1Praecelsae extremam ripae conscendimus oram,
In gyrum quam rupta dabant ingentia saxa,
Institimusque magis diras stipantibus arcis
Pœnas. Atque hic horribili superante putoris
5Afflatu, barathri quem eructant claustra profundi,
Ad superimpendens immani accessimus urnae
Tegmen, ubi legere est: «Hic Papam ANASTASIUM intus
Servo, PHOTINUS quem avertit tramite recto.»
«Nunc descendendum est tarde, ut modicum ante mephiti
10Triste exhalanti sensus assuescere possint;
Dein pergamus iter securi.» Haec ore magister.
Tunc ego: «Quaere aliquid», dixi, «quod damna rependat;
Incassum ne tempus eat.» «En scilicet istud
Volvebam,» ille inquit, verbis et talibus infit:
15»Fili, tergeminos intra saxa ista minores
Esse orbes scito, decrescentesque gradatim,
Ut quos nunc linquis. Sunt omnia plena scelestis
Haec loca damnatis; verum ut cognoscere aventi
Sit tibi sat spectare semel, nunc accipe, quare
20Quoque modo hi pressi jaceant. Injuria finis
Nequitiae omnigenae est, Superorum quae excitat iram.
Hujus et omne genus finis contristat amara,
Seu vis seu fraus est, laesorum pectora sensu.
Sed quia fraus propria est hominis, plus taedet acerbe
25Numen. Propterea labuntur in ima dolosi
Tartara, pœnarumque illis crudelior imber
Ingruit. At primus violentos distinet orbis
Totus; sed quia forte potest illata referri
Vis ad tres, ternos in circos saeptus et apte
30Exstructus fuit. In regem omnipotentis Olympi,
In se ipsum, inque sibi similes insurgere posset
Vi quisquam, dico in caput horum, resque domumque,
Ut te, si advertas, ratio manifesta docebit.
Mors solet inferri per vim, per vulnera saeva
35Vitae; fortunis per cladem, incendia, raptus
Damna infligentes. Quare qui corpora mactat,
Quique ferox caedit, populator, onustus abacta
Qui exsultat praeda, cuncti torquentur in orbe
Primo, digesti in classes, et habent sua saepta.
40Fit quoque, ut in se aliquis violentus saeviat, aut res
In proprias; quare est par, saepti ut in orbe secundi
Frustra paeniteat, qui vestris se expulit oris,
Qui indulget ludo atque aes fortunasque profundit,
Fletque, ubi jucundam posset producere vitam.
45Est inferre Deo vim, si quis corde negaret,
Hunc esse in caelo, et maledicta atque impia verba
Hunc contra effundat, naturam spernat et hujus
ingenium, auctifica bonitate juvare paratum.
Saeptum ideo minimum SODOMAE imprimit atque CAORSAE
50Signum, spernentique Deum corde, ore fatenti.
Fraudem, cuncta suo quae rodit conscia morsu
Pectora, tendit homo, quum hos et quum decipit illos
Credentes nimis, atque ipsum, qui nomina scripta
Non jacit in loculos. Ratio haec postrema videtur
55Altera mors homini, ob vinclum, quod provida nectit
Natura. Hinc nidum sibi ponit in orbe secundo
Religio simulata, loquens mellita, nocensque
Arte maga, tum falsa serens, furtisve potitus,
Qui sacra mercatur SIMONIS more profani,
60Leno, deceptor, similisque his sordida labes.
Ast aliud fraudis genus illum spernit amorem,
Quem natura creat, tum qui super additur, unde
Priva fides manat. Quapropter in orbe minore,
Est ubi terrestris compagis seque rotantum
65Sphaerarum centrum, cui Dis super insidet ingens,
Consumptus jacet aeternum, quicunque malignus
Prodit.» Ego vero dixi: «Sat clara, magister,
Haec tua fit ratio, et recte distinguere visa est
Hoc barathrum et populum, qui possidet; at mihi solve
70Hunc nodum: Illae animae, quas pinguia stagna paludis
Claudunt, quasque agitant venti, et quas verberat imber,
Quaeque sibi occurrunt tam acri certamine linguae,
Cur non candenti potius torquentur in urbe,
Si Deus has odit? Sin contra est, tam aspera pœna
75Cur ipsas vexat?» — Tunc is mihi talia reddit:
«Cur praeter solitum deliras pectore toto?
Mens quo abiit? Num te fugiunt, tua quae ethica tractat,
Verbaque, ubi signat triplex genus ingeniorum,
Quae caelum haud patitur: suadentum inhonesta, ruentum
80In Venerem aut in nequitiam, insanumque furorem
More ferae? Utque Deo minus est injuria praeceps
In Venerem rabies, speciem acquiritque minorem
Opprobrii? Illa tibi si haeret sententia, et illam
Si bene perpendis; memori et si mente recenses,
85Respondit, qui sint extra urbem solvere jussi
Pœnas, tum bene cognosces, quae separet illas
Causa grege a pravo istorum, et cur lenius illam
Excruciet gentem judex regnator Olympi.»
«O sol, qui morbum turbati luminis omnem
90Sanas, sic animum comple, quaesita resolvens,
Ut mihi non secus ambigere, ac dignoscere per me
Sit volupe. At retro quoque nunc te verte parumper,»
Dixi, «illuc rediens, ubi dicis fenus amorem
Laedere divinum, nodumque resolve.» Poëta
95Sic: «Attendentem sophiae doctrina docebit
Passim a mente suum naturam ducere cursum
Divina, tum et ab arte sua. Bene sique notabis,
Quae tibi Aristotelis physicis traduntur, et ista
Si bene perspicias, multas evolvere chartas
100Non erit, inveniesque, omnes contendere vires
Vestram artem, ut sese naturae accommodet, illam
Usque sequi, a vetere ut discentis cura magistro
Nunquam digreditur. Quare est ars vestra putanda
Paene Dei neptis. Porro per utramque necesse est
105(Usque a principio Genesin si mente revolvis),
AEvum agere atque opibus vestram ditescere gentem.
Et quia qui crescit positis in fenore nummis,
Diversum molitus iter, praepostera captat,
Per se naturam spernit, perque ejus alumnam,
110Spes sibi proponens alias, ac totus in illis.
Sed jam carpe viam mecum; juvat ire, micantes
Jam caelum ascendunt pisces currusque Boötis
impendet Cauro totus; tum lenius illic
Ardua praeruptae descendit semita rupis.»