CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 3.

latín

O quam conspicuum Dominus dilexit alumnum,
Cui tam multa sui tribuit signacula amoris.
Denique ceu praesens nobis scriptura revelat,
Praevaluit precibus sacris meritisque beatis
Reddere distractam multo pro crimine vitam
Defuncto, atque animae jam jamque in tartara lapsae
Obtinuit veniam, Christo miserante, salubrem.
Sit laus summa Deo, qui dona fidelibus addens,
Ut possint exire animae de carcere Averni,
121.0950B| Tartara disrumpens, obstacula cuncta revellit.
Interea madido discussis rore capillis
Praevia venturum jam post sua lumina Phoebum,
Terrigenis aurora suo monstraverat ortu.
At virtus complens redivivi corporis artus,
Addiderat reduces solidato robore vires.
Ergo suos laeti victor, vitaeque reductor,
Confessor Domini signis insignis honestis
Poscit aquas; currunt celeres, tumulanda putantes
Membra viri, peteret lymphas quod more lavacri.
Ingressi incolumem inveniunt (mirabile dictu)
Ordine converso cernunt residere verenter.
Quis stupor hic fuerit, facti excellentia prodit.
Fur redivivus enim vitam veniamque renarrat,
Largitumque sibi Sanctus laetatur honorem.
121.0950C| Tunc igitur Fratrum sub Christi nomine plebi
Ne populis prodant factum, obtestatur Amandus.
Donec completo decedat tempore vitae.
Cujus sancta manus dum singula vulnera palpat,
Restituit celerem felix medicina salutem;
Nec remanet sulcus, digitus quo currit honestus.
Dicite doctiloqui, depromite digna diserti.
Qualis est medicus? quo contingente, cicatrix
Nulla patet plagis, conclusis undique cunctis.
Quo meat ista salus? quo manat ab unguine virtus?
Cessa lingua loquax; opus est hoc Omnipotentis,
Per quem tanta valet quisquis famulabilis illi est.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 3.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 3. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 3.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-3--milo-sancti-amandi-00d6f1
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 3.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-3--milo-sancti-amandi-00d6f1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.