1Nunc nova pœnarum species dicenda, meoque
Materies, praeter bis septem et quinque labores,
Invenienda operi est, hujus primordia cantus
Dum texo, memorans quos dicunt nomine mersos.
5Reclusum fossae fundum speculabar, in illo
Totus, solliciti qui fletus imbre madebat.
Atque hic in gyrum per vallem incedere gressu,
Quo bini ire solent, qui nomen voce canora
Sanctorum repetunt, pagi dum compita lustrant,
10Aspexi plebem tacitam lacrimasque cientem.
Ut paulo inferius cœpit descendere visus,
Miris ora modis cuivis inversa videbam
A mento ad pectus, sinuosus ubi incipit ordo
Costarum. Nam omnes ad renes ora retorta
15Gestabant, et erat pedibus via cuique terenda
Retrogradis, neque enim posita ante videre dabatur.
Vi morbi quidam, nervis fortasse solutis,
Inversum se sic a pectore novit; at istud
Haud unquam vidi, et nunquam evenisse putarem.
20 Si tibi dent Superi, mi lector, carpere fructum
Hoc opere ex nostro, per te modo mente voluta,
Quomodo ego ista genis potuissem cernere siccis,
Quum prope nostra mihi sic torta occurrit imago,
Ut quae rima nates interfluit, usque maderet,
25Guttarum emittens oculis lacrimantibus imbrem.
Ipse quidem flebam, incumbens de cautibus uni,
Quae duro exstabat scopulo, quum farier infit
Dux ita: «Te pariter stultorum de grege stultum
Inveniam? Hic pietas, ubi sit bene mortua, vivit.
30Ecquis habendus erit mortali nequior illo,
Qui, quae jussa Deo stant judice, sustinet aegre?
Arrige nunc caput, arrige et aspice, terra dehiscens
Quem quondam absorpsit, Theba inspectante, suisque
Omnibus horrendum clamantibus: ‹Quo ruis, eheu!
35Quo ruis, AMPHIARAE, quid hic infecta relinquis
Bella?› Sed ille tamen non destitit ire profunda
In loca, ubi Minos delapsum quemque revincit.
Aspice, ut ex tergo pectus sibi fecit; ob illam
Causam, qua voluit nimium res ante videre,
40Respicit, atque viam modo cogitur ire retrorsum.
Aspice TIRESIAM, qui mutavisse figuram
Fertur deque viro factus modo femina, dein vir,
Cuncta sibi vertit membra: ast iterum ante bacillo
Nexa simul duo serpentum huic caedenda fuerunt
45Corpora, quam plumas posset revocare viriles.
Sed qui, pone legens hujus vestigia, tergo
Ipsius sese ventri fert obvius, ille est
ARUNS, qui quondam se in montibus abdidit altis
Lunae, ubi suppositus Carrarius accola runcat.
50Huic tectum spelunca fuit de marmore cano,
Unde ingens patuit speculanti pontus et aether.
Quaeque tegit mammas, quas non est cernere nobis,
Crinibus effusis, pars illinc quaeque pilosa
Cui patet, est MANTO, quae plurima regna petivit,
55Dein, qua me genetrix peperit, se in sede locavit:
Quare pauca libet, te aures praebente, referre.
Haec ubi persolvit defuncto justa parenti,
Passaque servitium est quae olim cunabula Baccho
Urbs dedit, ipsa diu fuit errabunda per orbem.
60Illic, Italiae formosa ubi panditur ora,
Infra Alpes lacus est, qui te, Germania, claudit
Tirolum super, et Benacum nomine dicunt.
Per mille et plures hunc credo crescere rivos,
Gardam inter Camunosque et nubiferum Appenninum,
65Atque undam intumuisse, lacu quae stagnat in isto.
In medio locus est, quem dux gregis, atque magister,
Sive Tridentinus, seu qui te, Brixia, seu qui
Te, Verona, colit patriam, describere posset,
Hoc ubi iter tereret. Piscaria, pulchra potensque
70Arx, opere egregio fortis, sedet, obvia genti
Borgomeae obsistens, et si quid forte moveret
Brixia. Ubi circum plus ripa inclinat, oportet
Ut tota unda cadat, quae sese in gurgite vasto
Benaci haud capit: haec labens per pascua laeta,
75Nomine Benaci posito, fit Mincius amnis,
Donec Acroventum delabens exilit amplum
Eridani in gremium. Spatii nec conficit unda
Longum, nam lamam offendens, spatiatur in ista;
Inde palus oritur, quae aestivo tempore saepe
80Offuit. Hinc ubi transgressa est illa aspera virgo,
Atque oculis inter limum undique circumspexit
Culturae expertes agros, nudosque colonis;
Ut cuncta humanae fugeret commercia vitae,
Illic cum turma servorum restitit, artes
85Tractatura suas, vixitque et corpus inane
Deseruit. Tunc turba virum dispersa per agros
Convenere, locumque fimi munimine cinctum
Elegere, urbemque his ossibus impendentem
Construxere manu, cui MANTUA nomen ab illa,
90Quae tum prima locum legit, sine sorte remansit.
Hanc olim major celebrabat copia vulgi,
Ante nimis stolido quam subdola verba dedisset
LAUDENSI ALBERTO PINNAMON; quare ego vellem
Hoc te praemonitum, ne, si quis forte paternae
95Diversum genus esse urbis confingeret, ullum
Commentum fraudet quae vere dicta notasti.»
Tunc ego: «Praeceptor,» dixi, «sic certa locutum
Te reor, atque fide sic res narrata potita est,
Ut mihi restinctus foret altera fabula torris.
100At quae procedunt, mihi narra examina gentis,
Si qua tibi ante oculos occurrit digna notari
Umbra, id namque unum nostra stat mente repostum.»
Tum dux: «Ille, genis, inquit, cui prominet hirta
Barba, nigris affusa umeris, fuit incola terrae
105Tempore, quo se tota viris sic Graecia vidit
Nudam, ut per cunas vix corpora pauca manerent.
Dicitur hic augur, socio CALCHANTE, fuisse
Sortitus tempus, quo primum incidere funes
Aulide fas esset; quem nostra tragœdia cantu
110Sublimi vocat EURYPYLUM; nec scire negabis;
Nam tibi, quanta fuit, lecta est ac tradita menti.
Ille alter, laterum sic pauper, Scoticus ille est,
Cui MICHAËL inerat nomen, qui ludere fraudes
Vere doctus erat magicas. Agnosce BONATTI
115GUIDUM atque ASDENSEM. Supero quam vellet in orbe
Et corium tractasse et contortam pica stuppam!
At frustra hunc facti modo paenitet. Aspice pravas,
Quae digitis dicuntur acum radiumque columque
Excussisse suis, et se voluisse vocari
120Vates, carminibusque herbisque et imagine inani
Usae. Sed jam tempus erit discedere; et ecce
Cain ac spinae bifidae confinia sphaerae
Ima tenent, undam et tetigere sub Hispalis ora.
Et nocte hesterna jam pleno fulserat orbe
125Luna; etenim meminisse potes, tibi noxia quando
Non fuit, ingresso silvae loca nigra profundae.»
Haec ille. Interea sic fantem ego pone segnebar.