CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaWalafridus Strabo

Walafridus Strabo · Medieval

De visionibus Wettini — De Vettino et ejus aetate.--Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.

latín

114.1068B| Spiritus alme veni, nostraeque adjungere Musae
Unius ut vitam praestanti fine capessam.
Perge Camoena, virum quem supra, tolle, reliqui,
Nam Wettinus erat celebri rumore magister,
Artibus instructus septem de more priorum,
Cui fortuna dedit scholis adnectier illis
Quis gaudere solet nitida et lasciva juventus.
Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est,
Moribus in castis vitam mediocriter egit,
Laudibus ex hominum multas vulgatus ad auras.
Hic igitur postquam Dominus descendit ab alto
Carnis in hospitium sexto quater atque peracto
Octingentesimo rapidis discursibus anno,
Undecimoque pii Ludovici Caesaris, et dum
Sexies Octimber [october] declinat quinque diebus,
114.1068C| Adfuit illa dies quae septima in ordine constat,
Ut sibi moris erat, quemdam pro corporis haustum
Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat;
Adduntur socii reliquisque salubriter actis,
Ipse nova ingentes patitur gravitate dolores,
Indigesta vomens, dapibusque in corporis usus
Sumendis fastidit ali: jam venit ab ortu
Prima dies, multusque parum discesserat angor;
Tum reficit non coepta tamen fastidia linquens,
Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclum
Mortis, ad hanc vitam quando cibus ille animavit.
Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert,
Colligitur mixtura virum, residetur ad escas;
Tum fratri: Non mensa placet, non pabula prosunt,
Cedo locum, compellor enim feritate doloris
114.1068D| Strata videre mea, haec aliam portate sub umbram.
Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem,
Contiguam cellae quam coenatum ante petivit.
Ergo ubi membra suo componit languida lecto
Conclausis oculis penitus dormire nequibat,
Spiritus ecce doli foribus processit apertis,
Clericus in specie, frontis latuere fenestrae,
Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli;
Jam manibus tormenta gerens capitique propinquans,
Magna sub ardenti complectens gaudia corde:
Cras torqueris, ait, meritumque rependitur omne.
114.1069A| O mens orba hominum, quo te deducere caecum
Expetis, et cujus retinentur sidera septem
In palma, hunc inimicitia aversaris amara,
Et cum luce cares, tenebris circumdaris atris,
Ille feroxque, rapaxque, minax, mendaxque, sagaxque
Finibus insidians fundo te tinguit averni,
At Dominus si ductor erit, transmittit Olympo.
Ille igitur dum tanta minans promittit inermi,
Turba catervatim piceum comitata magistrum
Affluxit, totumque locum tetro agmine supplet,
Armati velut in bellum curruntque per aulam,
Structuri angustum poenalis carceris antrum
Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem.
Hic locus insinuat Solymae quod dixit Iesus:
Ecce dies venient, et tu circumdata vallo
114.1069B| Laberis usque solum, gladio mactabitur infans,
Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur.
Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant,
Vallus in angorem positus dignoscitur esse;
Destructor nam daemon erit, destructio finis,
Evenit hoc illi qui notum spernit Iesum.
His actis timor opera [ F. ora] premit, pavor occupat artus,
Spes jam nulla fuit nigram vitare catervam,
Sed divina cito advenit clementia cursu,
Viderat in cella monachos sedisse nitentes
Forma quibus radians, habitusque ignotus in armis,
Unus ait, media quem sors in sede locavit;
Res injusta patet, fugite his sedibus hostes,
Hic homo sumet adhuc hujus compendia vitae.
114.1069C| His dictis, velut in vallem cum lympha minator
Fertur, ab aspectu subitis discessibus agmen
Cessit, et anxietas, tandemque decorus in aulam
Angelus ingreditur fulgens in veste rubenti,
Gressibus insistens, sermone acclamat amico:
Te, dilecta anima, hoc momento visere veni.
Talia dicenti recubans sermone Latino
Subdidit: Omnipotens nostris si ignoscere culpis
Dignatur, pietatis opus perfectius auget;
Sin alias, pugno concludimur illius omnes,
Impendat quodcunque placet sequimurque libenter.
Nam prima sancti patriarchae fronte statuti,
Inde prophetarum collectio sancta priorum,
Sanctus apostolici demum globus ordinis, omnes
Hi genus humanum multo vexere labore,
114.1069D| Nunc etiam majora petit solamina praesens.
Colloquio in medio rumpuntur visa duorum,
Nondum verborum, sed visus finis habetur,
Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset;
Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversis
Forte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso
Coenobio praepostus erat, meus ipse magister,
Praecipua bonitate vigens, et moribus omnes
Praecellens, latitare volens, sed notus ubique.
Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem,
Accitisque cavas utrum jaculavit in aures
Quidquid in angusto cognovit temporis actu.
Palluit ac timuit, carnisque dolore remoto,
114.1070A| Surgit ab excubitu pronus tellure recumbens,
In patulaeque crucis distendens membra figuram:
Jam tota virtute, viri, prece posco frequenti,
Inquit, adorantes, veniam deposcite nobis,
Intentas formate preces, clementia magna est.
Conspiciunt igitur tanto terrore gementem,
Cantibus insistunt, palmasque in sidera tendunt,
Cantantur septem lacrymarum carmina, nec non
Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt,
Quae tanta anxietas sibi continuare requirit.
Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelus,
Exposcitque legi sibi verba novissima sancti
Gregorii, in scripto quod noscitur illius esse,
Dialogus, quo multa bonis documenta ministris
Construxit, mortisque situs per multa serebat.
114.1070B| Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri.
Tunc ait, oro, Patres, componite corpora terrae,
Atque quiete gravem placida relevate laborem.
Et mihi quod restat spatium concedite noctis,
Corpus ut invalidum somno pascatur inani.
Postquam lassa suo prosternunt membra papyro,
Ipseque tam diros animae carnisque labores
Dum recreare cupit, coelorum e culmine missus,
Angelus albato vestitu venit amictus,
Assistens capiti, qui visum in veste priorem
Purpurea ostendit, juxta vestigia stando,
Blandaque dictorum praemittit verba suorum;
Laudat et hoc studium, quod confugisset ad almum
In precibus Dominum, quod lectio sancta placebat,
Tempore quo graviter terrens angustia pressit;
114.1070C| Hoc servabis, ait, ne praetermiseris exhinc,
In multa quoque est psalmus perfectior unus,
Cui virtus moralis inest, post carmina constans
Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes,
Lectio quo legitur, psalmique canuntur aperta
Veracique fide, jucundum munus habetur;
Talis et ad Dominum utiliter devotio fumat,
Atque serenatum hoc placat certamine Christum

Sigue explorando

Por su autor
Walafridus Strabo · 185 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De visionibus Wettini — DE MORTE WETTINI. AD GRIMALDUM CAPELLANUM.De visionibus Wettini — In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata. →

Expediente

Autor
Walafridus Strabo
Título
De visionibus Wettini — De Vettino et ejus aetate.--Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-visionibus-wettini-de-vettino-et-ejus-aetate--walafridus-strabo-be6211
Cita recomendada
Walafridus Strabo, «De visionibus Wettini — De Vettino et ejus aetate.--Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-visionibus-wettini-de-vettino-et-ejus-aetate--walafridus-strabo-be6211.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.