1Sic mihi turba frequens, diversaque vulnera visum
Abstulerant domitum, ut cuperent mea lumina longa
Flere mora. At: «Quid adhuc», vates ait, «aspicis ultra?
Et quid adhuc, acie defixa, immobilis haeres,
5Carcere sub tristi speculando vulnere passim
Multiplici laceras umbras? Sic temporis horas
Te flendo haud aliae viderunt ducere bulgae.
Haec vallis, bene si numeres, per milia ductos
Bis patet undenos passus; jamque aurea luna
10Sub pedibus lucet nostris, jamque hora diei,
Quae datur, exigua est; minime et quod rere, videnda
Multa manent.» Ego respondi: «Si agnoscere causam
Et tu quivisses, cur undique vestigarem,
Cunctandi ulterius spatium breve forte dedisses.»
15Ille ibat partim, gradientem ego pone sequebar,
Inceptum evolvens responsum atque insuper addens:
«Illam intra foveam, consulto ubi fixa tenebam
Lumina, flere meo reor umbram sanguine cretam
Crimina, apud manes adeo constantia magno.»
20Tum doctor contra: «Ne posthac sensa tuamque
Is frangat mentem; atque alias sub pectore curas
Jam versa; hic per te liceat remanere sepulto.
Namque illum vidi graviter sub ponte minantem,
Ac te signantem digito, audivique vocatum
25Hic intus GERIUM DEL BELLO nomine Etrusco.
Sed qui ALTAFORTIS; quondam possederat arcem,
Sic tibi detinuit mentem, ut divertere visu
Inde tibi haud fuerit; quare jam evaserat ille.»
«Mi dux, mors violens, ultorem nacta nec ullum,
30Qui fuerit probri consors, ita abire frementem
Compulerit, dixi; quare ille, ut corde voluto,
Excessit, nulla dignum qui voce vocarer
Ducens; idque magis miserantem indignaque flentem
Hujus fata movet.» — Sermonum hac nos vice primum
35Venimus ad callem scopuli, qui ex vertice monstrat
Alterius vallis spatium totum undique ab imo,
Si major fuerit speculanti copia lucis.
Ventum ubi bulgarum est postrema ad claustra malarum
Sic, ut alumnorum mihi jam apparere figurae
40Possent, diverso ferierunt murmure questus
Cor mihi, quos pietas telis armarat acutis:
Quare aures manibus properavi claudere utrisque.
Qualis, si spatio fossae glomeretur in uno,
Quicquid in aegrorum hospitiis pigra stagna Claninae
45Vallis, quum arentes agros Leo tristis hiulcat,
Aut cum Libra vices aequat, quicquid maris ora
Importuna Senae, quicquid Sardoa malorum
Morbis feta gerit, dolor afforet; undique talis
Hic erat, ac talis se hinc halitus effundebat,
50Qualem membra halant diuturna putrida tabe.
Nos longi extremam scopuli, laevam usque tenentes,
Descensu petimus ripam, atque revivere visus
Tunc cœpit propius fossae ima, ubi rege sub alto
Justa ira, haud patiens falli, cruciatibus angit
55Falsificos; atque hic mulcandos ipsa notavit.
Tristius haud quidquam AEginae vidisse putarem
Confectum morbo communi vulgus, ubi aër
Sic plenus vitio fuit, ut genus omne animantum,
Ad minimum vermem, collapsum morte periret;
60Et genti antiquae dein semina formicarum
Suffecere novum populum, ut cecinere poëtae;
Quam qui per tenebras illius vallis acervos
Umbrarum varios languere aegrore videret.
Iste superjectus ventri, tergo ille jacebat
65Alterius, quidam reptando triste cubile
Mutabat. — Taciti nos lento incedere passu,
Circumferre oculos, aegrosque audire querentes,
Tollere qui nullo sese conamine quibant.
Ipse duos vidi nixos se mutuo, ceu vas
70Impositum vasi, calfiat ut esca vicissim,
A capite ad plantas maculatos undique crustis.
Haud unquam strigili propere percurrere vidi
Tergus equi puerum, domino exspectante moratum,
Aut quem pertaedet vigilando ducere tempus:
75Ut se quisque supra properantibus unguibus acres
Hic illic iterum morsus geminabat, ob iram
Indomitae nimium proriginis omni ope captae.
Et conabantur scabiem sibi detrahere ungues,
Sardoni ut culter squamas, aut cuilibet ulli
80Largius instructo pisci. — Tum talibus unum
De numero aggressus, dictis dux incipit ultro:
«O, qui te lanias digitis, ut forcipe adunca
Saepe usus, dic, an quisquam ex tellure Latina
His commixtus eat; sic unguis tempus in omne
85Sit tibi par operi.» — «Sumus ambo ex gente Latina,
Quos ita corruptos cernis», tunc unus ad ista
Respondit lacrimans; «sed qui nos voce rogasti,
Ecquis es?» — At ductor: «Veni, descendere adortus
Ex rupe in rupem, ducturus corpus habentem
90Vivum, Tartareas homini monstrare cavernas
Certus.» Tum vero sese commune resolvit
Fulcrum, et quisque fremens oculos atque ora tenebat
In me, unaque alii, quibus haec vox icerat aures.
Optimus accessit demisso vertice, fatus
95Sic mecum, sapiens: «Istis tu edissere, quicquid
Vis.» Et ego cœpi, hanc veniam mihi dante magistro:
«Sic nunquam vestrum primo vanescat in orbe
Mentibus elabens nomen, sed vivat in aevum
Multum. Non pigeat qui sitis dicere, et unde
100Sit genus; haud vestrae species fœdissima pœnae
Impediat, veterem metuentes prodere famam.»
«ARETINA mihi tellus est patria», tali
Unus voce infit; «damnatum me igne SENENSIS
ALBARUS absumpsit; sed, quod me morte peremit,
105Haud huc me adduxit. Quanquam, ut verum ordine pandam,
Huic quondam dixi, per ludum multa locutus,
Me callere artem, per quam sublimis in auras
Tollerer. Hic plenus studiorum, et mentis inanis,
Monstrare hanc jussit: sed, quod tranare volatu
110Aëra Daedaleo haud dederam, dedit ipse cremandum
Me cuidam, cui carus erat, patri ut sua proles.
Verum me ista decem de bulgis ultima claudit.
Quod me, qui Alchimia sum usus, dum vita manebat,
Minos, cui nunquam decepto errare licebit,
115Ista multavit pœna.» — Atque ego talia vati:
«Vidistin’ gentem captanti vana Senensi
AEqualem? Huic certe haud multum gens Gallica cedit.»
Alter ubi audivit scabiosus talia fantem.:
«Excipe», respondit, «STRICCAM rescindere doctum
120Impensas, simul atque auctorem divitis illum
NICOLEUM moris, primum qui invenerit hortum,
Cui caryophylli beneolentia semina adhaerent;
Excipe conventus, ubi consita vitibus arva
ASCIANONENSIS dispersit CACCIA, et ingens
125Frondiferum nemus, et qui effudit, prodigus auri,
Quicquid consilii prius ABBALIARDUS habebat.
Utque scias, qui te spectantem mente Senenses
Adversa sic auxilio juvet, inspice, et ora
Fac bene responsent tibi nostra, et disce CAPOCCI
130Umbram arte Alchimiae docti vitiare metalla;
Et meminisse potes, si te bene lumine lustro,
Quam bene naturae simulator simius essem.»