1Ventum erat in partes, ubi aquae labentis in orbem
Suppositum strepitus nostras ita perculit aures,
Ut, quod plena solent alvearia mittere, murmur;
Quum simulacra simul vidi tria devia cursu
5Deseruisse agmen sub diro evadere nimbo
Supplicii properans, et nobis obvia ferri.
Singula clamabant: «Siste, o, quem prodit amictus
Nostratem, pravae prognatum semine terrae.»
Hei mihi, quae nova, quae vetera illis vulnera inusta
10Artubus aspexi jaculante incendia flamma!
Nunc quoque mens renovat revocanti talia luctum.
Substitit, auditis horum clamoribus, et me
Respiciens doctor: «Maneas et comiter istos
Fac», ait, «accipias. Et ni fera spicula flammae
15Naturam feriant regionis, te aequius esse
Dixissem, quam illos, properante accedere passu.»
Ut stetimus, vetus illi iterarunt flebile carmen;
Atque ubi nos propter trina haec simulacra fuere,
Trina rotam de se simul implicuere. Virorum
20Ut mos est, ubi nudi unctique astare solebant
Signantes oculis, quo vertant aptius arma,
Ante ictus quam inter se et vulnera acute cierent;
Singula non aliter, dum se rotat, umbra tenebat
In me versam aciem sic, ut contraria collo
25Planta iter assidue faceret. — Tunc incipit unus:
«Si locus hic miser instabili substratus arena,
Tinctus et aspectus, tristisque odisse monebit
Nos nostrasque preces, at saltem flectere nostra
Fama tuam valeat mentem, et da discere, qui sis,
30Cur vivas ita fas tuto est fricuisse cavernis
Tartareis plantas. Hic vir, vestigia cujus
Me calcare vides, quanquam sic veste pilisque
Captus, de majore gradu est, quam forte putabas.
GUIDOGUERRA habuit nomen, GUALDRADA nepotem
35Quem bona fassa suum est. Dum movit spiritus artus,
Plurima consiliis hic gessit, plurima ferro.
Alter, qui prope me terram terit, ALDOBRANDI
TEJAJUS, cujus gratissima habenda loquela
Esset apud vestros. Ego, qui una torqueor istic,
40RUSTICULUS JACOB; et certe rustica conjux
Plus mihi, quam quicquam pejus, nocuisse putanda est.»
Si tecto flammae licuisset tela subire,
Ire sub amplexus horum fuit impetus ingens,
Idque meus doctor, ni fallor, forte tulisset;
45Sed quia mi torrens coxisset flamma medullas,
Me bona destituit, superante pavore, voluntas,
Quae cupidum urebat. Dein talia pectore fudi:
«Vestrae condicio sortis mihi corde dolorem,
Non odium, infixit sic, ut jam serius illo
50Omnino exspolier, simulac comes ore loquelas
Effudit tales, claros ut adesse doceret
Nobilitate viros, quales vos usque fuistis.
Vestra fuit mihi terra parens, et tempus in omne,
Non sine honore pio, decora alta et nomina magna
55Vestra ego descripsi, studiosisque auribus hausi.
Triste ego fel linquo, et quaesitum dulcia poma
Appropero, mihi quae promittit idoneus auctor;
Sed primum jubeor centrum descendere in imum.»
«Sic tua felici deducat spiritus aura
60Membra diu,» dixit; «sic post te fulgida fama
Sit tua; dic, an adhuc nostra remorentur in urbe
Humani mores, animorum et mascula virtus,
Ut solet, an contra prorsus fugisse ferantur?
Namque GUILELMUS BORSERIUS, incola arenae
65Urentis novus, et turbam comitatus euntem,
Dum permulta refert, nostras valde asperat aures.»
«Gens nova, tum subitis congesta pecunia lucris,
Et fastum et luxum immodicum, Florentia, in urbe
Sic genuere tua, ut jam tristia tempora plores.»
70Haec ego sublato clamavi turbidus ore:
Tresque, his auditis, umbrae vertere vicissim
Lumina in alterius vultum, ut qui vera tuentur.
«Si fuit unquam alias tibi respondere facultas
Tantillo constans, tamque apta explere rogantem,
75O te felicem, cui mens ea verba ministrat!
Quare si has valles tibi fas evadere nigras,
Sitque tibi rursus jucundas cernere stellas:
‹Illic ipse fui›, quam te dixisse juvabit!
Fac, nostra ut memores viventi nomina vulgo.»
80Dein rupere rotam, alarumque fuisse putasses
Remigium plantas. Quam prosiluere fugaces,
Non «amen« citius potuisset dicere quisquam:
Tam celeres oculo se subduxere sequenti;
Quare doctori visum est discedere nostro.
85Ibam post ipsum, isque parum processerat ultra
Gressu, quum insonuit sic nos prope rumor aquarum,
Ut vix ulla esset fantes audire potestas.
Qualis, iter proprium qui primum corripit amnis
Prosiliens ex rupe Vesi, quae prospicit ortum
90Ex qua parte latus laevum explicat Apenninus,
Quique appellari solet Unda quieta, priusquam
Sese praecipitem fundum demittat in imum,
Atque foro Livi sonat expers nominis hujus,
Illic supra aedes, quibus est a nomine Sancti
95Deductum nomen Benedicti, vi incitus amnis
Obstrepit, e scopulo pronum ruiturus in agrum,
Quem jam mille viri insolerent, fors si qua tulisset:
Sic nos labentes praeruptae ex aggere ripae
Vidimus hanc tanto resonantem murmure aquarum
100Diluviem tinctam, ut mox nobis laeserit aures.
Funis erat circa lumbos mihi cinctus, et isto
Rebar pantheram capere olim pelle decoram.
Hoc me dissolvi, sic praecipiente magistro,
Porrexique ipsi nodis nexum inque plicatum.
105In latus is dextrum versus, paulumque recedens
A sponda, hunc barathri demisit in ima profundi.
Et mecum: «At certe nova res succedat oportet»,
Dicebam, «huic nutus novitati, ubi ductor utroque
Istum sic oculo sequitur.» Quam mente sagaci
110Est opus et cauta his coram, quos non modo facta,
Intima sed cordis moneat prudentia praesens!
Ille mihi dixit: «Quam primum exire videbis,
Quod cupide maneo; et quod nunc tua somnia versant,
Quam primum, ut par est, claro se lumine prodet.»
115Quod verum falsi faciem induit, usque tacendum est,
Dum liceat, namque insontis tegit ora pudore.
At vocem hic nequeo retinere, notasque per istas
Juro, quas doctis comœdia nostra propinat,
Sic ea non redeat diuturni vana favoris,
120Lector, me his oculis vidisse per aëra crassum
Et nigrum quiddam monstri emersisse natando,
Cuilibet horrendum gestanti ferrea corda;
Ut redit is, salsum qui se dejecit in aequor,
Navem exempturus ferrato dente retentam,
125Qui scopulum, aut aliud prensat, quod clauditur undis,
Atque, ut consurgat, se extendit parte superna,
Dum pedibus nitens membra inferiora coarctat.