1Quis potis est, verbis vel quavis lege solutis,
Dicere sanguineos rivos, an pandere plagas,
Quas modo conspexi, repetendo saepe relata?
Omnis lingua quidem minus, an minus utilis esset,
5Ob paupertatem nostri sermonis, et arctos
Ob mentis fines, non aptae cuncta tenere.
Si quis congereret totius gentis acervos,
Pro quibus infelix fertur terra Appula caedi
Indoluisse suae, AEneadum data vasta sub ense,
10Atque annellorum diuturni, ob tempora belli
Magnas exuvias, memorat quas Livius auctor,
Qui nunquam erravit; simul et miserabile vulgus
Ictus expertum tristes, dum arcere RUBERTUM
GUISCARDUM patriis certabat finibus hostem,
15Et reliquum, cujus CEPERANUS nunc quoque campus
Ossa tegit, mendax ubi erat nimium Appulus omnis,
Et TALEACOTI trans arcem, ubi viribus usus
Armorum nullis vicit longaevus ALARDUS;
Atque hic perfossos truncos ostenderet, ille
20Artus: nil horum nonae fœdissima bulgae
Supplicia aequaret. Non sic perfossa videntur
Dolia, queis media est aut infima lamina subter
Amissa, ut quidam a mento usque ad podicis orbem
Scissus, qui mihi spectandum sese obtulit ultro.
25Intestina inter crura huic pendentia stabant,
Extaque cum tristi vertente in stercora sacco
Quicquid quisque haurit, nobis manifesta patebant.
Atque hic dum spectans haerebam totus in illo,
Is me respiciens, manibus sibi pectora pandit,
30Sic fatus: «Cerne, ut lanier crudeliter artus;
Aspice, ut incedat mutilus MAOMETUS; et ALYX
Flens prae me repit, diffissus turpiter ora
A mento ad frontem; quosque illic conspicis, omnes
Hi, dum vita fuit, seruerunt scandala, adorti
35Schismatis omne nefas. Quare sic scissa trahentes
Membra illi occurrunt. Istic post terga moratur
Daemon, qui scindit nos tam crudeliter ense,
Turba de nostra rursum sub vulnera mittens
Quemquam, ubi triste viae spatium revolutus obivit;
40Vulnera namque prius cœunt, quam huic obvius alter
Fiat regressu. At quis tu, qui in vertice rupis
Hujus odorare? An subeundae ut sit mora pœnae,
Quae tibi decreta est confesso crimina vitae?» —
«Nec mors hunc deprendit adhuc, nec facta nefanda
45Huc adduxerunt cruciandum,» talibus infit
Praeceptor; «sed ego, absumptus jam funere, poscor,
Hunc ut circumagam loca per tenebrosa, per omnes
Orbes, hinc donec rerum experientia doctum
Mittat et, ut nunc ipse loquor, res vera patescat.»
50Talibus auditis, plus quam centena virorum
Turba stupens stetit in fossa; nam mira cruentae
Res pœnae immemores fecit. «Nunc ergo monebis,
Tu fortasse brevi visurus lumina solis,
Fratrem DULCINUM, validis ut se instruat armis,
55Ni mens certa illum tulerit, me pone subire
Quam primum hanc fossam, ne sic tam angustia victus,
Quam nivis aggestae, victorem Guascona mittat;
Nam secus haud facinus fuerit leve castra potiri.»
Ut pede suspenso hanc vocem MAOMETUS iturus
60Edidit, hinc abiens tellurem hoc pressit. At alter,
Perfossum cui guttur erat, qui naribus ibat
Ad frontem truncis, tantum aure notabilis una,
Et steterat, mixtus reliquorum examine, mirans,
Ut me lustraret, per aperta foramina cannae
65Undique caede rubrae prior occupat, ista locutus:
«O tu, quem nulla impurum facta impia damnant,
Et quem jam vidi in Latio, nisi fallit imago
Me similis, si forte iterum tibi cernere dulcem
Tellurem dabitur, quae a Vercellensibus agris
70Ad Marcobejum vergit, reminiscere PETRUM,
Patria cui Medicina fuit; duoque optima Fani
Lumina viva modo, mox ista monere memento,
GUIDUM atque ANGELULUM, nisi mens hic praescia vana est,
Se vita iri depulsos, atque aequore mersos
75In saccum insutos, sub proditione tyranni
Falsi, ad Crustumium; nec, qua Majorica ad oras
Usque patet Cyprias, vasti rex aequoris unquam
Tale scelus vidit, nullo grassante pirata,
Nulla acie Argolica. Qui oculo tantum aspicit uno
80Proditor, atque tenet terram, quam, qui modo mecum
Versatur, nunquam vellet vidisse, vocabit
Hos in congressum, efficietque, ut vota precesve
Non opus his vento sit mittere Phocarensi.»
Huic ego: «Fac monstres, et da mihi discere posse,
85Si me forte tuum vis nomen ferre sub auras;
Ecquis is est, adeo visum exsecratus amarum?»
Ille manu arripuit socii malam oraque pandit,
Exclamans: «Hic est —; neque hiantem verba sequuntur.
Caesaris hic animo dubitanti frena resolvit,
90Sic fatus: Nocuit semper differre paratis.»
Atque oh! quam mihi visus erat formidine victus,
In jugulo truncus linguam sic farier ausam,
CURIO! Tum manibus mutilatis alter utrisque,
Aëra per fuscum tollens fœdantia vultum
95Ossa lacertorum, hanc eduxit pectore vocem:
«MUSCA tua maneat pariter tibi mente repostus,
Cui quondam, heu nimium misero! vox excidit ista:
‹Facta viam invenient,› quod genti semen Etruscae
Triste fuit.» «Generisque tui commune sepulcrum!»
100Respondi. Quare ille, suo hunc etiam insuper addens
Maerorem, flenti similis similisque furenti
Fugit, et ipse steti cupidus spectare catervam.
Et res oblata est, quam me narrare vetaret
Ipse timor, nullo mecum testante; sed ipsa
105Conscia mens veri, comes optima, sueta juvare
Auxiliis hominem, cui pro thorace dedisset
Nil conscire sibi non purum, mi omnia tuta
Praestat. Ego vidi certe, videorque videre
Nunc etiam, truncum per se capite ire revulso
110Cum reliquis grege de tristi; arreptumque capillis
Abscissum caput ipse manu pendente ferebat,
Instar laternae, nosque illud lumine utroque
Spectans: «Me miserum!» questu repetebat amaro.
Ipse aderat lucerna sibi; geminatus in uno,
115In gemino simplex: qui fiat, noverit ille,
Qui regit haec. Postquam sub pontis constitit arcu
Arrectus, dextram ac totum caput extulit alte,
Verba admoturus nobis sua. Verba fuerunt
Ista: «Modo nostrae durum genus aspice pœnae,
120Tu, qui vivus adhuc visurus morte peremptos
Huc ades, atque vide, num sit crudelius ullum
Supplicium; utque aliquid nostri non inscius edas,
BLANDERIONENSEM BELTRAMUM scito fuisse
Me, illum, qui regi dederam perversa JOANNI
125Consilia, atque in se patrem natumque rebelles
Armavi. Architophel non sic furialibus egit
Maachiadem stimulis, nec tanto vulnere luctus
Davidem oppressit. Quare, tam juncta duorum
Divisi qui corda virum, sic nunc ego gesto
130Divisum cerebrum, miser! usque ab origine prima,
Isto quae in trunco est. Sic lex pro dente reposcens
Dentem, haud absimiles jussit me pendere pœnas.»