1Una eademque prius me lingua momordit, utrasque
Tinxerit ut malas, medicataque postea juvit.
Talis, ut audivi, fatalis lancea Achillis,
Ac Pelei patris primo causa esse solebat
5Tristis, deinde bonae strenae. Nos vertere terga
Valli infelici, praecingentemque tenere
Cœpimus ascensu ripam, transversa legentes
Muti. Nescio quid minus hic quam noctis opacae,
Atque minus quam lucis erat. Nec longius ire
10Vestigando oculus quibat; verum impulit aures
Stridore altisono cornu, quod et omne tonitru
Obruerit strepitu horribili, propriumque secutum
Oppositum sibi iter, me figere adegit in unum
Lumen utrumque locum. Post flendae funera cladis,
15Carolus a sancto Magnus quum decidit auso,
Tam perterricrepo non perculit aëra bombo
Rolandus. — Caput inde ausus paulisper in altum
Tollere, sum multas visus spectare praealtas
Turres. Quare ego: «Dic, quaenam est terra ista, magister?»
20Isque mihi: «Quoniam multis stipata tenebris
Per loca transcurris nimium procul, hinc fit, ut erres
Propter opinatus animi; at, probe, tu quoque disces,
Illuc si accedas, quam, quae longinqua videntur,
Decipiant sensus: quare properantius ito.»
25Apprenditque manum peramanter, et insuper addit:
«Ante iter ulterius quam pergas carpere mecum,
Scito, non illas turres, verum esse gigantas,
Stantque, tenus ventris quanti sunt, undique fixi
Circum oram putei.» Veluti, caligine pulsa,
30Paulatim incipiunt oculi internoscere, quicquid,
Aëra qui stipat, vapor abdidit; aëra crassum
Sic me, dum fodio, magis et magis usque propinquans
Orae, error fugit et pavor ingens occupat artus.
Namque ut, ubi vallo sedet area saepta rotundo,
35Monstregio surgit redimitus turribus altis:
Sic exornabant, puteus qua cingitur, oram
Terribiles media non plus quam parte gigantes
Supra impendentes, queis Juppiter aethere ab alto,
Dum crepitat, minitatur adhuc. — Mihi jamque videbar
40Cernere cujusdam faciemque umerosque sinumque
Et magnam ventris partem, distentaque utrimque
Bracchia sub costis. Recte natura reliquit
Artem, quae tales homines in luminis auras
Ederet, his similis Marti ereptura ministros.
45Quod si cetorum aut elephantum haud paenitet illam,
Res inspectanti penitus censenda videtur
Plus justa ac prudens. Nam si sollertia mentis
Nequitiam jungat cum vi, jam nulla juvaret
Contra obnitentis virtus. Praelonga patebat
50Atque ampla huic facies, veluti pinna ardua molis
Romae, Petre, tibi sacrae; modus ossibus idem:
Ut pars inferior, cui facta est subligar ora,
Sat bene demonstret tantum superesse staturae,
Ut male praesumant se his tangere posse capillos
55Tres Phryges impositi. Non paucos namque videbam
Triginta magnos in longum tendere palmos
Inde, ubi demissam subnectit fibula vestem.
«Rafel, mai, amech!« cœpit clamare ferinum
Os, quod non hymni carmen mage dulce decebat.
60Dux meus hunc contra: «Stolidissima belua,» dixit,
«AEre tona cornuque tuos effunde dolores,
Ira furorve alius simulac praecordia tangit.
Collum pertenta; invenies, confuse, ligamen
Funis, qui vinctum tenet; atque hunc aspice magnum,
65Qui tibi praecingit pectus.» — Dein talibus infit
Mecum: «Idem scelus ipse suum nunc arguit; iste est
NEMBROTTUS, cujus mala mens effecit, ut una
Tantum haud utantur mortalia saecla loquela.
Islam mittamus, nec ventis irrita verba
70Spargamus vanis; nam sermo est quilibet ipsi
Talis, ut et nobis idem hic, non cognitus ulli.»
Longius ire igitur juvit, laevam usque tenentes,
Atque intra jactum teli stetit obvius alter
Saevior, ac major. Qui hunc cinxerit arte, magistrum
75Dicere nescirem; at prae se laevum ipse tenebat,
Et post se dextrum religatum fune lacertum,
Qui sic hunc infra collum undique praepediebat,
Ut partem exstantem vel quino involveret orbe.
«Iste tumens fastu voluit tentare quid ipse
80Contra supremum terrae caelique potentem
Pugnando posset», ductor mihi dixit, «et inde
Haec ipsi merces. EPHIALTES nomen habebat,
Extremumque dedit specimen virtutis in illa
Pugna, qua Superis tantum injecere gigantes
85Terrorem: haud unquam movet is, quae bracchia torsit.»
Illi ego tum: «Vellem, fieri si posse putares,
Immensum his oculis BRIAREA videre.» Sed ille:
«ANTAEUM haud procul invenies dantem ore loquelas,
Quem non vincla tenent, qui nos deponere in ima
90Valle, ubi cunctorum stant pectora pessima sontum,
Possit. Quem velles, is multo longius isthac
Distat, et est vinclis vinctus, nec dispare forma,
Si vultum excipias, qui saevior esse videtur.»
Nec jam sic validus terrae tremor ingruit unquam,
95Mole sua stantem quateret qui fortius arcem,
Ut cito se excussit dirum genus IPHIMEDIAE.
Tunc mihi mors, nunquam pejus metuenda, recurrit,
Ad quam formido sat erat, nisi vincula torta
Vidissem. Quare gressu processimus ultra,
100ANTAEUM et petimus, qui ulnas, sine vertice, denas
Spelunca exstabat, solvitque haec ore magister:
«O fortunatae nimium vetus incola vallis,
Quae decora eximii quondam dedit ampla triumphi
Scipiadi, Hannibalem, turba cedente suorum,
105Vidit ubi dare terga fugae, o cui mille leonum
Sacrasti exuvias; o tu, qui si agmina fratrum
Juvisses alto in bello, jam credere dignum est
Cessuros regnum natis tellure fuisse
Caelicolas victos; ne nos deponere in oris
110Cocyti grave sit, glacies quem frigida vincit.
Ne mitte orantes TITYO, ne mitte TYPHŒO:
Largiter hic praebere potest, quae munera cuncti
Hic vestri cupiunt. Oneri supponere tergus
Ne pigeat nostro, et naso suspendere parce.
115Iste et apud superos poterit tibi reddere famam
Nunc quoque; vivit enim, et diuturnam ducere vitam
Sperat, ubi ante diem non ipsum gratia major
Ad sese revocet.» — Sic doctor. At ille tetendit
Approperans dextram et, queis pressit ad incita adactum
120Alcidem quondam, ductorem sustulit ulnis.
Ut sese prensum sensit, mihi talia fatur
Minciades: «Istuc accede, ut te quoque prendam»:
Dein sic effecit, fasci ut glomeraverit uni,
Sese, meque. Velut sub parte, ubi prona videtur
125Carisenda oculis, si quando ex aethere in ipsam
Incumbat nubes, ut contra pendeat illa;
ANTAEUS mihi talis erat, dum multa morabar,
Clinantem spectans tanta se mole gigantem.
Nec semel evenit, diversum ut quaerere callem
130Optarim; sed nos imum prope fluminis alveum
Deposuit leviter, Cocyti ubi stagna profundi
Luciferum Judamque vorant. Hic nulla manendi
Ipsi causa fuit sic curvo, ast arboris instar
Veliferae, immani se arrexit corpora in altum.