1Sic ponte ex alio atque alio, diversa locuti,
Quae mea non ducit comœdia digna relatu,
Venimus ad culmen. Placuit tunc sistere gressum
Visuris barathrum bulgarum immane malarum,
5Quod remanet, vanoque alios conamine questus;
Et loca conspexi miro suffusa nigrore.
Sicut apud Venetos, ubi stant navalia bruma
Canente, ebullit pia nigrans, apta tenaci
Glutine restaurare rates, queis membra fatiscunt,
10Tempore, quo nequeunt pelagus tentare protervum;
Proque labore viae navem struit iste novellam,
Ille peragratae longum vada caerula cumbae
Obturat costas, proram ille repercutit, ille
Puppim, remos ille polit, tenet iste rudentes,
15Vela minora alius, majoraque carbasa sarcit:
Sic, non vi flammae, divina at numinis arte
Illic fervebat pix densa atque undique ripam
Conspergens visco. Hanc potui modo cernere, in illa
Non potui, praeter spumas, quum turgida ab aestu
20Tota insurgebat, donec compressa sederet.
Hoc ego in obtutu quum lumina fixa tenerem,
Dux: «Caveas, caveas!» inquit, meque inde retraxit,
Pes ubi constiterat. Tum verti lumina retro,
Non secus ac sibi qui sero vidisse videtur
25Quae novit fugienda, timor cui protinus artus
Debilitat, quem visa fugae dare terga morantem
Non faciunt; et post aspexi Daemona nigrum
Summa ascendentem scopuli fastigia cursu
Praepete. Et, heu, quantum feritatis in ore ferebat!
30Quam mihi visus erat furiis agitatus acerbis,
Expandens alas, et viz tangens pede terram!
Alte assurgentem huic umerum, qui erat asper, acutus,
Damnatus quidam coxis onerabat utrisque,
Isque pedum huic nervum violentius ungue tenebat.
35Nostri custodes pontis, socii unguibus acres,
Clamabat procul, «ecce hic e senioribus unus
De SANCTA ZITA: sontem supponite, post hunc
Prensurus reliquos mox ipse revertor ad illam
Terram, his magnifice popularibus exornatam.
40Quisque etenim, excepto BONTURO, est fallere doctus:
Namque per hanc minime fit maxime, ubi imperet aurum.»
Atque istuc projecit eum, perque ardua duri
Flexit iter scopuli, nec dempto fune molossus
Unquam tam rapido furis vestigia cursu
45Pressit. Is et mersit sese, atque umerum extulit inde;
Quique hostes nigri stabant sub rupe latentes,
Clamarunt: «Nil hic Divae facit incluta imago;
Hic aliter nandum est, quam ubi friget SAECULUS unda:
Et nisi vis nostris laniatos unguibus artus
50Ferre, superjecta pice desine velle levatus
Plus aequo eduxisse caput.» Dein milibus uncis
Arripuere simul miserum, sic ore locuti:
«Hic te summersum in numerum jam ludere oportet,
Laeva ut furtive utaris, si copia detur.»
55Non aliter famulata coquis plebs uncta jubetur
Uncis exstantes carnes demergere aëno.
Optimus at ductor: «Ne quis te advertat adesse,
Inquit, post scopulum, unde aliquid sperare latenti
Praesidii possis, jaceas depressus, et unquam
60Ne timeas, quicquid, mihi triste parare videbis
Daemonas; haec alias etenim mihi nota fuere
Experto hanc pugnam.» Deinde ulteriora petivit
Pontis, et ut sextae tetigit confinia ripae
Labra, animis opus huic fuit uti, et fronte minarum
65Secura. Quantus furor urget, quanta procella
Irarum rabida ora canum rapit, agmine facto,
Adversus stantem, subito quem poscere egestas
Hortatur panem: tantus sub ponte latentes
Impetus egressus custodes egit in illum,
70Undique circumsaeptum armis, atque omnibus uncis;
Queis alt inclamans: «De vestris nemo sit acer,
Atque prius nostros quam vester ceperit artus
Uncus, de vestris coram sese efferat unus;
Ac si tantus amor caedendi est, tum rotet arma.»
75Clamavere simul cuncti: «Malacauda propinquet!»
Quare unus subiit, dum constitit altera turba,
Minciademque adiens, «Quidnam velit ipse?» rogavit.
«Num, Malacauda, putas huc me venisse», — loquelas
Has dedit ore sophus, — «securum, atque omnia contra
80Tela tuae turmae tutum sine numine rerum
Cunctarum domino, fatove juvante benigno?
Me sine tendere iter, nam vult suprema potestas,
Ipse oculo alterius regna haec taeterrima monstrem.»
Tum sic huic animi cecidit fiducia, ut uncum
85Concidere ante pedes sineret, sociosque juberet
Abstinuisse armis. Me vero hac voce vocavit
Dux meus: «O tu, qui latitas sub rupe cavata
Compressus, refer huc reditum formidine pulsa.»
Quare mox veni egressus. Tunc astitit ante
90Tota inimica cohors sic, ut mens icta pavore
Deficeret, metuens ne auderent frangere pactum.
Sic pedites vidi pallentes ora timore,
Quum pacti exirent Capronae ex mœnibus arcis
Et tot conspicerent armorum milibus hostes
95Contra se accinctos. — Accessi corpore toto
Ductorem propius, nusquam mea lumina ab ore
Detorquens horum, mihi non jucunda ferentum.
Alternis uncum declinans quisque fremebat:
«Vis uropygium huic tangam?» cui cetera turba:
100»Sane,» ait, «experiare, an sit penetrabile telum.»
At qui ductorem interea sermone tenebat
Daemon prosiliens: «Absiste, absiste moveri,
Scarmalio», dixit; dein nobis edidit ista:
«Hunc propter scopulum ulterius procedere non est;
105Arcus enim sextus jacet a fundamine totus
Excisus. Sed pergere iter si certa voluntas
Vos fert, hoc antri summum superate cacumen:
Hic prope prona viam vobis dabit altera rupes.
Sub lucem hesternam, quinta paulo amplius hora
110Post hanc, et bis sena prius quam saecula caelum,
Senosque undecies expletis orbibus annos
Vertisset, rupta ista via est. Modo de grege nostro
Hos mitto, ut videant, num quisquam emergat ad auras
Furtim; vos comites his addite, sed timor absit;
115Non hi corda gerent in vos truculenta ministri.
Calcabrina, assis, Cynisarpagos, Alicchine;
Cum Cynimega assit Ciriattus dente timendus,»
Inquit, «bis quinos duc, Barbacrispe, sodales,
Tuque, Draghignacci, simul, et Libicocche, propinqua;
120Farfarulus se addat, Rubicusque furore protervus.
Jam spectate simul picea ferventia spuma
Stagna, hosque incolumes ripam mihi ducite ad illam,
Quae superimpendens aliis tota incubat antris.»
«Heu mihi, quid video, praeceptor?» pectore vocem
125Hanc rupi, «quaeso, nullis ducentibus, istud
Suscipiamus iter soli, si semita nota est;
Namque duces mihi non posco. Si mente sagaci es,
Ut prius; anne vides, ut frendunt dentibus atris,
Utque supercilio minitantur pessima nobis?»
130Is mihi respondens dixit: «Jam mitte timorem;
Hos sine pro libito ringi. Nam signa per ista
Elixos pavitare jubent sua damna dolentes.»
Illi iter ad ripam versi flexere sinistram;
Verum quisque prius linguam sibi dentibus arcte
135Presserat, adversus ductorem his nutibus usus;
Atque erat huic tibicen, qui inflaret classica, podex.