1Qualis adît Clymenen matrem, sciturus an esset
Quod sese audierat contra, poscentibus ille
Qui dat adhuc natis parce indulgere parentes;
Sic tunc ipse fui: talem me diva Beatrix
Novit, et illa locum Lux quae mutaverat ante
Ad mecum effandum. Ac Mulier mihi dixit: ab imo
Prome sinu, ac tibi qualis inest da nosse cupido;
Non quod nostra tuis verbis augescere possit
Cognitio; sed ut assuescas aperire loquendo
10Quae te urit sitis, atque alius tibi misceat undas. —
O mea stirps, dixi, qui adeo te attollis in altum,
Ut, punctum inspiciens, cui tempora cuncta patescunt,
Clarius intueris quae sunt exinde futura,
Quam nobis sit scire datum, non posse trigonem
Obtusos cohibere duos; quum Tartara adirem,
Virgilio comite, et lūstralis culmina montis,
Dura mihi audivi fieri praesagia vitae.
Quamvis fortunae nullo deterrear ictu,
Scire tamen vellem quid sit mihi triste futurum;
20Quippe, procul visae, levius nocuere sagittae.
Sic ego sum fatus Luci, quae erat ante locuta,
Utque Beatrici est visum, mea sensa retexi.
Isque paternus Amor, risuque ac luce suapte
Inclusus, non obscuris ambagibus, olim
Qualibus illudi gentes suevere, priusquam
Agnus leto esset, delet qui crimina, missus,
At liquido eloquio, ac verbis respondit apertis:
Eventus rerum, vestrae quos pagina mentis
Non habet inscriptos, omnes ex ordine picti
30Ante Deum apparent; at non magis inde necessum
Accipiunt, quam prona ratis, per flumina currens,
Accipit ex visu longe spectantis ab ora.
Hinc mea, de fidibus veluti concentus ad aures,
Qui te deinde manent, veniunt ad lumina casus.
Urbe velut patria discessit, fraude novercae,
Hippolytus, tibi sic linquenda est patria tellus.
Hoc jam agitur, jam hoc instruitur; nec tempus abibit
Longum, quin hoc perficiat, qui cogitat illic,
Christum ubi dat venum lucri insatiata cupido.
40Ut solet, offensos per vulgus culpa sequetur;
At verum dabit, unde oritur, vindicta patēre.
Quod magis est gratum, quod diligis, omne relinques:
Haec prima exilii vibratur cuspis ab arcu.
Quam durum agnosces per scalas ire redire
Alterius, quam salsum alieno vivere pane.
At gravius veniet sociis tibi vulnus ab ipsis,
Qui tecum pariter vallem labentur in istam;
Quippe ingrati omnes, impiique, ac mente carentes,
In te iras vertent: non longa at temporis aetas
50Ibit, et opprobrium, non te, sed enim opprimet illos.
Exitus infelix, insanaque gesta probabunt
Nequitiam illorum; et te eis abjunxisse decebit.
Hospitium primum, rebusque levamen in arctis,
Vir tibi magnus erit, cujus sanctusque volucris
Ac scala insigne exornat: sic ille benignam
Ostendet mentem, ut praevertat vota precantis.
Illius agnosces fratrem, qui sidere ab isto
Sic fuit impressus nascens, ut grandia quondam
Facta gerat. Nondum gentes sensere, virentem
60Propter adhuc vitam; nam vix nonum attigit annum.
At, prius Henricum quam Vasco fefellerit altum,
Illius effulget virtus, vincensque labores
Aurumque indignans: illius munera opesque
Largifluas ipsi celebrabunt laudibus hostes.
Hujus in auxiliis tibi sit fiducia cordi.
Multam hic mutabit gentem, ditesque inopesque
Ad meliora vehens. Memori haec tu pectore serva,
Quae dicam, ac nulli referas. Tunc talia dixit,
Queis adhibere fidem poterunt vix illa videntes.
70Addidit inde sequens: Fili, velamine dempto,
En detecta tibi, tibi quae jam dicta fuerunt;
Ecce tibi insidiae, quas non longa occulet aetas.
Civibus at nolo invideas: tua quippe vigebit
Vita magis longe, quam dent pro talibus ausis
Hi meritas poenas. — Quum Spiritus ille, silendo
Stamina pro qua praebueram, subtegmina telae
Inseruisse est visus, ego, ut qui poscit amici
Consilium, cui sit virtus ac fida voluntas,
Dicere tum coepi: Video, pater optime, tristem
80Adventare diem, qui me tali impetet ictu,
Quo magis is premitur, minus est cui provida cura:
Prudenti est igitur valde mihi mente cavendum
Ne, pulsus patria, dulci si sede carebo,
Deficiant aliae, mea propter carmina, sedes.
Per mundum infernum, ac montem ex quo diva Beatrix
Me in Caelum erexit, Caelique volubilis orbes,
Quaedam ego deprendi, quae si dein forte revelem,
Sint vereor multis et tristia et aspera valde;
Ac vereor quoque, si pavidus sim dicere verum,
90Ne vivam hos inter, qui haec tempora prisca vocabunt.
His dictis, majore arsit Lux illa nĭtore,
Non secus ac aureum speculum sub Sole refulgens;
Mox inquit: Mens, sive suae, seu conscia culpae
Alterius, telum illa tui sermonis acutum
Sentiat; at, quae visa tibi, tamen omnia pande;
Et, mala cui scabies prurit, sibi confricet artus.
Aspera si primum fuerint tua verba, salutem
Mox meditata ferent: velut alta cacumina ventus
Concutiens, tua vox erit: atque hoc nobile signum
100Magnanimi est cordis. Tibi sunt hoc propter in istis
Orbibus, in monte, atque inferni vallibus imis,
Hi tantum ostenti, quos dat notescere fama:
Namque per exempla, ac documenta carentia visu,
Quum res narrantur, quarum est abscondita radix,
Non his auditor mentemque animumque quietum
Applicat; indocilisque fidem praebere recusat.