CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

De visionibus Wettini — In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.

latín

114.1078C|
Quantaque femineis nascantur damna catervis
Quo [quae] servire Deo monachorum more suescunt
Angelus exponens: Quamplurima daemonis, inquit,
Lucra virent, lucrumque Dei tepor occupat ingens,
Ordine confuso mulier dum mortua vivis
Praefertur, quia deliciis viduata marito
Sufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae
Subjectae et vivae mortis confinia sumunt,
Dum factis perversa suis exempla sequuntur.
Sic perduntur opes quas congessere fideles
Ad conservandum jus virginitatis honestae:
Accipit has sitiens labentia gaudia mundi
Inque voluptatem fert sobria dona nefandam:
Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit.
114.1078D| Denique jam viduae capiunt dum jura regendi
Subvertunt pravam justo molimine vitam;
Sordibus e solitis paucae se demere possunt,
Sed neque concubitu quaedam cessare probantur.
Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram.
O Princeps, qui tale malum junxisse videris,
Da castis castas, aliud viduata receptet;
Non equidem prodest multorum perdere mores.
Creditur en mulier melior quam masculus esse.
Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum,
Ut nupto citius dentur loca sancta regenda,
Confusum natura modum discernere poscit.
Frater item quaerit ubi dogmatis illa moderno
114.1079A| Staret apostolici perfecta in tempore norma?
Partibus ex aliis salsi maris, inquit, habetur
Ille rigor, veterumque viget constantia Patrum.
Qui paupertatem variis sine rebus adepti
Terreni nihil inquirunt quod vota retardet,
Sicque penetrantes coelorum regna capessunt.
Felices patriae, quarum de cespite surgunt
Optima gemmarum coelo ornamenta nitentum,
Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas.
His dictis iterum verbum sacer angelus infert
Crimine de veteri Sodomae, quod rura necavit,
Caetera namque semel vitia exsecranda monebat.
Hunc autem morbum, mores animasque nocentem
Daemonis instinctu, naturam perdere promptum,
Quinquies admonuit aut amplius esse cavendum.
114.1079B| Tum frater rogitat numerus cur tantus obiret
Pestis in exitio, plebis populique fidelis.
Haec, ait, ex factis homines commercia pravis
Accipiunt, damnatque reos sententia grassans,
Significatque diem mundo properare futurum,
Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli.
Ecce dies veniet, nostrum sit quisque paratus,
Ecce venit Dominus, nostros ut congreget actus.
Jam vigilare decet, veniens ut quemque coronet.
Praecipue admonuit divinis laudibus omnes
Conatu servire bono studioque sagaci;
Praecipiens ut nemo gravi torpore subactus,
Negligat assiduas Domino persolvere laudes,
Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto;
Sollicitus propriam quaerit quicunque salutem,
114.1079C| Haec agat, et sese poterit subducere flammis.
Non eget his Dominus, sed nos ut agamus egemus.
Quin etiam quondam comitem sacer ille Geroldum
Angelus asseruit requiem captasse beatam,
Martyribusque parem, quo gloria summa beatis
Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum.
Et quando zelum Domini conceperat, inquit,
Gentibus infidis Christi defendere plebem,
Congrediens hujus sumpsit dispendia vitae,
Aeternis ideo meruit fulgere tropaeis,
Munera perpetuae capiens ingentia vitae.
Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat,
Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus,
Cui regina soror, Ludovici chara genitrix
Hildegardis erat, parili bonitate venusta,
114.1079D| Viribus ille potens sanctoque potentior actu;
Defuerat soboles, pariterque et defuit haeres.
His igitur verbis sese compescere coepit,
Denegat haeredem Dominus, manet ipse superstes.
Quod dedit, accipiet, Mariae commendo beatae.
Sic votum factis sequitur, magis omnibus isti
Profuit ille loco, cujus nitet Augia donis.
Bella movet Carolus duros tum Caesar in Hunnos,
114.1080A| Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus,
Tunc Dominum famuli lacrymis sumpsere referti,
Hucque reportatum tam longa per avia corpus
Insulanensis humus contexit in aede Mariae.

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De visionibus Wettini — De Vettino et ejus aetate.--Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.De visionibus Wettini — Monita pro monachis; praecepta paupertatis servanda. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
De visionibus Wettini — In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-visionibus-wettini-in-viduas-abbatissas-alia--walafridus-strabo-3a11b3
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «De visionibus Wettini — In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-visionibus-wettini-in-viduas-abbatissas-alia--walafridus-strabo-3a11b3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.