650Haec ait, atque: Exercituum Deus inclute, salve
Incepit canere, ista tuo qui lumine regna
Largiter illustras; ac, duplice luce coruscans,
Interea in numerum, juxta modulamina cantus,
Ducebat choreas, choreas ducentibus unā
Spiritibus reliquis: rapidae mox quale favillae
Longe oculis abiere meis. Incertus et anceps
Ajebam mecum: dic, quaere, illamque rogato,
Quae delet tibi rore sitim; at reverentia, quae me
Illius permulta tenet, mihi labra vetabat
660Pandere, ut irrepens cui somnus degravat artus.
Non multum tulit haerentem, risuque Beatrix
Effulgens, medio qui laetum redderet igne:
Tu, dixit, (nec falli possum), mente requiris
Quomodo vindictam justam fas plectere justis
Sit poenis; at ego his curis te rite resolvam,
Et se magna meis pandet sententia dictis.
Qui non est natus, sibi proficientia, nolens
Frena voluptati, vir se prolemque peremit.
Hinc genus humanum densa caligine mersum
670Erroris jacuit, donec post saecula multa
Magna Dei suboles caelo descendit ab alto;
Naturamque, suo quae auctore recesserat, ipsi
Induit, ex actu aeterni dumtaxat amoris.
Fac nunc advertas, et quae dicam excipe mente.
Haec natura, sibi quam posthac induit Auctor,
Intemerata fuit, qualis fuit ante creata;
At, scelus ob proprium, Paradisi est limine pulsa,
Namque sua ex vita, ac veri se ex calle remorat.
Naturam idcirco sumptam si inspexeris; aequa
680Poena crucis fuit, atque hac nil est justius unquam;
At si personam, quae talem est passa, tueris,
Cui haec natura inerat, nulla est injuria major.
Diversa ex uno duplex res prodiit actu,
Unaque mors placuit simul Abramidisque Deoque:
Hac tremuit terra, et patefacta est janua Caeli.
Non tibi jam durum debet dubiumque videri,
Vindictam justam quum juste audiveris ultam.
Ast ego nunc alium tibi mentem obstringere nodum
Aspicio, ex quo solvi est illi magna cupido.
690Cur modus iste Deo redimendi arriserit, inquis,
Percipere haud valeo. Nulli hoc deprendere, frater,
Fas est, ni quibus aeterni vis constat Amoris.
At, quoniam huc multum inspicitur, minimumque videtur,
Cur modus hic fuerit prae cunctis dignior, edam.
Expers livoris, bonitas divina favillis
Ipsa suis late micat, aeternique decŏris
Pandit opes. Quodcunque absque interventibus ullis
Sola creat, manet aeternum; nam nescit imago
Deleri, quam ipsa impressit. Quod manat ab illa
700Nullo interventu, omni libertate potitur;
Mutarique nequit rerum virtute novarum.
Quod plus est illi compar, plus complacet illi;
Ardor enim sanctus, qui res illuminat omnes,
Quae mage sunt ipsi similes, mage fulget in illis.
Cuncta hominem haec decŏra exornant: si deficit unum,
Nobilitate cadit: scelus unum mancipat illum,
Atque Deo similem non amplius efficit esse,
Divina tum namque parum se luce colorat:
Nec species amissa redit, nisi poena replerit,
710Quod culpa evacuat, suadente cupidine prava.
Dotibus his, natura suo quum in semine vestra
Peccavit tota, ut Paradiso, exuta recessit;
Nec refici poterant, (si advertas mente sagaci);
Ni geminis tantum hisce modis: aut parceret unus
Clementer Deus; aut, sua quod dementia fecit,
Ipse homo flāgitium lueret. Nunc insere mentem
Altius, atque aeterni consilii inspice abyssum,
Quam potis es; dictisque meis prudenter inhaere.
Pro scelere admisso ratione satisdare nulla
720Mortalis poterat; nam se demittere ad imum
Impos erat tantum, quantum se erexerat alte.
Haec causa est verax, cur rite rependere noxam
Humanae non esset opis. Deus ergo suismet
Ipse viis, homini vitam reparare superstes
Solus erat: nempe aut una, aut ambabus. Utrisque
Ūti diva, sua quae signat imagine mundum,
His Bonitas voluit: magis acceptabile donum
Quippe est, quod magis ostendit donantis amorem.
Non fuit aut erit, ex nascentis origine mundi
730Ad mundi finem, ratio magis alta gerendi,
Sive Deum aut hominem spectes. Si indulserit ultro
Ipse Deus veniam, largus minus ille fuisset,
Quam quum se dedit, instaurare ut posset omissas
Mortalis vires: nec erat ratio ulla profecto
Altera, justitiae compar; nisi Numinis esset
Filius humanam dignatus sumere carnem.
Nunc, ut plena tibi penitus sit cuncta cupido,
Ad rem, quam dixi, redeo; ut tibi clara patescat,
Non secus atque mihi. Inquis: aquam, aëra, terram,
740Atque ignem, quaeque his constant, haud tempore multo
Durare, ac labi aspicio: haec etiam Deus ipse creavit;
Quare, si verum dixi, nescire ruinam
Haec quoque deberent. Regio, in qua, frater, es ipse,
Angelicaeque acies, sunt condicione creatae
Integra; at quae elementa refers, et condita ab illis,
Haec formam accipiunt porro ex virtute creata.
Materiam illorum Deus et quae informat eandem,
Virtutem in stellis obeuntibus hisce creavit.
Brutorum ac plantarum animae de lucibus istis
750Motumque vitamque trahunt, vi talibus apta:
Nostram animam vero spirat Deus ipsemet: illam
Sic et amore replet, quo semper tendit ad illum:
Hinc quoque conjicies, quod mortua membra resurgent,
Si reputas quo more fuit caro condita quondam,
Quum vitam primi acciperent utrique parentes.