Haec et plura videns numerum quae pene recusant,
Quae festina manus currens intacta reliquit.
Experrectus item, jam caeca silentia noctis
Nuntius excussit lucis resonando per aedes,
Fratribus accitis, quos pernoctasse videbat
Excubiis secum, trepidans multoque timore
Permotus, cecinit narrans ex ordine visum
Secretumque latens avidas effudit in aures,
114.1080B| Poscit et ut veniens sermones protinus ipsos
Abbas excipere, et scripto mandare juberet.
Talibus astantes compescunt verba loquentis;
Nunc solito fratres meditantur in ordine noctis,
Incumbuntque preci, nunc claustra silere necesse est;
Non audemus enim nos haec turbare, vel illi.
Vos, ait, interea molli depingite cera,
Ut fulgente die citius manifesta patescant,
Ne lingua torpente palam depromere visa
Non possim, quae tam grandi sub mole minarum
Sunt injuncta mihi, manifesta voce canenda
Et cunctis liquido citius dicenda boatu.
Ut timeam si forte tacens dimisero quidquam,
Me veniam nec habere, gravi stringente reatu.
Ultima virgineae turbae intercessio memet
114.1080C| Liquit in ancipiti positum; nam nescio qualem
Implorasse Deo vitam praestante putemus,
Utrum perpetuam, vel temporis hujus amaram.
Si mihi defuerint praesenti commoda vitae,
Ecce procul dubio, mortem cras corpus habebit.
Dux meus haec dixit, cujus mihi sponsio certa est.
His igitur verbis fratres hortatus eosdem,
Expediens iterum jam dicta retexere coepit.
Illi continuo tabulae impressere liquenti.
Laudibus interea Domini jam rite peractis,
Abbas adveniens aliis comitantibus intrat;
Nam solitus compellit amor refovere jacentem,
Assistunt propius, secretum infirmus adoptat.
Discedunt reliqui, remanent ibi quinque sedentes,
Primus erat Hetto, Erbaldus fuit inde secundus,
114.1080D| De quibus in primis modicas conteximus odas,
Tertius ipse tacens sapiente corde magister,
Quartus erat senior, multis provectus in annis.
Theganmar Domini famulus, cui longa senectus,
Contulit aeterno venerandos munere canos,
Grandis honor capitis, major sapientia mentis,
Confessor fratrum, gnarus conferre medelam,
Moribus antiquos sequitur sine crimine patres.
114.1081A| Quintus adest Tatto, cui gratia magna benigno
Contulit eximios vitae perducere mores,
Nempe palatinas puer est translatus ad aulas,
Sed Christi fervore calens, mercede sodales
Servitii gaudere suos dimisit, et istud
Coenobium ingrediens, monachum se lege ligavit,
Hoc recolens, quod prima inibi documenta recepit,
Est hodieque probus, felix, spectabilis, aptus.
Gaudeo quod tali mereor parere magistro,
Cujus ob auxilium praesens me continet aetas.
His etenim quinis visa atque audita patenter
In verbis scriptoque simul quod nocte notavit
Veloci currente manu, narrando resignat.
Et surgens prostratus humi, commissa remitti
Poscit, et orantes Dominum placare tonantem.
114.1081B| Commendans arcana Dei, si morte fuisset
Raptus, ut in lucem verbo scriptoque tulissent,
Sin alias, prodenda sibi dimittere poscens.
Namque cupit patulis totum famare per orbem
Faucibus, et cunctas hominum vulgare per aures.
Denique vita manens, si corpore staret in isto,
Ulterius voluit strictam perducere vitam,
Ut potaret aquam, mergentia pocula nunquam;
Pluribus adjectis quae nunc exponere longum est.
Inspiciunt vultus, nec pallida forma videtur;
Non macies foedat, nec membra dolore rigescunt.
Attrectant venas, vivo quae sanguine gaudent,
Nec signum lethale vident mortisve periclum.
Fidentesque animo, vitae compendia spondent
Praesentis, mortemque procul discedere dicunt.
114.1081C| Ille quibus responsa dedit, quae protulit ante,
Crastina namque dies animam de corpore pellet.
Taliter ergo diem frater consumpserat illam,
Instantemque rotam noctis dieique sequentis,
Exponendo metum gravida de carne recessus;
Suspirans gemitusque imo de pectore fundens,
Fratribus et cunctis sese committere certans,
Ad multosque breves rogitans direxit amicos,
Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
Has ego conscripsi manibus quibus ista notavi.
Denique cum primum radios produxerat aura,
Me vocitare jubet, residensque infigere cerae
Praecipit, atque breves bis quinas dictat, eisdem
Sensibus adnectens, quas hic signare studemus,
Ut perfecta fides cunctis lucescere possit,
114.1081D| Nempe decem fuerant, quarum conscriptio talis: