CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — XII

latín

1Ille locus, quo nos lapsuri ex margine ripae
Venimus, asper erat, tum ab eo, qui insederat illic,
Talis, ut aspectu quivis horresceret audax.
Non secus ac rupes illa convulsa ruina,
5Ob quam ATHESIM, citra fines illapsa TRIDENTI,
Impulit in latus, aut quia vi succussa resedit
Terra tremens, aut quod deerat fultura labanti;
Vertice enim a celso montis, qua ex parte recessit
Mota, ad planitiem cautes sic nuda rigebat,
10Tantum aliquam ut daret illa viam loca summa tenenti.
Haec erat ex illo descensus copia saxo,
Inque apice abruptae ripai infamia CRETAE
Strata erat, in falsa quondam generata juvenca:
Atque ubi nos vidit, rabido se dente momordit,
15Ut quos interius frangit furor improbus irae.
Hanc meus inclamans contra sophus: «Anne putabas,
CECROPIUM huc venisse ducem, qui stipite caesum
Stravit apud superos? Istinc jam comprime gressum,
Belua! Namque haud iste tuae praecepta sororis
20Advenit edoctus, sed pœnas cernere vestras
Fert animus.» Qualis, mortali ubi percitus ictu
Se expediat vinclis, quo evadat, nescit, et istuc
Emicat atque illuc taurus: sic ipse furentem
Vidi semihominem discurrere MINOTAURUM.
25Atque id ut advertit sapiens: «Aditum arripe», dixit;
«Nunc te, dum furiatus abit, descendere oportet.»
Sic sumus aggressi, quod iter dabat ima petenti
Congeries ea saxorum, quae saepe moveri
Sub pedibus sensi, haud consueto pondere pressa.
30Ibam multa putans, atque is: «Tibi mente reposta
Forte ruina manet, cui custos illa ferina
Ira sedet, modo quam exstinxi. Nunc impulit ultro
Mens, ut te id doceam. Quo huc olim tempore veni,
Nondum etiam ruerat commota haec diruta rupes;
35At certe paulo ante, nisi me decipit error,
Quam huc adventaret, magnam qui ex orbe superno
Extorsit Diti praedam, jam alto undique fœda
Vallis ita intremuit, raptum ut dulcedine amoris
In Chaos antiquum mihi sit considere visum
40Funditus omne, aliqui quoniam id venisse putarunt
Saepe; atque ista vetus cautes in temporis illo
Puncto hic atque alibi tali est revoluta ruina.
Sed tu nunc oculos defige. Est proxima nigro
Unda cruore fluens, ubi vasto ebullit in aestu,
45Vi quicunque aliis noceat.» Oh caeca cupido,
Oh rabies vesana, brevi quae hoc tempore vitae
Nos adeo exstimulas, male sic mersura per aevum
AEternum! — Hic amplam, quae se sinuabat in arcum,
Fossam cernere erat, veluti quam dixerat omnem
50Planitiem amplecti ductor prius. Inter et imas
Radices ripae et fossam agmine circumfusi
CENTAURI huc illuc gestantes tela ruebant,
Ut mos his fuerat venari lustra ferarum.
Nosque ubi viderunt labentas vertice, quisque
55Constitit, atque acie ex illa tres ilicet arcu
Atque hastis prius electis excedere, et unus
Inclamare procul: «Vos, qui descenditis, ad quam
Venistis pœnam? Istinc dicite, sin minus, arcu
Ejaculor tenso.» Praeceptor talia contra:
60»CHIRONI haec istinc propius responsa dabuntur:
In tua damna nimis semper tam prompta libido
Ista fuit.» Tum me fodiens: «Haec illius umbra est
NESSI, inquit, qui olim pro AETOLIDE DEIANIRA
Occubuit, cavitque idem, ne ita inultus obiret.
65Atque hic, qui medius demisso ad pectus inhaeret
Obtutu, sese inspiciens, est magnus alumnus
Pelidis, CHIRON. Alter PHOLUS ille, sub acri
Irarum fluctus tantos qui pectore volvit.
Stant circum fossam innumeri, quascunque parati
70Figere telo animas emersas sanguine plus, quam
Sorte illis sua noxa dedit.» Nos illa ferarum
Agmina, veloci cursu pollentia, adimus.
Arma capit CHIRON, et posteriore sagittae
Crena usus, retro ad malas barbae sibi silvam
75Dimovit; sed ubi os magno detexit hiatu,
Edidit haec sociis: «Nunquid sensistis, ut ille
Pone sequens moveat quicquid pede tangit? at istud
Haud solet accidere a pedibus jam luce carentum.»
Sed bonus huic contra dux, qui prope pectora stabat,
80Qua duplex jungit natura hominemque feramque,
Tunc ait: «Iste quidem vivit sic solus inopsque,
Atque meus labor est huic taetram ostendere vallem.
Nec jam sponte venit, Superum sed lege coactus.
Talis mota loco est, ubi concinit alleluja,
85Hoc dignata novum nobis committere munus.
Non hic praedator, neque ego sum crimine vitae
Fœda anima impurae. Quare nunc te oro per illam
Virtutem, per quam fas est mihi tendere gressus
Tam durum per iter, de vestra cede cohorte
90Notum aliquem, cujus vestigia certa sequamur,
Quique vadum monstret, detque huic insidere tergo,
Huic, qui non umbra est assueta per aëra ferri.»
Tum latus in dextrum convertit lumina CHIRON,
Et NESSUM appellans dixit: «Vestigia retro
95Tu relege, et sic hos duc, ut, si qua altera sistat
Contra adversa acies, nulla obstet causa morandi.»
Hoc duce sub fido fumantem legimus aestu
Oram puniceo, plebes ubi cocta ciebat
Immanes gemitus. Oculis tenus undique mersam
100Aspexi gentem; atque ingens haec edidit ore
Centaurus: «Sunt hi bacchati in caede tyranni,
Inque latrocinio. Hic veniunt lugenda feroci
Damna illata manu. Manet hic PELLAEUS, et ille,
Qui Siculis tristes tribuit, DIONYSIUS, annos;
105Atque hic, sic nigris cui frons est horrida saetis,
AZZOLINUS habet nomen, qui vertice flavam
Alter caesariem diffundit, OBICCIUS ille est
Patria ATESTINUS, quem (assit reverentia vero)
Mactatum superis privignus depulit oris.»
110Tunc ego respexi vatem, atque ille ora resolvit:
«Hic tibi nunc ductor sit primus, me adde secundum.»
At paulo ulterius CENTAURUS lumina fixit
In gentem, scatebris quae exire vomentibus aestum
Visa tenus colli est. Hic solam in parte reducta
115Ostendit nobis umbram, atque haec insuper addit:
«Numinis in gremio cor discidit ille, quod isto
Tempore adhuc TAMESIS multo veneratur honore.»
Praeterea plures rubicundo in gurgite fossae
Aspexi capite exstantes et pectore toto;
120Atque nimis multos istorum ex ordine novi.
Sic magis atque magis subsidens sanguinis ille
Fons ibat, plantas ut vix obduceret humor:
Jamque hic fossa viam ostendit transire paratis.
«Quanto ex parte vides hac plus decrescere semper»,
125NESSUS ait, «scatebram, tanto te credere oportet
Et magis atque magis deorsum fundi premere ima
Ex alio, donec sese conjunxerit undae,
Sub qua mersatur lugere coacta tyrannis.
Hic justa spreti cruciantur numinis ira
130ATTILA, qui fuit in terris fatale flagellum,
PYRRHUSque et SEXTUS, lacrimasque emungit in aevum
AEternum dolor, undanti quas fundit in aestu,
CORNETI crimen patriae, RAINERIUS; astat
PACCIA progenies, alter RAINERIUS; ambo
135Tanto infestantes bello insidiosa viarum.»
Tergo deinde dato, remeat vada nota bimembris.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — XIDivina Comoedia — Inferna — XIII →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — XII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-xii--dantes-alagherius-51f1a1
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — XII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-xii--dantes-alagherius-51f1a1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.