1»Hau SATANA, hau SATANA, umbrarum suprema potestas!»
Rauca voce fremens cœpit PLUTO. At sophus ille
Comis, quem nihil effugit: «Tibi ne timor obsit
Iste tuus,» dixit me solaturus; «ut ille
5Possit, non tamen hac descendere rupe vetabit.
Conversisque oculis in spumea labra tumentem
His infit contra: «Cohibe, lupe pessime, vocem,
Cumque tua rabie interius tu confice. Nostrae
Non deest causa viae, per quam nigra regna subimus.
10Sic placitum est alto, MICHAËL stuprum unde superbum
Ultor dejecit.» — Veluti turgentia vento
Vela plicata cadunt, ubi tandem frangitur arbor:
Haud aliter pressit crudelis belua terram.
Sic simul in quartum lapsi descendimus antrum,
15Et loca metimur ripae interiora dolentis,
Tot mala, quot fuerunt totum grassata per orbem,
Condentis. Proh juste ultor, quis congerit unquam
Tot nova supplicia et pœnas, quas fervere vidi?
Et quisnam noster sic nos male dissipat error?
20Ut supra pelagus Siculum, quod vasta CHARYBDIS
Obsidet, incurrente unda, quae frangitur unda:
Haud aliter nostrae vulgus simulacra ciere
Cogitur hic riddae. Haud alibi mihi copia visa est
Tanta magisve frequens. Magnis ululatibus illi,
25Hinc inde obnixi volventes pectore moles,
Sese caedebant adversi, atque huc ubi ventum est,
Quisque pedem referens clamabat pectore toto:
«Quare parta tenes?» «Quare tu projicis?» et sic
Undique ad oppositam partem se quisque ferebat
30Taetrum orbem repetens, solito et convicia versu
Ingeminans. At ubi medium confecerat orbem
Altera, conversus certamina inire parabat.
Atque ego perculsus quodam quasi vulnere mentem:
«Praeceptor,» dixi, «mihi nunc ostende, quid istud
35Sit gentis? quos nudus apex, detonsaque in orbem
Insignit cutis, anne omnes ex ordine sacro
Hi laevi?» «Dum vita fuit, transversa tuentes
Hos mala mens rapuit cunctos, dispendia quorum
Haud novere modum», dixit; «quod carmine claro
40Vita sonat, quum puncta duo tetigere nigrantis
Orbis, ubi disjungit eos contraria culpa.
Queis nudat tonsura caput, hi, dum alma manebat
Vita, sacerdotes fuerunt, et cardine in alto
Fulgentes astro patres, primaque tiara,
when they have reached the two points of the circle
where their opposing guilts divide their ranks.
These to the left — their heads bereft of hair —
were clergymen, and popes and cardinals,
45In quibus est bacchatus amor vesanus habendi.»
Rursus ego: «Hos inter tamen et mihi nosse licebit
Quosdam, qui fuerunt immundi hac labe malorum.»
Is mihi: «Vana tuo nequicquam pectore volvis.
Quae turpavit eos, male cognita, sordida vita
50Omnem notitiam involvit caligine caeca.
AEternum opposita duo prœlia fronte ciebunt.
Hos palma adducta tumulis exire videbis,
Hos tonsos. Male sueta dare, et male sueta tenere
Dextera eos pulchri fraudavit lumine mundi,
55Misit et in talem luctam: quae quantaque gliscat,
Nunc neque ego ornatis, neque multis versibus edam.
Fili, nosse brevem quam ludant haec bona ludum
Fortunae commissa potes, mortalia tanto
Pectora quae miscent motu; nam divitis auri
80Quicquid inesse potest lunae sub lumine, quicquid
Aut fuit, ex istis unam, quae lassa labore
Umbra gemit, minima haud posset donare quiete.»
Tum sic aggredior: «Mihi dic quoque, care magister,
Dic mihi: FORTUNA haec, cujus meminisse videris,
65Quidnam est, quae omne bonum mundi sic possidet una?»
«O mentes hominum stultas!» sic incipit ille,
«Quanta premit laeditque animos inscitia rerum!
Nunc avide arripias vellem, quae pectore fundo.
Is, cujus transit cunctos sapientia fines,
70Effinxit caelos, ductores et dedit illis,
Ut pars quaeque horum splendorem effundat ubique,
Distribuens aeque radiantis semina lucis.
Non secus humanis splendoribus ille ministram,
Atque ducem instituit generatim cuncta moventem,
75Quae, quum tempus erit, bona inania permutaret
A gente ad gentem, atque ab origine sanguinis una
Deductura alio, prudentum vana virorum
Conata eludens. Quare nunc imperat ista,
Altera gens languet, prout stat sententia tanti
80Judicii, quod cuique latet, velut anguis in herba.
Nequicquam obniti contra sapientia vestra
Contendit; namque invigilans ea providet, atque
Judicat, imperiumque suum et sibi credita regna
Persequitur secura aliorum, more Deorum
85Non haec mutandis dat pausam sortibus ullam:
Ordinis aeterni lex hanc jubet ire citato
Cursu. Ita saepe venit, nova qui festinat apisci.
Haec illa est, multi quam adeo torquentque premuntque,
Criminibusque probrisque onerant nil tale merentem,
90Queis potius laudanda foret. Verum illa beata
Nil audit: reliquo mixta agmine Caelicolarum,
Laeta suam volvit sphaeram, gaudetque beata.
Tempus inire aliud mage lamentabile regnum
Jam venit, jam praecipitant, quae sidera caelum,
95Primum ubi sum molitus iter, conscendere vidi;
Nec mora longa datur.» — Sic nos rescindimus orbem,
Oppositamque oram petimus, quae prominet amplum
In fontem, qui fervet aqua, seseque refundens
In fossam irrumpit, quae umorem sumit ab illo.
100Plus multo obscuri referebat lympha coloris,
Quam rubri. Tunc nos, gilvis comitantibus undis,
Praeruptum per iter successimus. Alta paludis
Stagna, STYGA appellant, triste effecere fluentum,
Unda ubi nigrantum est claustris illapsa malignis
105Riparum. Tum qui cupide speculatus acutos
Contendebam oculos, vulgus miserabile vidi,
Nudum membra, fimo demersum turpiter illo,
Et vultu offenso. Illi inter se prœlia miscent,
Nec manibus tantum, sed vertice, pectore, plantis.
110Caedebant sese obtruncantes dentibus artus.
Tum mihi praeceptor: «Fili, nunc aspice», dixit,
«Illorum hic animas, quas vicerat impetus irae,
Idque simul jubeo te certo credere, turbam
Hisce subesse vadis suspiria corde trahentem,
115Quae spumarum aestus in summa suscitat unda,
Ut tibi testatur visus, quocunque pererret.
Defixi limo dicunt: ‹Super aëra dulci
Sole hilarem fuimus tristes, qui pectore lentum
Impacati odii fumum compressimus, at nunc
120Maeremur sub faece nigra.› Hoc in gutture carmen
Quisque sibi mussat, neque enim est potis edere totum.»
Sic stagni immundi magnum peragravimus arcum
Ripam inter siccam fœdamque putredine fossam,
Conversi ad turbam sordes haurire coactam.
125Tandem ad radices turris devenimus altae.