CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XXXIII

latín

1Sustulit os diro a pastu malus ille, comisque
Abstersit capitis, quod retro morsibus acer
Fœdarat, cœpitque: «Jubes renovare dolorem
Insanum, admonitu jam corda premente, priusquam
5Dicam. At si quae verba loquor, sint semina iniquo,
Quem rodo, opprobrii infames reddentia fructus,
Narrantem simul aspicies, lacrimasque cientem.
Ignoro, qui sis, et qua ratione sub istas
Veneris huc sedes; at quum tua sensa loquentem
10Audio, Florentinum te lingua indicat ipsa.
Jam me UGOLINUM comitem ignorare negabis,
Atque hunc RUGGERIUM ornatum majore tiara;
Nunc dicam, huic tali quae me det causa propinquum.
Quomodo consiliis atque ipsius arte maligna,
15Cui me credebam, sim captus, deinde peremptus,
Dicere non opus est. Sed quae tibi cognita forsan
Haud patuere unquam fando, quam scilicet atrox
Supplicium mortis fuerit mihi, jam ipse videbis,
Et, num sim laesus, tu disces crimine ab isto.
20Rima adaperta brevis tenebroso in carceris antro,
Cui titulus per me famis est, ubi clausus oportet
Ultimus haud fuerim, mihi jam per tenue foramen
Monstrarat plures lunas, mala somnia quum me
Ceperunt, per quae velamina scissa futuri
25Sunt mihi. Is hortator dominusque est visus adesse,
Atque lupum et catulos ad montis trudere saltus,
Quo Pisae opposito prohibentur cernere Luccam.
Cum canibus macris, studiosis, atque notatis,
Prae se GUILANDOS, et cum agmine SISMUNDORUM
30Una LANFRANCOS in prima fronte locarat.
Jam parvo elapsos spatio natosque patremque
Cernere erat lassos, et acutis dentibus artus
Findi his. Quum evigilans totus, nondum jubare orto,
Natos ecce meos, aderant qui in carcere mecum,
35Lugere in somnis audivi, ac poscere panem.
Vere es crudelis, si jam prohibere dolorem
Scis, reputans tecum, quod cor me triste monebat;
Et si non luges, quaenam te causa videbit
Lugentem? Elapso stabat jam quisque sopore,
40Atque prope hora aderat, qua nobis esca solebat
Adduci; at dubitans sua somnia quisque timere;
Quum subito audivi claudentes stridere claves
Turre sub horribili. Quare simul ora meorum
Quaesivi haud hiscens. Non flebam, ita saxeus intus
45Factus eram. Illi flere, meusque ANSELMULUS inquit:
‹Sic haeres, pater, obtutu, quid mente volutas?›
Lacrima nulla mihi tamen, et vox edita nulla est
Tota illa labente die, vel nocte sequente,
Donec mane nova sol luce impleverat orbem.
50Utque parum irrepsit jubaris claustra intima acerbi
Carceris, inspiciensque meum per quattuor ora
Legi ipse os, ambas, superante dolore, momordi
Dente manus: illi, id suadente cupidine edendi
Me fecisse rati, in pedibus subito ante stetere,
55Haec fati: O genitor, multo minus aspera nobis
Pœna foret, nobis si vescere: carnibus artus
Hos tu vestisti miseros, tu hos exue. Motus
Tunc ego composui, ne urgerem tristius ipsos:
Illa aliaque die muti omnes. O mihi dura
60Terra nimis! cur non patefactis faucibus imum
Pandisti barathrum? Quarta redeunte diei
Luce, mihi ante pedes protenso corpore GADDUS
Procubuit, dixitque: ‹Pater mi, cur tua cessant
Auxilia?› Effuditque animam hic; et, ut ipse videre
65Me potes, hic vidi casu tria singula eodem
Quintam intra sextamque diem cecidisse meorum
Corpora natorum exspirantia. Quare ego caecus
Quemque supra incubui reptans, et quemque vocavi
Binos usque dies totos post funera. Tandem
70Plus potuit jejuna fames, quam patrius angor.»
Haec ubi dicta dedit, contorquens lumina, rursus
Corripuit miserum caput, haerens dentibus ossis
Contra vim validis, velut escam inhiante molosso.
O Pisae, o ingens populorum infamia, quotquot
75Pulchra alit, ac recipit tellus, ubi cuncta per ora
Si resonat; quoniam tam lenti poscere pœnas
Vicini cessant, ruptis Capraria vinclis,
Atque Urgo irrumpant, quaque undans profluit Arnus,
Objiciant saepem, exspatiatus ut obruat omnes.
80Quod si UGOLINUM comitem tum fama ferebat
Arcibus esse tuis sub proditione potitum,
Saevire in natos quaenam te causa jubebat?
Quid tantum meruere UGUNCULUS, atque BRIGATA,
Quosque alios cecini? Insontes nova fecerat aetas,
85Theba nova. — Interea progressi venimus illuc,
Stringor ubi gelidus concretae frigore aquai
Comprimit alterius, velut aspera fascia, gentis
Saecula, non inversa solo, sed ventre supina.
Fusus ibi fletus in fletus non sinit ire,
90Inque oculis dolor offendens obstantia, retro
Vertitur, interiora petens, duplicatque dolorem.
Namque ori agglomerant stagnantes frigore guttae,
Cassidis atque instar vitreae loca concava replent
Palpebris subjecta. Licet mihi frigore sensus
95Torperent omnes, velut obdurescere callo
Mos est, nec quicquam in visu jam sedis haberent,
Nescio quid venti tamen usurpare videbar
Auribus, atque meo doctori: «Quis movet istum?
Nonne hic exstinctum vidi genus omne vaporis?»
100Is mihi: «mox illuc venies, ubi visus ad ista,
Quae quaeris, responsa dabit, quum causa patebit
Inspicienti oculis, agitatas quae pluit auras.»
Atque malorum unus, quos frigida crusta premebat,
Ad nos: «O animae, clamabat, corde ferino
105Sic, ut vos pœnae sedes postrema reservet,
Demite dura oculis velamina, ut exitus altae
Tristitiae, qua corda gero praegnantia, detur
Mi paulo ante, gelu lacrimas quam duret in ore.»
«Ut sit opis nostrae», dixi, «tibi copia, qui sis
110Effare; at, nisi te solvam, sub fluminis imam
Ire mihi glaciem sit opus.» Tunc talia fudit:
«ALBERICUS ego, male nati a fructibus horti
Ille ego sum frater, caryotam qui hoc lego in arvo
Pro fico.» — «Oh,» dixi, «anne dies te jam abstulit atra?»
“But then,” I said, “are you already dead?”
115At contra ille: «Meo quidnam de corpore fiat,
Aut ubi terrarum maneat, mihi scire facultas
Nulla datur. Tantum fert haec PTOLOMAEIA lucri,
Ut non raro anima in praeceps huc decidat, ante
Hanc ex carceribus quam mittat Parca reclusis.
120Quoque magis vitro compressas radere ab ore
Sponte velis laerimas, haec discito: Quaelibet usa
Proditione anima est, ut et hoc scelus ipse patravi;
Illi aufert corpus Daemon, qui hoc deinde gubernat,
Dum totum excurrit spatium revolubilis aevi.
125Hanc in cisternam ruit illa, et forte videtur
Vos inter nunc corpus adhuc versarier umbrae,
Quam mersam hinc retro perstringit frigidus horror.
Id te scire puto, nigra si modo regna subisti
Nuperus: isque est BRANCA, suum cui patria habere
130URIA dat nomen. Tamen illo ex tempore plures
Praeteriere dies, glacie quum est clausus in ista.»
Hic: «Mihi mentitum tu suspicor,» huic ego dixi;
«Nunquam etenim BRANCAM sublatum funere vidi,
URIAque hunc, salvum testatur patria; vivit,
135Atque edit, atque bibit, dormitque, atque integra pannis
membra tegit.» — Contra is: «Nondum nigrantia in antra
Ille ingressus erat, fervens ubi nigra tenaci
Unda pice exspumat, MICHAËL cognomine ZANCHE,
Ex quo suffecit dominantem Daemona in artus
140Ipse suos, pariterque affinis, qui fuit una
Proditor. Ast huc tende manus, mihi denique solve,
Pande oculos»; sed ego huic oculos aperire negavi,
Atque fuisse hominis credo, sine corde videri
Humano. — O Ligures, contraria pectora legi
145Omnigenae, atque omni vitiorum labe referta!
Cur hinc justa Dei vos nondum sustulit ira?
Namque ubi cunctorum stet pessimus AEmilianus
Proditor, inveni ea vestris, qui ob tristia facta
Jam stagno abluitur Cocyti, in corpora visus
150Nunc quoque apud Superos vitali vescier aura.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XXXIIDivina Comoedia — Inferna — XXXIV →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XXXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxiii--dantes-alagherius-1f8756
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XXXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xxxiii--dantes-alagherius-1f8756.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.