CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — X

latín

1Angustum per iter, murum inter DITIS et inter
Supplicia, incedit doctor meus, atque ego juxta
Post terga, incipioque: «O virtus summa, nefandos
Quae me per circos, quo visum est, arbitra ducis,
5Effare, atque meis indulgens annue votis:
Fasne est per tumulos populum spectare jacentem?
Omnes namque patent, nec custos assidet ullus.»
«Omnes claudentur», dixit, «quum quisque redibit
JOSAPHAT a valle, et supera ossa relicta sub aura
10Sumpserit. Hic proprio loca designata sepulcro
Cum doctore tenent EPICURI de grege alumni,
Qui statuunt animam cum corpore morte resolvi.
Quare hic cuncta cito fient manifesta roganti,
Et desiderio pariter, quod dicere mussas.»
15Huic ego respondi: «Bone dux, quae corde voluto,
Haud celo, nisi pauca licet quia verba profari,
Quod vice non una, te praecipiente, paravi.»
«O THUSCE, igniferam qui praeterlaberis urbem
Vivus adhuc ita honesta loquens, tibi sistere gressum
20Hic placeat: tua nam te prodidit ipsa loquela
Illa gente satum, quam patria nobilis edit,
Cui fortasse fui nimium nimiumque molestus.»
Hunc subito sonitum ex arcis emiserat una.
Quare ductorem propius, suadente pavore,
25Accessi. Ille autem mihi: «Respice; quid facis?» inquit.
«Cerne FARINATAM, qui sese arrexit, et astat,
Pube tenus totum videas.» Jam fixa manebat
Hujus in os acies oculi, quum pectus et amplam
Sustulit is frontem, veluti si Erebumque Chaosque
30Temneret indignans: tum vero animosa levisque
Dextra ducis tumulos contra me impellit, ad ipsum,
Sic fando: «Tua sint numerata ac libera verba.»
Utque steti ante arcam, paulum me lumine lustrat;
Deinde quasi iratus: «Quibus es majoribus ortus?»
35Dixit. Ego, qui aderam cupide parere paratus,
Id non celavi, nitide sed cuncta retexi.
Triste supercilium tum sustulit ille parumper,
Atque inquit: «Gens vestra mihi primisque meorum
Atque meae genti fuit acriter aversata;
40Bis ideo hanc fudi.» Huic contra: «Si fusa profugit,
Bis tamen huc rursus reditum tulit undique; at istam
Non bene noverunt vestri artem.» Hic umbra recluso
Busto alia assurgens, mento tenus exserit ora
Hunc propter. Genubus se, credo, innixa levarat.
45Huc illuc volvens oculos, totumque pererrans
Visu me tacito, stetit, ut qui noscere averet,
Num quis venisset mecum. Ut frustrata tuentem
Spes est, illacrimans: «Si hoc caecum carceris antrum
Sublimi ingenio fretus perlaberis,» inquit,
50»Natus ubi meus est? Quianam non astat et ipse
Tecum?» Ego tunc illi: «Non per me haec regna subivi;
Est mihi dux, illic qui praestolatur, et ille est,
Cujus fors vester despexit carmina GUIDUS.»
Et verba et ratio pœnae mihi nomen aperte
55Hujus prodiderant; quare sic plena remisi
Responsa. Isque statim totum se arrexit et inquit:
«Heu, quid ais, vester ‹despexit›? An ille superstes
Non est? Illi oculos non icit amabile lumen?»
Nonnihil ut sensit me respondere moratum,
60Recidit inversus, nec protulit amplius ora.
At vero ille alter spectandus pectore celso,
Pro quo constiteram, vultum haud mutare, nec hilum
Cervicem indomitam motare aut flectere corpus.
«Si male» (in incepto perstans) «didicisse feruntur
65Hanc artem nostri, id vero me saevius urit
Quam meus hic lectus, sed quinquaginta regressam
Haud videas vicibus dominam loca nostra regentem,»
Ille inquit, «quum per te disces ipse vicissim,
Quam gravis ars ea sit. Superas elapsus in oras
70Sic aliis praestare queas, da noscere causam,
Cur in quaque sua sit gens illa impia lege
Sic nostris.» — Ego ad haec: «Strages et magna ruina,
ARBIA quam volvit rubro saturata colore,
Has resonare preces nostrum jubet undique templum.»
75Isque ubi quassavit caput, imo pectore ducens
Singultum, dixit: «Sed non ego solus in illa,
Nec me certe aliis socium, nisi causa fuisset,
Junxissem. Verum ipse fui, qui solus ibidem,
Quum FLORENTINAM pateretur cetera turba
80Urbem deleri, sum ausus defendere coram.»
«At tu, sic olim tuto gens vestra quiescat,»
Orans quaesivi, «ne istum mihi solvere nodum
Abnue, quo nunc implicita est sententia nostra.
Si bene ego audivi, visa est mens vestra videre
85Ante, quod adducant labentia tempora posthac,
Ast aliter quod adest.» «Nos, laesi lumine ad instar,
Quae procul a nobis distant, ventura tuemur;
Dux supremus adhuc hoc nobis lumine splendet,»
Inquit, «sed quicquid propius succurrit adestve,
90Fallit continuo mentem praesentium inanem;
Et nisi quis doceat, res vestras scire nequimus.
Conjicere hinc tibi erit, nobis ut tota peribit
Vis cognoscendi, postquam sit clausa futuri
Janua.» — Tum veluti percussus corda dolore
95Ob culpam, dixi: «Lapso illi tu ista reporta
Dicta, suum natum vivis conjunctum agere aevum.
Quod si muta illi mea tunc responsa fuere,
Effice, ut ille sciat, me jam secus esse putasse,
Mentis ob errorem nuper te fante solutum.»
100Alloquio me jam ductor revocabat ab illo:
Quare ipsum oravi multo properantius, ut me,
Altera si qua sibi conjuncta sit umbra, doceret.
«Plus quam mille jacent hic mecum», ait ille; «secundus
Hic intus FRIDERICUS, et ostro splendidus olim
105Ille jacet positus princeps in cardine celso,
Et reliquos sileo.» Dein totum se abdidit arca.
Ast ego ad antiquum verti vestigia vatem,
Evolvens quae verba mihi sunt hostica dicta.
Ille pedem ante tulit, dein pergens talia fatur:
110»Quare sic trepidus?» Dixi explevique rogantem.
«Cuncta audita, tibi contraria, mente reposta
Stent solida,» jussit sophus ille, «modo arrige ad ista
Consiliumque animumque tuum,» digitumque levavit.
«Quum dabitur praedulce jubar tibi cernere coram
115Illius, pulchra quae oculorum luce tuetur
Cuncta, tuae vitae cursum tibi scire per ipsum
Fas erit.» Haec vates, pedibus dein laeva petivit.
Sic nos deserimus murum, mediumque tenemus
Urbis iter valli respondens, unde mephitis
120Invisum usque illuc mittebat virus in ora.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — VIIIDivina Comoedia — Inferna — XI →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — X
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-x--dantes-alagherius-7821a0
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — X», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-x--dantes-alagherius-7821a0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.