CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Inferna — VIII

latín

1Dico ego, quo cœpi pergens, multo ante praealtae
Quam murum turris vestigia nostra subirent,
Ad summum nostros oculos ivisse cacumen
Ob faculas geminas, quas poni vidimus, atque
5Respondentem aliam longinqua in parte locatam,
Indicium, quod vix acie usurpare dabatur.
Quare illum aggressus, cujus sapientia abundat
Ceu pelagus, dixi: «Quid vult flamma ista? quid illa
Respondet? quinam accendere?» — Loquelas
10Ille dedit tales: «Per flumina lurida caeno
Jam tibi cernenda est res exspectata, modo illam
Non celet limi surgans vapor ater in altum.»
Haud unquam reppulit tanta vi corda sagittam,
Quae levis oppositas currendo raderet auras,
15Ut parvum vidi per aquas nos tendere contra
Navigium, imperiis unus quod nauta regebat,
Qui sic clamabat: «Venisti, anima improba, tandem?» —
«O PHLEGYAS, PHLEGYAS, nequiquam hoc tempore clamas,
Respondit mihi qui stabat dominusque comesque,
20Tu nos tantisper, dum caeno eximus, habebis.»
Qualis ubi audita damnum gravitate molestum
Deceptus discit, paulo post indolet illi:
Talis erat PHLEGYAS collecta turbidus ira.
Dux cumbam ingressus me juxta accedere jussit,
25Atque ea visa fuit me tantum onerata recepto.
Sed simulac pressi pandam cum vate carinam,
Prora antiqua secans plus fluminis ibat aquosi,
Quam solet ea quo homines transportat taetra fluenta.
Mortua dum nigri stagni vada currimus, ecce,
30Occurrit quidam coopertus sorde, fimoque,
Atque ait: «O quis es, ante diem qui huc advenis?» Illi
Sic ego: «Si advenio, haud maneo: at quem, ita turpiter ora
Membraque fœdatus, te dicis?» Talibus ille:
«Cernis ut ipse, unum de flentibus.» Huic ego contra:
35»O anima exsecranda, tuo fletu atque dolore
Hic maneas; ego te novi, licet horrida totam
Te tegat illuvies.» Tunc ambas ille tetendit
Ad puppim palmas, quod ubi videt, impete magno
Illum dejecit praeceptor, talia fatus:
40»I procul hinc, reliquoque canum te examine misce!»
Exinde ipse suis cinxit mihi colla lacertis,
Osque ori jungens: «O indignate protervos,
Illi, inquit, bene sit, quae te talem tulit alvo.
Ille fuit, vestro dum vixit in orbe, superbus:
45Nil virtutis inest, aliqua quod laude rependat
Opprobrium; quare furiosa hic infremit umbra.
Quot modo apud vestros sublimes se esse putabunt
Reges, qui veluti porci hac sub valle jacebunt
Obducti limo, post mortem horrenda suorum
50Sibila vertentes in se, populique cachinnos!»
Hic ego: «Praeceptor, modo fert me dira cupido
Hunc mersum liquido caeni spectare sub illo,
Stagna prius quam sint nobis superata paludis.»
«Lumina pascendo», dixit, «satiabere, erisque,
55Ante tibi siccum quam detur tangere litus,
Mox compos voti, et referes haec gaudia tecum.»
Post paulo aspexi caenosae, illa agmina plebis
Talibus hunc contra, tantisque insurgere probris,
Ut superos laudem, nec parcam his solvere grates.
60Clamore horrisono cuncti insultare PHILIPPO
ARGENTI. Stolidus FLORENTINAE furor umbrae
In se conversis sibi rodere dentibus artus.
Liquimus hic illum, nec carmine compellabo
Amplius. At mihi tum quidam dolor impulit aures,
65Quare aciem intendo, protentaque lumina pando.
Praeceptorque bonus: «Fili, se proxima sistit
Urbs, inquit, manes quam dicunt nomine DITEM,
Cui numero immensum est gravibus cum civibus agmen.»
Huic ego: «Praeceptor, jam turres, altaque tecta
70Illic vallem intra videor mihi cernere certo.
His rutilus color est, lucem et velut ignea mittunt.»
Isque mihi: «AEternus, qui has turres excoquit, ignis
Ostendit rubras, ut in ima hac valle videre est.
Fas fuit et nobis fossas intrare profundas
75Tristem vallantes terram.» Mihi mœnia visa
Ferrea. Circuitu cum longo, cumque recursu
Venimus in partes, ubi clamans navita fortis:
«Exite, infremuit, patet hic ingressus in urbem.»
Tum vero multa, immo plus quam milia vidi
80Caelo lapsorum, corde indignante, rogantum:
«Hic quidnam est hominis, cui vivo contigit ire
Regna per absumptae ferali funere gentis?»
Sed tunc praeceptor sapiens stans annuit illis,
Nescio quid, se velle loqui ac demittere in aures.
85Tum vero gravis ira stetit compressa parumper
Fantibus: «Huc venias tu solus, et ille recedat,
Haec regna ingressus tanto temerarius auso.
Ille insana retro repetat vestigia solus:
Experiatur iter, si scit, nam hic ipse manebis.»
90Volve animo, lector, quali mens nostra pavore
Conciderit, simulatque haec me sententia diris
Percussit verbis, ut nunquam posse putarem
Inde referre pedem. «O mihi dux carissime,» dixi,
«Plus vice septena mihi reddite sponsor, et obses
95Cognite in immani vitae discrimine, quum me
Contra obsistentem docuisti evadere pestem,
Ne me sic linquas desertum, atque omnium egenum.
Quod si iter ulterius nobis tentare negatur,
Nos raptim pariter vestigia nostra petamus.»
100Tum vero ille potens, qui me perduxerat illuc:
«Pone metum», dixit. «Nulli est concessa potestas
Nos prohibere via, quam nunc contendimus ire:
Usque adeo dantis supereminet omnia virtus.
Sed fac me hic maneas, prostratamque erige mentem
105Et spe pasce bona; haud te ima in tellure relinquam.»
Sic dulcis pater it, meque istic deserit. Ipse
Pendeo in ambiguo. Menti pugna aspera surgit,
Spemque metumque inter trepido, maneatne, reduxne
Se mihi restituat. Quid dixerit ille, nequivi
110Audire. At non ipse diu permanserat illic
Hos juxta, namque inde cito pede quisque recurrit;
Inque mei pectus clauserunt ostia vatis
Isti hostes nobis. Stetit ille exclusus, et ad me
Se pede convertit lento. Defixa tenebat
115Lumina humi, atque supercilii fiducia rasa
Omnis erat, tum corde ciens suspiria ab imo:
«Quis mihi», dicebat, «maerentia lustra negavit?»
At mihi: «Parce metu, si me turbaverat ira;
Namque ego ero melior tanto in certamine, quicquid
120Cogitet adversans, urbem quae turba tuetur.
Nec nova mi surgit devotae audacia gentis;
Hac est usa minus secretae in limine portae,
Quae sera adhuc expers manet. Haec est scilicet illa,
Scripta ubi legisti ferali fusca colore.
125Et jam citra illam clivo delabitur alto
Transiliens orbes, nullis ducentibus, unus,
Quem propter nobis pandetur janua Ditis.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Inferna — VIIDivina Comoedia — Inferna — X →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Inferna — VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-inferna-viii--dantes-alagherius-2af25f
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Inferna — VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-inferna-viii--dantes-alagherius-2af25f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.