Et quanquam Princeps regali a semine jactet
In triviis, tamen huic prolis non surgit arista;
Ni veniant sicco stillae de nubibus arvo.
Quod tamen ut tandem potuit cognoscere, supplex
Auxilium superis a sedibus expetit, orans
Ut sibi nascatur, quo post sua sceptra regantur.
121.0953B| Dante Deo meruit, quod mens devota petivit.
Nuntius ut gaudens regalibus intulit aulis,
Quod puer ad lucem materna prodiit alvo;
Laudibus et votis auctorem prolis adorat.
Illa tamen mentem laetam cunctatio adurit,
Debeat in sancto qui fonte levare puellum.
Ut redit ad semet captiva memoria Regis,
Discursare jubet celeres per regna ministros:
Ac Sanctum merito adduci demandat honore.
Qui tandem inventus, monitusque palatia adire,
Regis jam dicti sese conspectibus infert,
Quique ut adesse virum cernit, mox desilit alto
E solio, rutilumque caput diademate terrae,
Stabat forte Pii qua pes tunc pacifer, aequat,
Inflectens rigidum sancta ad vestigia collum;
121.0953C| Purpura pulvereis prosternitur inde favillis,
Linquaque, quae variis dictabat jura phalangis,
Poscit, ut ignoscat scelus indulgentia sancta.
At mitis fuerat, cui dulce ignoscere probra,
Felle carens, placida jugiter dulcedine fervens,
Ocyus a terra prostratum in pulvere Regem
Elevat, et citius commissa piacla relaxat.