CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XIV

latín

1Patria me postquam pietas distrinxit, in unum
Dispersas mihi cura fuit conjungere frondes,
Reddere et huic jam tum fracto. Devenimus inde
Ad finem, unde orbis discindit saepta secundi,
5Horribiles justi qui ostendit vindicis artes
Tertius. At nova sat claris ut pandere verbis
Copia sit, dicam nos descendisse patentem
In campum, cui cuncta suo plantaria strato
Amovet. Hunc tristi praecingit silva corona,
10Ut funesta palus ipsam, pesque unus et alter
AEgre haesit stringens nemus. Arida spissaque arena
Stratum erat, haud aliter quam quae pede pressa CATONIS.
Ultrix ira Dei, quam es formidanda legenti
Haec oculis manifesta meis, quae mente notavi!
15Multos stare greges animarum veste videbam
Nudos, atque omnes valde miserabile flentes;
Qui mihi sunt visi diversa lege teneri.
Nam resupina solo gens quaedam strata jacebat;
Quaedam sede sedens, arcte contractaque stabat;
20Altera continuo gens ibat concita motu.
Quae circumit, major multo, minor altera pœnae
Subdita: at ista magis solvebat frena dolori
Allapsu lento flammarum expansa pluebant
Vellera, arenosus campus quacunque patescit,
25Nix alpina velut, nullis spirantibus auris.
Quales, assiduo qua torrida fervet ab aestu
India, militibus Pellaeis incidere ignes
Vidit ALEXANDER, solidosque incumbere terrae;
Quare provisens, juncto simul agmine, jussit
30Conculcare solum pedibus, nam posse vaporem
Noverat exstingui melius, dum solus adurit:
Talis erat sine more furens delapsus ab alto
AEternus calor, unde omnis flagrabat arena,
Supposita ut silici excussae succenditur esca,
35Duplice ut excruciet pœna. Pax nulla dabatur,
Nulla quies misere compulsis ludere ludum
Continuum manibus, nunc hinc nunc inde repulsa
Ut vis usque recens ardoris longius iret.
Tunc ego: «Praeceptor, cui fas est vincere cuncta,
40Praeter durorum praecordia Daemoniorum,
Surgere quae vidi nos contra in limine portae,
Quisnam est ille ingens, qui non curare videtur
Flammas, et jacet insultans, transversa tuendo,
Ut mihi sit visus nondum mitescere ab imbre?»
45Isque, ubi me sensit scitantem nomen, et ausa
A doctore sua, exclamans haec pectore fudit:
«Qualis ego vixi, talis post funera persto.
Si fabrum ipse suum delasset JUPPITER, a quo
Ira excandescens accepit fulmen acutum,
50Quo me percussit postremo tempore vitae;
Perque vicem in nigris reliquos fornacibus AEtnae
Ipse fatigaret, ‹fer opem, faber optime, opem fer,
VULCANE›, exclamans, veluti in certamine Phlegrae,
Inque caput totis jaculetur viribus ignes,
55Post pœnas ultor sane non laetus abiret.»
Tales flammato tum rupit pectore voces
Dux meus, ut nunquam verbis sic acribus usum
Audierim: «Quoniam mentis furor iste superbae
Non deflagrat adhuc, ideo majore gravaris,
60O CAPANEU, pœna. Pœnarum copia nulla
Tanta, tuam praeter rabiem, foret apta dolorem
Incussisse, tuo qui det completa furori
Vulnera.» Dein placide vultu meliore loquelam
In me convertens dixit: «Fuit ille tyrannis
65Unus de septem Thebas obsidere adortis,
Atque odio hic habuit Superos, et habere videtur,
Et curare parum. Verum ut me dicere dudum
Audieras, isti, quos nunc fovet ipse, furores
Ornamenta animae nimium sunt debita atroci.
70Nunc sequere, atque cave arenti vestigia arenae
Defigas, sed stringe nemus.» — Devenimus illuc,
Parvus ubi silva decurrens labitur amnis,
Cujus adhuc horret mea mens meminisse ruborem.
Qualis de scatebra Viterbi rivulus exit,
75Quem sibi scorta solent partiri; talis arena
Hac unda emergens ibat. Sinus illius imus,
Tum geminae ripae, tum marginis utraque labra
Naturam induerant lapidis; quare esse putavi
Hac iter. «Ex cunctis, quae ostendi plurima, postquam
80Nos sumus ingressi portam, quae limina nulli
Obserat, haud ulla est unquam sic digna notari
Res oculis inspecta tuis, ut rivulus iste,
Qui super allapsas quascunque exstinguere flammas
Est potis.» Ista meus fundebat ab ore magister.
85Tum prece persuasi largiri pabula, amorem
Qui largitus erat. Dedit haec response rogatus:
«In medio vastata mari sedet insula, CRETAM
Appellant, cujus sub rege fuisse pudicus
Narratur mundus. Vi quondam laetus aquarum,
90Frondibus et patulis mons surgit, et IDALOS isti
Nomen erat, nunc stat, ceu res corrupta senecta,
Desertus, quem RHEA sibi cunabula nati
Fida sui legit. Melius rata condere furtum
Posse ibi, quum flebat, cava tympana, et aera jubebat
95Edere tinnitus. Manet intra viscera montis
Ingens, arrectus, DAMIATAE immania tollens
Terga adversa senex, prospectans mœnia Romae,
Ut speculum. Vertex ex auro divite, pectus
Bracchiaque argento ex puro, deinde aere rigenti
100Cuncta ipsi constant tenus inguinis; omnia ferro
Electo inferius, praeter pedis infima dextri,
Qui terra conflatus erat, quam coxerat ignis.
Plus huic insistit, quam laevo erectus, et ejus
Pars quaevis, auro excepto, disrupta fatiscit
105Rima, quae exstillat lacrimis. Junguntur in unum
Hae guttae, atque illud vis harum perfodit antrum.
Quarum decursus vallem se immittit in illam,
Unde ACHERON, PHLEGETHONque oritur, STYGIAEque paludis
Lenta vada, atque eadem hoc arcto ruit unda canali
110Usque illuc, unde ulterius descendere non est;
COCYTUM et facit, et quae sint ea stagna videbis;
Propterea ulteriora tibi nunc dicere parco.»
Illi ego: «Si, modicis qui nunc it rivulus undis,
Nostro ita ab orbe oritur, cur solum apparet in ista,
115Quam sumus aggressi, ripa?» Is mihi talia reddit:
«Tu scis hoc spatium gyro constare rotundo,
Et quamvis longo processeris intervallo
Semper descendens laevus, loca quum infima adimus,
Nondum circuitum totum pes noster obivit;
120Hinc; si qua apparet novitas, absiste moveri.»
Rursum ego: «Ubi flumen PHLEGETHON, ubi sunt vada LETHAE?
Unum namque taces, illumque hoc crescere ab imbre
Dixisti.» «Tua cuncta quidem quaesita fuere,
Suntque mihi jucunda,» inquit; «tamen aestus aquarum
125Rubrarum poterat quaesitum solvere primum.
Aspicies LETHEN simul atque evadere ab ista
Fas fuerit fossa, quo fit concursus ad undas,
Postquam corda terens dolor imus rite removit
Culpas, approperantque animae veniuntque lavatum.
130Sed jam tempus erit silva discedere», dixit;
«Tu fac nostra retro veniens vestigia serves.
Dant non usta viam tibi ripae labra, superque
Postremas oras omnis restinguitur ardor.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XIIIDivina Comoedia — Inferna — XIX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xiv--dantes-alagherius-506938
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xiv--dantes-alagherius-506938.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.