CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XXX

latín

1Quum Juno ob Semelen odio indulgebat acerbo
Gentis in omne genus Thebano sanguine cretae,
Quod semel, atque iterum ostendit; furialibus actus
Est adeo stimulis Athamas, ut conjuge visa,
5Quae natos, utrasque manus onerata, trahebat,
Exclamarit: «Io, tendamus retia silvis,
Ut post insidias gemina cum prole leaenam
Prendam.» Deinde feros ungues protendit, et unum,
Nomine quem proprio compellavere Learchum,
10Corripuit, circaque caput bis terque rotatum
Ad saxum allisit: reliquo et cum pondere sese
Obruit illa mari. Et cuncta ausa, ausisque potita
Quum fortuna Phrygum cœpit sublapsa referri,
Ut regnum et regem deleverit una ruina;
15Tristis, inops, praedae mala sors Cisseis, ubi aras
Caede Polyxenia respersas vidit, et ictu
Telorum exanimis Polydori in litore corpus,
Acta furore dedit latratus ore caninos
Pro verbis; tantus mentem distorserat angor.
20Sed neque Thebanae, neque Troicae Erinnyes unquam
Visae sunt adeo in quemquam saevire, vel ungue
Figere, nedum hominum, rabidarum membra ferarum,
Sicut ibi umbrarum vidi simulacra duarum
Arida, nuda artus se alterno incessere morsu,
25Tamque cito ferri cursu, quanto impete porcus,
Quum se solvit hara. Petit artus una CAPOCCI,
Et colli nodum compressit dente tenaci
Sic, ut raptato venter tellure fricandus
Huic esset solida. Tum, qui stetit ore trementi,
30ARETINUS ait: «Furiosam cerne JOANNIS
STICCHI umbram cunctos sic depectentis.» — At isti
Dixi: «O sic parcat te figere dentibus alter;
Ne grave sit fari; dic, quisnam est ille, priusquam
Istinc erumpat.» «MYRRHAE vetus illa scelestae
35Est anima, in patrem fas ultra perdite amica;
Crimea in incestus quem traxit fraude sub ista:
Alterius formam falso mentita, parenti
Sese supposuit; velut alter, qui inde recedit,
Fingi se BUOSUM DONATI passus, equarum
40Ut grege de toto reginam acquireret, ausus
Testari hunc simulans, simul et tabulis dare normam.»
Postquam abiere duo rabido obvia dente petentes,
In quos obtutum figebam, lumina verti
Inspectura alios male natos. Se obtulit alter
45Spectandus litui forma, quam totus habebat,
Non aliter factus, si demas inguina parti,
Qua vir sit bifidus. Gravis hydrops, dispare norma
Sic membra afficiens congestae copia aquai,
Quam male convertit, minime ut respondeat alvo
50Os, hunc continuo labris inhiare reclusis
Cogit, more viri, quem tabida febris adurit,
Qui, stimulante siti quum flagrat, deprimit imum
Ad mentum, invertitque ad nares usque supernum.
«O vos, qui pœnae immunes (nec cognita causa)
55Triste pererratis regnum, circumspicite,» inquit,
«Intentique gravem perpendite mente magistri
ADAMI luctum. Mihi vivo haud defuit ulla
Copia poscenti; heu! nunc lymphae gutta vel una,
Una est in votis. Rivi, qui montibus agri
60Clusini argento similes labuntur in Arnum,
Quaque iter intendunt, saturant loca cuncta liquore
Frigidulo, ante oculos, nec frustra, errare videntur;
Nam me dulce fluens horum plus siccat imago,
Quam, qui sic macie vultum depascitur, aegror.
65Quae me justitiae sic contudit ira severae,
Inde loci, infamem turpi quem crimine feci,
Deduxit causam, qua plus mihi corde frequentes
Exprimat ex maesto gemitus. ROMENIA terra est
Haec, ubi corrupto nummos cudi aere notatos
70Baptistae effigie; quare membra usta reliqui.
At mihi si coram prava umbra videnda daretur,
Vel GUIDI, vel ALEXANDRI, vel fratris utrique,
Inspicere hanc mallem satius, quam fonte potiri
Branda. Jamque una intus adest, si vera loquuntur
But could I see the miserable souls
of Guido, Alessandro, or their brother,
I’d not give up the sight for Fonte Branda.
And one of them is in this moat already,
75Umbrae actae rabie: at quid mi, si vincior artus?
Si saltem mihi corpus adhuc levitatis haberet
Tantum, ut, dum vertunt labentia tempora saeclum,
Unum vel digitum pedibus procedere possem,
Hoc essem jam ingressus iter, vestigia quaerens
80Illius has inter vulgi sordes; licet ista latrina
In longum undenos passus per milia ductos,
Et plus quam passus quingentos lata patescat.
Colluviem hanc inter mihi tempus in omne jacendum est
Hos propter. Namque hi suaserunt cudere nummos,
85Queis tantum suberat mixti purgaminis, ut tres
Pondere adaequaret siliquas.» — Tum talibus orsus
Quaesivi rursum: «Quae sunt miseranda duorum
Spectra haec, quae fumant veluti sub frigore brumae
Fonte extracta manus, tibi dextrum qui latus urgent
90Prostrati, junctique simul?» — «Quo tempore in istud
Antrum», inquit, «pluvi, illos me invenisse recordor
Sic positos; nunquam digressos amplius inde,
AEternumque reor mansuros. Femina mendax
Una est, quae nomen JOSEPHI crimine falso
95Detulit; haec umbra est DANAI perjura SINONIS
Ex urbe Iliaca, quorum de pectore febris
Tantum nidoris graveolentis torrida mittit.»
Unus at ex illis, piguit quem forte vocatum
Nomine ita obscuro, pugnum huic impegit in ampli
100Duritiem ventris. Veluti Cybeleia ab ictu
Tympana, is insonuit. — Contra subita ira magistri
ADAM vibrato graviter ferit ora lacerto,
Nec minus hic fuerat durus; dein talia fatur:
«Quamvis membrorum gravitas vetet ire, lacertus
105It mihi liber, ubi sit opus.» Tunc edidit alter
Haec verba: «Ardentem ad flammam quo tempore tractus
Ibas, haud fuerat tam alacer tibi; at hunc tamen aera
Cudere sic norunt, et plus fortasse paratum.»
Hydropicus contra: «Nunc tandem dicere verum
110Cœpisti; at Trojae tu pandere vera rogatus,
Non ita testis eras verax.» «Verum assimulavi,
Tu cuneum», DANAUS dixit; «sed criminis una
Istic me labes damnat, te plurima, totque
Crimina, quot quisquam haud potuit committere Daemon.»
115»Insidias fallacis equi, perjure, revolve,»
Illi respondit, qui inflatum abdomen habebat,
«Arguat et sontem totus jam conscius orbis.»
«At tibi sit crimen sitis arida,» dixit ACHIVUS,
«Quae tibi disrumpit linguam; sit marcidus humor
120Crimen, qui anterius ventrem tibi saepit.» — At aeris
Cusor: «Ita, ut quondam, magno se scindit hiatu
Os tibi nunc, ubi fert animus maledicere suetus.
Quod si me exsiccat sitis, et me lympha refercit,
Ardor te male habet, male habet caput usque laborans;
125Et dum Narcissi speculum tibi lambere detur,
Hortantem haud velles te longa ambage moratum.»
Hos ego defixa sermones aure bibebam,
Quum mihi praeceptor subtristis: «Prospice,» dixit;
«Namque parum modo abest, quin tecum in jurgia surgam.»
130Quem simul iratum audivi verba ista loquentem,
Accessi, puduitque adeo, ut pudor intima mentis
Nunc quoque pervadat, repeto dum talia mecum.
Ac veluti in somnis sua qui sibi damna figurat,
Somnia dum ludunt, ludant modo somnia mavult
135Sic, ut quicquid adest, omnino exoptat abesse:
Talis ego astiteram, quum deessent verba studenti
Errori causam nostro praetexere; at istud
Fecerat aspectus, quod me haud fecisse putarem.
«Culpa tua major tanto purganda pudore
140Non esset; quare hic omni te labe levavit»,
Doctor ait, «meque usque puta te cernere coram
Astantem, si forte pari certamine gentem
Infensam offendas: id velle audire pusilli est.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XXVIIIDivina Comoedia — Inferna — XXXI →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XXX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xxx--dantes-alagherius-075d62
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XXX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xxx--dantes-alagherius-075d62.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.