135.0781|
135.0781D| Tetgaudus quidam praesul, privatus honore,
Romam adiens, hoc hospitium praebente subivit
Coenobio, papa; cui somni pauca trahenti,
Visus adesse pater, minitantiaque edere jussa:
Exeat atque cito properans sua septa relinquat.
Excutitur stratis, orat, phantasmata retur,
Atque iterum dormit; rursus pater imminet astans
Pontificali habitu: « Nostris abscedere claustris
Non (inquit) jussi domino quae dote dicavi
Principis Andraeae quae diversoria nolim? »
135.0782D| Ille ferens a pontifice haec sibi jura manendi
Cessa, capit mulctam Christo plectente sub ipso
Sumpturos tam qui petiit, quam qui dedit anno;
Intremit evigilans, facta prece, reddere somno
Se tentat, sonitumque repente capit subeuntum
Limina, valde pavens fingitque sapore gravatum
Ingrediens ita Gregorius, dextramque tenendo
Andraeae, appropians latori luminis (inquit).:
« Corripe prostratum. » Correptus at ille resedit:
« Aspice nos (sanctus trepido), quia bis mea dicta
135.0783A| Temnens, hunc Domini procerem deducere cogis,
Ni mox abscedas hodie, privabere vita
Instante hebdomada sociis simul omnibus auctis.
At si jussa sequens pares, evadere poenas
Nunc poteris subitas; neque tu neque quis tamen horum
135.0784A| Degentum hic tecum, jam rura paterna reviset. »
Proripit hinc se mox stratis, ac visa revelat,
Egreditur septis; complentur famina factis;
Hospitii nam jure carens, adiensque Sabinos,
Cum comitatu ipso vita privatur in anno.