CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XXXII

latín

1Si mihi sic asprum raucumque sonantibus uti
Fas esset numeris, ut convenientia tristi
Carmina concreperent barathro, in quod pondere rupes
Cunctae aliae tendunt, vena magis ubere succum
5Exprimerem mentis; sed ubi est mihi copia nulla,
Fari haud absque metu aggredior: nec parva videtur,
Dignave res risus, aut nomina balba parentum
Fingentis linguae, medium, in quod nititur omne,
Designare. Sed hunc doctissima turba sororum
10Ipsa juvet versum, quae Amphiona claudere Thebas
Molitum auxilio juvit, ne carmina rebus
Discordent. — O plebs humanae pessima gentis,
Quae sedes habitas, quas est describere durum,
Profuerit melius vobis pecudum atque caprarum
15Istic sorte datas animas sumpsisse repostis.
Postquam demissi in puteum devenimus atrum,
Sub pedibus Lybici, in multo inferiora locorum
Lapsi, et adhuc murum direxi lumina ad altum:
«Prospice, ut incedis», subito haec vox venit ad aures,
20»Neve caput fratrum miserorum protere plantis.»
Quare ego respexi, atque oculos sese obtulit ante,
Sub pedibusque lacus glacie concretus inerti,
Durus ita, ut vitri potius, quam mollis imago
Esset aquae. Non sic denso velamine cursum
25Ister contexit, qui praeterlabitur agrum
Austriacum, aut Tanais rigidi sub sidere caeli,
Ut lacus hic stabat. Quod si collapsa ruinam
Vasta Tabernicci, aut Petrapanae pondere toto
Traxisset moles, haud ullum sponda dedisset
30Sub casu crepitum. Ac veluti stat rana coaxans
Rictu extra stagnum, quum Virgo rustica saepe
Somniat in sulcis se spicas ire legentem,
Stabant liventes, illac tenus, unde pudoris
Apparent signa, in gelidis stringoribus amnis
35Umbrae externatae luctu, dentesque ciebant
Conflictu in numerum, ut peregrina ciconia rostrum.
Vultum quaeque suum figebat versa deorsum:
Angorem os, cor triste oculi testantur. At omnia
Ut circumspexi, demisi lumina quaerens
40lnferiora meis plantis, simulacraque vidi
Stare duo sic juncta sibi, connexaque ita arcte,
Ut simul immixtus capitis pilus esset utrique.
«O vos, qui premitis sic pectora mutuo,» dixi,
«Qui vos, et quodnam genus?» — Illi flectere colla
45In me sublatis oculis. Tum mollia primum
A lacrimis intus, fluxerunt lumina guttis
Labra supra, at glacies illas oculum inter utrumque
Frigore concretas astrinxit, at ostia visus
Occlusit. Nunquam sic ligno annectere lignum
50Vi subscus valuit. Quare hi se fronte petebant
Adversa alternis, hircorum more duorum,
Tanta ira hos vicit. Tum unus, cui frigus utrasque
Aures depastum fuit, haud minus usque deorsum
Defixis oculis, dixit: «Cur tanta cupido
55Sic nos lustrandi? Si istos tu scire laboras,
Possedere ambo vallem, Byzantius amnis
Unde fluit: pater his ALBERTUS; et unica mater
Ipso ventre satos in luminis edidit auras.
Vestigare potes totius lustra Cainae,
60Non tamen invenies culpis insignibus auctam
Umbram marmoreo mage dignam in frigore figi;
Non illam, mantis ARTUDIS cui pectus et umbram
Uno ictu rupit. Non his PHOCACCIA, non his
Iste est deterior, modo qui me sic capite umbrat,
85Cernere ut ulterius nequeam; quem nomine dicunt
SASOLUM MASCHERONI. Si es sanguis etruscus,
Tu quoque quis fuerit jam scis. Et multa profari
Ne me forte adigas, ego sum, inquit, CAMMISIONUS
De PAZZIS et, qui purget mea turpia facta,
70CARLINUM maneo.» — Dein vidi mille caninos
Frigore deformes vultus. Quare horreo totus,
Semper et horrebo, gelida vada saxea crusta
Quum relegam mente. At medium, quo cuncta trahuntur,
Queis aliquid gravitatis inest, dum planta petebat,
75Et mihi in aeterno trepidabant frigore membra;
An mens sic tulerit, seu fatum sorsve, referre
Nescirem; sed, dum capitum inter strata movebam
Plantas, cujusdam offendi pede fortiter ora.
Ille hanc me contra flens vocem pectore rupit:
80»Quare me tundis? Nisi multam MONTISAPERTI
Advenis aucturus, quid me, furiose, lacessis?»
Atque ego: «Fac maneas hic me, praeceptor, ab isto
Dum mihi solvantur, dubia quae mente revolvo;
Et me pro arbitrio posthac properare jubebis.»
85Dux stetit; atque ego adhuc dure maledicta vomenti
Dixi: «Quis tu, alios audax incessere probris?»
«Ecquis es, o, qui aliis, quos haec ANTENORA claudit,
Percellens malas spatiaris, ut, integer aevum
Si quoque nunc ageres, tamen id nimium foret?» inquit.
90Tunc ego respondi: «Superest mihi vita, tibique
Dulce erit id scitu, si poscis munera famae,
Cetera quae inscribat vestrum inter carmina nomen.»
«Quin etiam cupio», dixit, «contraria: abito,
Proripe te hinc, causamque ultra ne intersere questus;
95Namque per hanc vallem male nosti pellicere umbras.»
Tunc illum, colli cute posteriore potitus,
Arripui, ac dixi: «Aut pandas mihi nomen oportet,
Aut pilus in toto nullus tibi vertice restet.»
Isque mihi: «Ut cunctos studeas mihi vellere crines,
100Nec dicam, qui sim, nec per me discere quicquam
Te patiar; non, si centenis calcibus isti
Insultes capiti.» Manibus jam utrisque prehensum
Irrueram in vellus, cirris et pluribus illud
Exspoliaram, ipso multum latrante deorsum,
105lnversis oculis; quum quidam his vocibus orsus
Clamavit: «Quid, BOCCA, tibi est? Non esse putabas
Sat tibi sic sonitum crepitantibus edere malis,
Ni latras etiam? Quidnam te Daemonis urget?»
Tunc ego: «Jam verbum», dixi, «nolo amplius addas,
110Proditor infamis; nam, te obnitente, per omnes
Effundam terras, de te quae vera notavi.»
Ille autem respondit: «Abi, et quae ferre sub auras
Vis, narra, ac si unquam nostris evadere lustris
Detur, ne taceas illum, cui lingua parata
115Sic fuit. Argentum Gallorum is luget et aurum:
‹Ipse DUERENSEM›, poteris jam dicere, ‹vidi,
Pessima congeries ubi sontum frigora captat.›
Si quis forte roget, num quisquam accesserit ultra,
Haerentem ad latus huic est cernere BECCHERIAM,
120Cui quondam ferro secuit Florentia guttur.
Cum GANO, atque TRIBALDELLO simul inde JOANNEM
SOLDANERO ortum non tam procul esse putarem,
Per quem est questa suam, dominante FAVENTIA somno,
Irrupisse hostes portis bipatentibus arcem.»
125Hinc nos digressi non longe aberamus ab illo,
Quum durata gelu fovea duo spectra sub una
Sic conjuncta simul vidi, ut caput unius esset
Pileus alterius capiti; ac veluti improba ventris
Esuries cogit durum convellere panem:
130Sic sibi suppositum prendebat dente supernus,
Stabat ubi molli cervix adjuncta cerebro.
Non aliter Tydeus Menalippo tempora rosit,
Exsuperante ira, ut caput hic, et cetera circum.
«O qui crudelem ostendis sic more ferino,
135In quem stas supra, rabiem, quemque ore voraci
Manducas», dixi, «hac causam mihi dicito lege.
Hunc contra tantos si exerces jure furores,
Dum vos ipsiusque scelus cognoscere detur,
Ipse quoque ad Superos remeans tibi grata rependam,
140Ni prius arescat, quae dat mihi talia fari.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XXXIDivina Comoedia — Inferna — XXXIII →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XXXII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxii--dantes-alagherius-da07d3
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XXXII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxii--dantes-alagherius-da07d3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.