CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III Gaudenses a S. Amando ad fidem conversi. Ejus discipulus Bavo sanctitate celebris.

latín

Inde salutiferis dum Sanctus gressibus iret,
Spargebat verbum populis, et sancta docebat,
Gentibus insinuans aeterni proemia regni,
Christicolis turmis quae dona parentur in astris;
Atque malis poenae quae conserventur in antris;
Sicque plagas alacer discurrens ibat in omnes,
Sedulus ut quaestus animarum ferret Olympo;
Haec sua luca putans, has secum ducere curans.
121.0945B| Ergo avidus horum dum circuit arva Beatus,
Gandavum pagum, quem Scald praeterfluit amnis,
Audivit vinclis hoste innectente teneri
Criminis, et nimia peccati mole gravari;
Nec lumen verum, quod mundum fulsit in omnem,
Caecatos tenebris quivisse agnoscere priscis.
Robore de nemorum flammatibus apta caminis
Idola compta manu artificum et simulacra colebant
Supplicibus votis divini nomine honoris.
Heu pudor est coluisse deos, quos flamma crematos
In prunas mutare valet cineresque perustos;
Arboris et rigidis ramis flexisse verenter
Colla superba Deo, hosti substrata maligno.
Nullus enim hanc terram fidei sulcavit aratro;
Nullus in hac jecit divini semina verbi.
121.0945C| Namque ferox regio et terra infoecunda removit
Pontifices cunctos, nec quisquam est ausus adire
Silvicolas apros, saevas feritate cohortes.
Sed labor iste gravis nostro servatus Amando est.
Quaerens ergo modum quo tantos tollere posset
Hostis ab insidiis populos, saevoque tyranno
Qualiter excuteret praedam, spoliumque referret;
Dantem jura gregi Noviomi ex urbe regendo
Aycharium petiit, quo cernuus iret in aulam
Regis, tunc etenim validis tractabat habenis
Francorum regnum Dagobertus Rectum opimum,
Illius et jussu sibimet mandata referret:
Quatenus in sacro qui se non fonte lavare
Ex illis vellet, compulsus dilueretur.
Dante Deo citius sua vota meretur Amandus.
121.0945D| Gandavum properat fretus virtute superna.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III. Caecitate et paralysi puniti, sanantur ope S. Amandi.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III. Reditus S. Amandi ab exsilio. Baptismus S. Sigeberti. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III Gaudenses a S. Amando ad fidem conversi. Ejus discipulus Bavo sanctitate celebris.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-caput-iii-gaudens--milo-sancti-amandi-961da1
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — Caput III Gaudenses a S. Amando ad fidem conversi. Ejus discipulus Bavo sanctitate celebris.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-caput-iii-gaudens--milo-sancti-amandi-961da1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.