CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XVII

latín

1»En fera caudae acie pollens, quae transfodit Alpes,
Et rumpit muros atque arma; en belua, tristi
Quae cunctas mundi terras infestat odore!» —
Dux meus his infit verbis, atque annuit ipsi,
5Ut teneat ripam, calcata ubi marmora finis
Limitat. Illa autem fœdissima fraudis imago
Astitit, atque caput truncunque admovit arenae;
Sed non extraxit sinuosa volumina caudae.
Os erat huic hominis justi, usque adeo ipsa benignam
10Induerat pellem exterius, sed cetera trunci
Totius anguis erat. Villosus uterque lacertus
A digitis ad utrasque axillas usque rigebat,
Pinxerat et dorsum pectusque atque undique costas
Nodis exiguisque rotis. Non Tauricus unquam
15Turcave conjunxit supposta, impostaque fila
Vestis tam vario discrimine tincta colorum,
Non tales radio telas distinxit ARACHNE.
Ut stant interdum pelagi prope litora cumbae,
Quarum pars undas tangit, pars altera terram,
20Utque illic inter lurcones Teutonas arma,
Atque suam pugnam castor parat; haud secus ista
Pessima forma ferae lapidoso in margine stabat,
Undique qui cumulos ustae claudebat arenae.
Quanta erat, in spatio cauda vibrabat inani,
25Torta veneniferae sustollens verbera furcae,
Quae ritu scorpi mucronem armabat acutum.
«Nunc declinandum est paulum,» dux inquit, «eoque
Intendendum iter est, mala ubi se belua sternit.»
Nos ideo latus ad dextrum descendimus, et bis
30Progredimur quinos extremo in limite passus,
Curantes flammam et nubem defendere arenae.
Hanc prope ut est ventum, gentem considere arena
Ulterius paulo vidi, quae proxima inani
Pendebat barathro. — Tum doctor ita ora resolvit:
35»Ut tibi sit cunctas hujus cognoscere circi
Experto penitus partes, i, perspice stirpem
Istorum; at breviter loquere, haud ita multa rogando.
Dum redis, ipse superveniens monstrum alloquar istud,
Ne fortes umeros nobis praebere recuset.»
40Sic quoque per caput extremum, quod septimus orbis
Finit, eo solus, gens maesta ubi fuse sedebat.
Illorum ex oculis dolor intimus erumpebat:
Hinc atque inde ipsi manibus succurrere tendunt
Adversus flammas, telluremque igne perustam;
45Non secus atque aestate canes contendere contra
Et rictu et pedibus nituntur, ubi aspera morsu
Aut tafani, aut pulices, aut muscae vulnera figunt.
Atque ubi quorundam quaesivi lumine vultum,
Quos supra cadit ignis atrox, ego noscere quemquam
50Haud potui; at peram e collo cujusque videbam
Pendentem, atque inerant perae rata signa colorque
Certus, et hinc oculos sunt visi pascere hiantes.
Utque ego perspiciens accessi, fulgere flavo
In loculo vidi glastum, os habitumque leonis
55Effingens; oculisque meis quum longius irem,
Altera visa fuit mihi pera rubentior ipso
Sanguine, quam signat presso lacte albior anser.
Ast unus, glaucae et magnae suis indice signo
Albentem loculum sibi qui distinxerat, inquit:
60»Hac tu quid facis in fossa? Jam hinc proripe gressum,
Et quoniam tu vivis adhuc, te scire jubebo,
Ut VITALANUS mihi proximus usque sedebit
Hic latere a laevo mecum. Cum civibus Arni
Ipse ANTENORIDES maneo, mihi saepe sonora
65Qui voce et magnis tundunt clamoribus aures,
‹Summus eques veniat, dum dicunt, qui tria rostra
Afferet in loculo.›» Atque hic os distorsit, et extra
Produxit linguam, ut bos nitens lambere nasum.
Tunc ego praemetuens, mora ne diuturnior illum
70Taederet, brevibus qui me sermonibus uti
Jusserat, a lassis retro vestigia flexi
Umbris, invenique ducem, qui ascenderat atrae
Terga ferae, dixitque: «Opus est jam pectore firmo,
His etenim scalis nos nunc descendere oportet.
75Ascendas prae me; medius considere crevi,
Verbere ne possit te monstri laedere cauda.»
Ut stat, quartanae cui frigidus imminet horror,
Pallentes gestans ungues, quatiensque tremore
Membra simul dentesque, cubat dum lentus in umbra;
80Sic ego restiteram, dux haec ubi protulit ore;
At verba, ipsiusque minae incussere pudoris
Sat mihi, quod famulo vires solet addere coram
Lenis heri aspectu. Tunc illa in grandia terga
Insilui, suasitque animus sic dicere, sed vox,
85Ut volui, haud venit: «Fac des mihi bracchia circum.»
Atque is, saepe alias mihi qui succurrit, in altum
Fortis, ut insilui, me sustulit atque lacertis
Vinctum sustinuit; mox has dedit ore loquelas:
«GERYONEU, fac te moveas jam, at larga rotando
90Intervalla legas, nec multum accedito ad ima,
Respectaque novum, quod gestas tergore, pondus.»
Ut quum cumba loco se summovet, ista retrorsum
Et magis atque magic cedit: sic inde recessit
Paulatim abscedens; sed quum via libera nanti
95Inventa est, ubi pectus erat, caudam ipse retorsit.
Protentaque illa, ex anguillae more natabat,
Bracchiaque extendens ad se collegerat auras.
Majorem haud credo terrae incubuisse pavorem
Tempore, quo manibus Phaëthon emisit habenas,
100Unde hujus quoque adhuc caeli pars cocta videtur;
Nec quo se pennis miser Icarus exspoliatum
Sensit, ubi cera incaluit, clamante parente:
«Est mala, qua pergis, via»; quem mihi, quum undique totum
Libratum vidi jam corpus in aëra, et omnem
105Aspectum exstinctum, praeter monstri horrida membra.
Interea ille natans magis et magis ire remisse
In gyrum, ac sensim descendere, nec datur hilum
Id sentire mihi, nisi qui mihi ventus in ora
Spirat, et inferius sub plantis. Gurges aquarum
110Jam sonat horrendum ad dextram. Hic oculosque caputque
Despectans flecto. Tunc major me occupat horror
Ad strepitum; nam ignes aspexi hausique ululatus.
Quare ego contraxi coxas tremefactus utrasque,
Summa vi nitens. Dein, quod non viderat ante,
115Visus ibi sensit, nos labi, et per mala multa
Atque ex diversa magis adventantia parte
Circumagi. Ut falco, postquam libratus in alas
Erravit, neque avem, revocantis signave nota
Vidit, cogit herum clamare: «Heu laberis!» alto
120Descendit lassus centumque per aëra gyros
Molitur levis, atque animi tandem impos ob iram
A ductore procul considit et infremit acer:
Sic nos deposuit prope fundum GERYON illum
Rupis ad exesae radices, atque ibi utroque
125Excusso evasit, ceu chorda missa sagitta.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XVIDivina Comoedia — Inferna — XVIII →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XVII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xvii--dantes-alagherius-a8332b
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XVII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xvii--dantes-alagherius-a8332b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.