1Est locus, appellantque malas hunc nomine bulgas
Manes, de saxo totus, ferrugine nigrans,
Orbis ut est ripae, spatium qui amplectitur omne.
In media prorsus campi statione maligni
5Stet puteus, barathrum qui labris cingit inane
Latum, immane, imum, cujus narrabitur ordo,
Tempus ubi adveniet. Reliqui ergo quod manet agri
Altam inter ripam et rigidam, puteumque jacentem
Magno intervallo praecingit forma rotunda,
10Et per valla decem distinguitur infima vallis.
Sicut, ubi muros opus est defendere, qua se
Castellis multae, et multae undique circumfusae
Fossae protendunt, stat pars circumflua tuta:
Sic non dissimilem referebant illa figuram.
15Atque ut ponticuli cujusque e limine turris
Externam attingunt ripam: ex radicibus imis
Rupis sic scopuli progressi valla recidunt
Et fossas usque ad puteum, hos qui obtruncat, et una
Colligit. — Hic, ubi nos excussit belua dorso,
20Restitimus. Vates laevam legit; ipse sequebar
Hunc pone. A dextra nova sese forma doloris,
Pœnarumque novum genus, atque novorum
Arma ministrorum veniunt, queis bulga repleta est
Anterior. Nudi fossa spectantur in illa
25Damnati. Ex media hinc venientes ora ferebant
Adversa, inde, ut nos, conversa, sed ocius ibant:
Sicut, ubi exactis complentur mensibus anni,
Romani ad stata sacra, quibus dant jubila nomen,
Invenere viam, qua pontem plurima turba
30Hinc inde exundans transiret libera gressu;
Nam latere ex uno castello obversa, Petrique
Sancti templa petens it pars una; altera spondam
Pars aliam tenet ad montem vestigia flectens.
Hinc atque hinc saxum per taetrum Daemonas ire
35Cornibus armatos, immani et verbere vidi
Vulneribus saevis illorum terga terentes.
Heu mihi, quam propere hos adigebant tollere crura
Ad primos crepitus plagarum! Jamque secunda
Verbera caedentum, vel tertia nemo manebat.
40Quumque irem, offendere simul mea lumina quendam;
Atque cito dixi: «Haud ab ea est jejuna figura
Nostra acies.» Ideoque pedes, ut noscere possem,
Continui, ac dulcis mecum dux restitit atque
Annuit, ut retro paulum vestigia ferrem.
45Ille autem caesus me fallere posse putabat,
Vultu demisso, parum at ipsi profuit astus;
Nam dixi: «O tu, qui defigis lumina terrae,
Ni fallunt quae signa geris, VENEDICUS ille es
CACCIANIMICO. Ad cenas tam acri sale salsas
50Quisnam te ducit?» Tum is: «Non sponte ora resolvo;
Sed tua me cogit claro sermone loquela,
Propter quam antiquum mea mens reminiscitur orbem.
Ille idem ipse fui, qui vultu et corpore pulchro
Praestantem suasi GHISOLAM dedere cuncta,
55Marchio quae voluit, quicquid mala fabula cantet.
Sed neque ego hic solus de tot, quos FELSINA mittit,
Lugeo, at iste locus tot jam completus abundat,
Ut totidem linguae nondum didicisse ferantur
Inter Savenam ac Rhenum modo dicere sipa.
60Quod si digna fide ac verum testantia quaeras,
Fac animo nostrum perpendas pectus avarum.»
Haec fanti Daemon percussit terga flagello;
Atque: «Hinc,» dixit, «abi, leno, hic mercabilis aere
Haud ulla est mulier.» Comitem ipse subinde petivi.
65Progressi paulum, conscendimus egredientem
Ex ripa scopulum. Sed nos invenimus istum
Ascensu facilem, praeruptaque saxa prementes
Abscessu, aeternos anfractus liquimus illos,
Ad dextram versi. Sed quum devenimus illuc,
70Dux, ubi pons vacuus manet infra, ne locus undis
Caesorum desit: «Gressum modo comprime,» dixit,
«Fac male natorum feriant te lumina, et horum,
Quorum tu nondum potuisti cernere vultum,
Namque hi nobiscum venere.» — Ex ponte vetusto
75Vidimus alterius speculantes agmine turbae
Ex alia raptim nos contra occurrere parte,
Quos pariter fustis crepitanti verbere trudit.
Tum bonus haec addit, me non scitante, magister:
«Aspice magnum illum venientem, pectore nullum
80Cui gemitum aut lacrimam dolor expressisse videtur.
Quantum is adhuc retinet formae regalis in ore!
Thessalus AESONIDES ille est, qui mente animoque
Arietis aurato privavit vellere Colchos.
Venerat is casu Lemnum, quum, caede peracta,
85Corpora cuncto virum per calles strata jacebant
Femineae turbae dextra, et crudelibus ausis.
Nutibus hic usus verbis et fallere doctis,
Dicitur HYPSIPYLAE fucum fecisse puellae,
Femineo fucum quae fecerat ante furori.
90Hic gravidam et solam liquit. Damnatus ob istud
Crimen, dat pœnas istas; nec inultus obivit
MEDEAE deceptus amor. — Qui hac decipit arte,
Hunc sequitur. Sed ita hanc primam cognoscere vallem
Sit sat, quosque suo cruciatos carcere claudit.»
95Jam ventum fuerat, via quo se angusta secundo
Vallo decussat conjuncta et continet arcus
Alterius partem. Hic stantes audivimus agmen
In bulgae alterius tenebris immane gementum,
Rictu frendentum atque suis sibi pectora palmis
100Plangentum. Horrebat mucosis obsita crustis
Ripa, etenim densus barathro effert se halitus illo,
Oppugnans oculos ac robur naris odorae:
Atque ita caecus erat sinus ille voraginis altae,
Ut locus, unde mei demisi lumina visus,
105Non faceret satis. Ergo, qui supereminet, arcum
Legimus ascensu, et demersam stercore eodem,
Quod motum humanis credas exire latrinis,
In fossa vidi gentem. — Mihi quaerere aventi
Qui suberant, quidam apparet, cui merda fluebat
110Sic capite ex toto at sic deturpaverat ora,
Ut scire haud possem, num aliquem tonsura ministrum,
Crinis an intonsus de nostris proderet unum.
Hic ille increpitans dixit: «Quis te impulit ardor,
Ut me plus cupide aspiceres, quam plurima turbae
115Turpia?» Respondi: «Quia te, ni faller, ALEXI,
Crine olim sicco vidi, quem nomine clarat
Gens INTERMINEI Lucensem. Quare ego visu
Te praeter cunctos quaero.» Hic caput ictibus, ambas
In se convertens palmas, sibi tundere et ista
120Mittere verba: «Istuc me deduxere loquelae
Blandisonae, at nimium incautis palpantia verba,
Queis satura haud unquam fuerat mea lingua.» — «Fac ultra
Plus paulo inspicias», dux inquit, «et ora tuere
Illius ancillae fœdatae et crinibus hirtis,
125Quae sibi caenosis misere secat unguibus artus.
Et modo se in talos inclinat, nunc stat utroque
In pede recta. Est haec THAIS, lupa pessima, amanti
Respondisse suo quae fertur vocibus usa
Talibus: ‹Est ingens tecum mihi gratia? ›, ‹Quin est
130Mira.› — Atque hinc satiata acies sit nostra vicissim.»