasi hebesceret omnis.
130Si plus sive minus recto deflecteret axe,
Terrisque ac Caelo valde defecerit ordo.
Haec libata tuo, lector, sub pectore volve,
Si laetus prius esse velis, quam viribus expers:
Instruxi tibi rite dapes, nunc ipse comesto.
Nam me inceptum opus ad se cunctas vertere curas
Sollicitum cogit. Naturae prima ministra,
Vim Caeli insinuans mundo, ac labentia certo
Tempora mensurans cursu, Phoebeïa lampas
Per gyros ibat, Phrixeo sidere juncta,
140Per quos quaque die sese maturius effert.
Jamque ego in illa aderam; sed non me ascendere sensi,
Ni veluti mens praesentit, quod jam occupat illam.
Oh quantum radiare nova tum luce Beatrix
Debuit illa magis, quae tam ad meliora repente
Me vehit, ut nullum per tempus tenditur actus!
Quod Sol in se ipso, quem sum introgressus, habebat,
Non aliquem propter, quo excelleret ille, colorem,
At propter lucem, non ars ususque referre
Ingeniumve potest, ut sese ostendat imago:
150Credere sed par est, exoptandumque tueri.
Si mens nostra nequit tantum se attollere in altum,
Nil mirum si oculi nequeunt transmittere Solem.
Talis erat gens quarta Patris, qui jugiter illam,
Ut genit ac spirat pandens, dulcedine complet.
Angelico Soli, tunc est mihi fata Beatrix,
Redde libens grates, cujus te gratia ad istum
Deduxit clemens, humanis sensibus aptum.
Nullum cor hominis tam se pernīciter unquam
Dedidit intenseque Deo, ceu vocibus illis
160Tunc ego commotus: tanto sum captus amore
Numinis, ut fuerit mihi tunc oblita Beatrix.
Non aegre illa tulit, sed risit. Quo excita risu
Mens mea, quae Deo inhaerebat, se ad plurima vertit;
Namque, magis cantu dulces, quam luce micantes,
Tum multas Luces, quasi centrum, more coronae,
Cingere nos vidi; ceu Lunam lucidus ambit
Circulus interdum, quem densior efficit aër.
Numinis in celsis domibus, quibus ipse revertor,
Multae sum gemmae, quas hinc abducere nulli
170Fas est: sunt adeo et pretio formaque valentes!
Ex his cantus erat: qui non ascenderit illuc,
Exspectet, quod certa ferat sibi nuntia mutus.
Postquam nos circum ter decurrere canentes,
Astra suos veluti circumvertuntur ad axes,
Constiterunt; visaeque mihi sunt quale puellae
Quae choreas sistunt, labiisque silentibus astant,
Accipiant ut jussa novi primordia cantus.
Tunc una ex illis medio de lumine fari
Sic coepit: Quoniam radius, quem Gratia fundit,
180Unde amor exoritur verus, qui crescit amando,
In te adeo effulget, scalam ut conscendere ducat,
Per quam nemo venit, nisi certus deinde reverti;
Ex phiala quicunque sua tibi vina negaret,
Ut tua sit depulsa sitis, non liber is esset,
Tanquam flumen aquae, quod non descendat in aequŏr.
Floribus ex quibus haec constat, vis scire, corona,
Quae Divae intendit, te fulgida ad astra vehenti.
Ex agnis gregis ipse fui; quem tramite ducit
Guzmanus, quo pinguescit, qui haud devius errat.
190Qui propius mihi dexter adest, ex urbe Colonia
Est hic Albertus, socius meus atque magister.
Ipse ab Aquino sum urbe Thomas. Si nomina scire
Vis aliorum etiam, visu mea dicta sequere,
Percurrens oculis sertum. Qui fulgurat ardens
Ore renidenti, ille est cui dat gratia nomen;
Sacras qui leges adeo et civilia jura
Adjuvit, res ut fuerit gratissima Caelo.
Alter ibi est Petrus, viduae qui pauperis instar
Ecclesiae ipse suum thesaurum tradidit almae.
200Pulchrior ante omnes, quae talem spirat amorem,
Lux quinta, ut mundus cupiat de hac discere quicquam,
Est mens alta viri, cui tanta scientia rerum
Est data, si verum verum est, ut nemo secundus
Surrexit. Deinde illius prope conspice Lucem,
Altius angelicas, clausus qui corpore, dotes
Atque ministeria inspexit. Lux parva subinde
Christiadum est is patronus, qui idola colentes
Incessit calamo, unde sibi Augustinus adeptus
Est ad idem vires. Si Luces mente sagaci
210Percurris, mea verba sequens, jam scire cupido
Te tenet octavam. Hīc gaudet, fruiturque supernis
Deliciis, qui mundi et opes et dona dolosi
Detexit sapiens, si quisquam huic praebeat aures.
Celdauri est corpus; sed spiritus inde revulsus
A nece et exilio pacem est sublatus ad istam.
Aspice jam Bedae atque Isidori fulgere Luces,
Nec non Richardi, qui, plusquam semine natus
Mortali, res est scrutatus acumine mentis.
Hic (tuus unde mihi, jam sertum ex ordine mensus,
220Nunc oculus redit), est Sigieri spiritus acer,
Cui nimis est, curis gravido, mors visa morari:
Ille etenim vico, dederunt cui stramina nomen,
Edocuit Logicen, et vera odiosa retexit.
Dixerat. Ut, quum mane novo, quae temporis horas
Machina mētītur, sponsam persolvere laudes
Rite vocat Domino, quibus hunc sibi reddat amantem,
Altera pars aliam trahit, impellitque volutans,
Tinnitusque ciet, (dulci quo murmure motus
Spiritus acclinis sancto inflammatur amore);
230Sic ego tunc illam circum se ferre coronam
Aspexi, dulcemque adeo simul edere cantum,
Notus ut esse nequit, nisi quo est aeterna voluptas.