CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Paschalius Marinellius

Iosephus Paschalius Marinellius · Romanticismo

Divina Comoedia (Marinellius) — (Infernorum XVIII)

latín

846Est locus inferni, Malebolge nomine dictus,
Marmoreo ex saxo, taetra ferrugine tinctus,
Aeque ac incurvus, quo cingitur undique, murus.
In medio est puteus, valde ingens atque profundus,
850(De quo deinde loquar): ripam puteumque patentem
Area quae superest inter, se tendit in orbem;
Ac fundum in denas valles distinguitur imum.
Quales, ut major firmet custodia muros,
Praetexunt multae castella ac oppida fossae;
Tales hic aderant; pontesque ut ab arcibus illis
Ad ripam externam veniunt, sic rupis ab imo
Prodibant scopuli, foveas ripasque secantes,
Dum puteum attigerint, qui incīdit et excipit illos.
Hic nos Geryones posuit; laevaque Magister
860Est ingressus iter: sum pone hinc ipse secutus.
Tum nova tormenta, atque novos, qui verbere caedunt,
Lictores vidi, quibus hoc saeptum omne repletur.
Nudi in fundo aderant sontes: pars obvia nobis,
Altera nobiscum, at gradibus majoribus, ibat.
Lūstralis veluti quam Romae congregat annus,
Turba frequens pontem geminato tramite transit,
Altera castellum versus, pars altera montem:
Sic ego cornigeros conspexi Daemonas illinc
Atque hinc per saxum, his caedentes verbere terga.
870Heu quam tollebant volucri vestigia gressu,
Vitantes plāgas, nec jam ingeminare sinentes!
Dum gradimur, quandam mihi cernere contigit Umbram
Quam simul ac vidi: non est incognita, dixi;
Quare oculos illi infixi; dulcisque Magister
Constitit; ac retro paulum me vadere sivit.
Ille flagris caesus, demissa fronte latēre
Est potuisse ratus. Frustra tu lumina, dixi,
Figis humi, sat nota mihi nisi fallit imago,
Es tu Felsinea Caccianimicus ab urbe
880Venedicus: quidnam poenas adduxit ad istas?
Invitus dicam; sed me tua clara loquela,
Ille ait, impellit, quae me facit esse vetusti
Nunc memorem mundi: is sum, qui indulgere sororem
Ghisolam induxi pulchram Marchionis amori;
Quicquid fama sonet. Non ipse ex civibus unus
Hic fleo Felsineis; sed tam locus iste repletur,
Ut non tot linguae Rhenum inter sipa loquantur
Et Savenam; et, si per testes vis certior esse,
Esto memor, nostrique sinus reminiscere avari.
890Talia dicentem percussit verbere Daemon:
Hinc apage, nulla hic venalis femina, clamans.
Ipse Ducem repeto, Paucis mox gressibus actis,
Venimus, ex ripa scopulus quo exibat, et illum
Insilimus leviter: vestigia deinde ferentes
Hunc super ad dextram, aeternos hos liquimus orbes.
Huc ubi delati fuimus, quo, subter inanis,
Dat vacuos aditus, ut sit via verbere caesis;
Siste tenax, mihi ait Vates, et dirige vultum
In reliquos istos sontes, quorum hactenus ora,
900(Nobiscum vēnēre etenim) spectare nequisti.
Tunc parte ex alia turbam, nos versus euntem,
De ponte aspicimus, pariter quam verbera caedunt.
Ac Ductor mihi sponte sua: Illum conspice, dixit,
Magnanimum, nullos cui dat dolor edere fletus.
Quantus adhuc est oris honos! Is clarus Jason,
Corde manuque valens, aureo qui vellere Colchos
Privavit. Lemnum is venit, qua sexus in urbe
Femineus tum caede viros deleverat omnes;
Castam hĭc pollicitis et blanda voce fefellit
910Hypsipylen, alias quae jam deceperat arte:
Mox fugiens, fetuque gravem solamque reliquit.
Hīc modo persolvit meritas ob talia poenas,
Ob quoque Medeam. Sunt hic, quicunque dolosis
Illecebris muliebre genus corrumpere curant.
Hac prima de valle satis. Jam venimus illuc,
Aggeri ubi via, more crucis, se angusta secundo
Inserit, alterius tergum qui deinde fit arcūs.
Hīc alia in valle infremere atque attollere questus
Audimus, palmis quae se gens verberat ipsam.
920Sordebant taetrae foeda lanugine ripae,
Quam gravis, ex imo exhalans, induxerat aura
Concrescens, simul et nares et lumina laedens.
Atrum adeo fundum, quod nunquam attingere visu
Fas est, ni scopulo sistatur culmine summo.
Hic ubi constitimus, demersos stercore vidi,
Qualis ab immundis manat de more latrinis.
Dum fundum inspicio, atque oculis hic singula lūstro,
Est quidam caput inspersus sic stercore visus,
Noscere ne possem an laicus vel clericus esset.
930Atque is me increpuit: curnam me ex agmine solum
Intueris? Quoniam, rettuli, si rite recordor,
Siccum te vultu vidi, atque Alexius audis
Intermineus, Lucensi civis in urbe.
Tum, caput is pulsans: hōc me mersere profundo
Blandiloquae voces, quarum mihi copia nunquam
Defuit. Haec ille; atque mihi sic deinde Magister:
Ulterius contende oculos, ubi sordida, passis
Illa cŏmīs mulier, foedatis unguibus ipsam
Se lacerat, nunc inclinans, nunc deinde resurgens.
940Est Thāïs meretrix, olim quae dixit amanti:
Non magnas ago, sed miras, pro munere grates.
Atque hic sit nobis satis hac in valle videre.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Paschalius Marinellius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia (Marinellius) — (Infernorum XVII)Divina Comoedia (Marinellius) — (Infernorum XX) →

Expediente

Autor
Iosephus Paschalius Marinellius
Título
Divina Comoedia (Marinellius) — (Infernorum XVIII)
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-marinellius-infernorum-xviii--iosephus-paschalius-marinell-b5ac3d
Cita recomendada
Iosephus Paschalius Marinellius, «Divina Comoedia (Marinellius) — (Infernorum XVIII)», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-marinellius-infernorum-xviii--iosephus-paschalius-marinell-b5ac3d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.