1Gaude, tam magnum quod habes, FLORENTIA, nomen,
Quo terram et mare pervolitas, ac Tartara comples.
Namque tuos inter cives ego quinque latrones
Inveni tales, ut mi pudor occupet ora,
5Per quos in grandem non est tibi surgere honorem.
Quod si sub lucem veniunt insomnia vera,
Non aberit tempus, quo tu patiere, quod optat
PRATUM, nedum alii tibi. Quod si forte fuisset,
Non maturatum rerer: sic illud adesset,
10Quandoquidem certo eveniet; mihi namque doloris
Vulnus erit gravius, quo plus processerit aetas.
Hinc nos digredimur, quaque ante exstantia saxa
Descensum dederant, dux scalis usus iisdem
Ascensum petiit, sed me tamen ante recepto;
15Desertamque viam pergens per fragmina, perque
Exesas scopuli cautes, sine utroque nequisset
Auxilio manuum subnixa evadere planta.
Tunc dolui, rursusque subest modo causa dolendi,
Ad quae conspexi, quum tendo lumina mentis,
20Et plus, quam soleo, ingenium cohibere laboro,
Ne mihi discurrat, quo non dat tendere virtus;
Ut, si stella favens aut hac majus quid abunde
Dotibus ornatum me dimisere bonisque,
Ista mihi minus invideam. Quot cultor agrorum,
25(Fusus ubi propter clivum dat membra quieti,
Tempore, quo, cunctas qui lustrat lampade terras,
Ora minus celat, simul importuna strepenti
Musca locum cedit culici), lampyridas imam
Per vallem spectat, fortasse ubi colligit uvas,
30Et findit sulcos: octava tot undique flammis
Lucebat bulga, ut sensi, simul atque potitus
Sum loco, ubi ima mihi patuit manifesta vorago.
Atque ut, qui quondam est ursis ultoribus usus,
Viderat ELIAN abeuntem praepete curru
35Tunc, quum quadrijugi arripuere per aëra callem,
Quem non sic acies poterat servare sequentis,
Ut praeter flammam salientem, nubis ad instar,
Haud quicquam aspiceret: sic singula flamma per amplas
Fossae ibat fauces, ut furtum haud proderet ulla;
40Flammaque damnatum subducit quaelibet unum.
In digito arrectus, studio stimulante videndi,
Sic ponti institeram, ut, ni cautem cura fuisset
Prensare exesam, nullo pellente, ruinam
Traxissem. At ductor, qui me sic ora tenentem
45Viderat intentum, dixit: «Versantur in illis
Inclusae flammis animae; quo incenditur, igne
Singula sese amicit.» «Te talia fante,» loquelam
Sic solvi: «O doctor, modo fit mihi certius istud,
Quod prius adverti per me; sic nam esse putabam,
50Et dicturus eram: quaenam illa in vertice flamma
Sic bifida, adveniens, quae surrexisse videtur
Ex rogo, ubi impositum dicunt arsisse minorem
Cum fratre ŒDIPODEN?» — Dedit haec responsa magister:
«TYDIDES illic cruciatur et acer ULYSSES:
55Sic simul in pœnas excurrunt, sicut in iras.
Inque ista flamma lugentur robore texti
Insidiae fallacis equi, per quem est data porta,
Ex qua ROMULIDUM processit nobile semen.
Hic ars flenda venit, per quam quoque mortua ACHILLEM
60DEIDAMIA dolens suspirat, pœnaque sacro
Palladio sat justa datur.» Tunc ora resolvens:
«Praeceptor,» dixi, «si ex illis forte favillis
Mittere verba queunt isti, magis oro precorque,
Atque haec mille preces valeat prex: desine, quaeso,
65Hic me spectantem, adveniant dum cornua flammae,
Me prohibere mora. Ipse vides, ut corpore prono
Totus ad illa feror.» — Tunc contra talibus ille:
«Laudandas ego laudo preces et dignor; at ore
Edere verba tuo fac parcas, me sine linguam
70Solvere; jam novi, cupido quid pectore verses:
Nam fastidirent GRAJI te forte loquentem.»
Ignis ut advenit, doctor tempusque locumque
Arripit, audivitque istis hunc vocibus orsum:
«O vos, qui gemini sub flamma inceditis una,
75Si quid de vobis merui, dum vita manebat,
Carmina quum scripsi sublimia, sistite gressum,
Et nobis, in qua occiderit deperditus ora,
Alteruter memoret.» — Concusso vertice majus
Antiquae cornu flammae nutare, sonumque,
80More laborantis ventis afflantibus ignis,
Mittere, deinde apicem hinc atque inde evolvere, tanquam
Lingua esset fari nitens, ac denique vocem
Ejicere his verbis usam: «Quo tempore abivi
A CIRCE, multos quae me remorata per annos
85CAJETAE tenuit, cui nondum nomina terrae
AENEAS dederat; nec dulcia pignora nati,
Nec patris antiqui pietas, nec debita cura,
Nec qui justus amor me laetificare jubebat
PENELOPEN, aestum potuerunt vincere cordis
90Ardentis multos per terras cernere mores,
Multorumque hominum virtutes pravaque facta:
Perque patens altum solus me credere cumbae
Haud timui, parva comitum stipante caterva,
Quae me desertum nunquam malefida reliquit.
95Hispanos usque ad populos ego litus utrumque
Vidi. Non Afri, Sardoa nec insula nostros
Effugere oculos, nec quos circumalluit undis
Illius ora maris. Tardum me debilis aetas
Fecerat, et comites tunc, quum freta tangimus illa.
100In quibus ALCIDES fertur posuisse columnas,
Ultra ne quis eat. Dextra de parte reliqui
Hispalin, at laeva Saeptam; tum talia dixi:
‹O fratres, casus duros numeroque carentes
Experti mecum, occiduas venistis ad oras.
105Nemo ex tam parva vigilandi temporis hora,
Quod superesse videt, dare sensibus experiundum
Abneget, atque sequi solem, qui lumine mundum
A populis nudum lustrat. Perpendite vestrum
Semen: non vobis membra, et praecordia finxit
110Natura, ut deceat pecorum vos vivere vitam,
At virtutis iter moliri, et plura doceri.›
Haec vox una meos stimulis ita suasit acutis
Insuetam tentare viam, ut vix ulla fuisset
Jam mihi sponte sua cupidos retinere potestas.
115Nec mora. Ad Eoos puppim convertimus INDOS,
Tendimus et stultum studio properante volatum,
Addidimusque alas remis, latus usque potiti
Laevum. Jamque poli cunctas sub nocte videbam
Alterius stellas, sic et descendere nostrum,
120Ut non ex plano se attolleret aequore ponti.
At vicibus quinis jam luna accenderat orbem,
Et totidem inferius defectum lumine vultum
Celarat terris, postquam discrimina rerum
Tanta ingressus eram; quum subniger, intervallum
125Ob longum, procul ante oculos est visus adesse
Mons, ita sublimi se tollens vertice ad aethram,
Ut socii aequalem in terris vidisse negarent.
Hic nos laetari pariter, sed gaudia nostra
In luctus abiere cito; nam turbinis atri
130Tellure orta nova vehemens violentia navem
In primum feriit latus, et terna vice torsit
Omnibus hanc undis, et quarta sustulit alte
Puppim, ac depressit proram, ut placuisse videtur
Arbitrio alterius, donec nos obruit aequor.»