135.0565|
135.0565A| Romani luctam aureolo Prudentius ore
Intonuit; quare satis est libare tropaea.
Denique praefectus huc mittitur Asclepiades,
Ecclesiamque dolo meditans irrumpere furvo,
Mansuetum Christi disperdere ovile volutat.
Panditur id sancto superi charismate Regis
Romano, monachi qui relligione decenter
Praepollens, valido reliquos fulcimine munit
Ut stent exhortans contra licantque tyranno:
Unde sibi sisti jubet hunc praefectus ut audit.
Sistitur, arguitur, reperitur fortis, agone
Intrepidus, constans, Domini subnixus amore:
Concutitur flagris, tormento appensus equino;
Laetior efficitur, tortus tormenta triumphans.
Exprobrat excrucians tortorem, verbera nescit;
135.0565B| Tristibus athletis Christi praeponit amorem,
Atque Dei servos meliores regibus effert.
Depositus quatitur librati verbere plumbi;
Hinc lectus spondetur honos, ille omnia temnit,
Et saecli decus omne Dei postponit honori.
Caeditur hinc lignis, tensus lictore quaterno;
Tum quoque maxillas subacuta novacula rasit,
Facundi vocem dolor ut compesceret oris:
Confessor nulla substernitur arte repressus;
Promptius alloquitur, puerumque admittier orat
Quemlibet, ac vera de relligione rogari
Unum sive Deum plures dicatve colendos.
Raptatur puer, ostendi martyr petit alti
Virtutem Christi, puerum sic vera reposcens,
De cultu summo absque dolo jubet apta fateri.
135.0565C| Ilicet effatur solum puer esse colendum
Aetheris atque soli Dominum, non sculptile vanum.
Angitur hoc haerens stupidus sermone tyrannus;
Versus in infantem quis ad haec instruxerit illum
Scitatur. Matrem se pusio fatur habere
Christicolam, doctumque ab ea se credere Christo.
Mittitur accitum matrem; perducitur illa:
Praecipitur geniti genitrix tormenta tueri.
Confessus se Christicolam suspenditur ille,
Torqueturque, pio mater quem robore firmat
Aeterni et fontis sitienti pocula suffit.
135.0566A| Cum puero Barula flagris Romanus adactus,
Miles cum tirone, novus cum milite tiro;
Claudunturque simul torti imo carceris antro.
Interea coluber diras excogitat artes,
Lignorumque pyram jubet extra moenia poni.
Fulgebat posthac tenebris lux altera pulsis
Praefectusque ibat populo comitatus opimo:
Ibant et sancti gaudentes igne probari
Ingentemque rogum Romanus fervere cernens
Invocat excelsum lymphaeque ignisque potentem.
Ecce repente nitens obscurant nubila coelum,
Nubibus et densis tranquillus cogitur aer
Demissusque polo veniens largissimus imber
Imbuit exstinxitque pyram, fervoris ademit
Vim totam; nihil hic flammae, nihil ignis agebat.
135.0566B| Glorificant Christum populi, ferus uritur hostis,
Deficit atque iterum sanctos in carcere trudit.
Hinc iterum spargit cum jam lux crastina terras,
Pelluntur, deducuntur trucis ante tribunal
Judicis. Ille dolens non se vicisse per ignes,
Succensusque jubet Stygia face et igne Cocyti,
Mox puero tenera caput a cervice recidi,
Romanoque Deum laudans plectrum ore revelli.
Tum gnati genitrix exsultans membra receptat.
Ducitur hinc medicus Romani abscindere verba,
Accipit et regimen radicitus amputat oris.
Ille gemens coelumque tuens benedicere certat
Clara voce Deum, sibi qui vocem sine lingua,
Sermonem sine voce dedit, sine verbere verba.
Praefectus medico tormenta inferre minatur
135.0566C| Quod decus invicti parcens non dempserit oris.
Ille palam monstrat toto abscidisse palato
Plectrum oris, testans aliud non vivere posse
Sic abscissum animal. Jubet ille adducere porcum,
Cui parili ut secuit chirurgus acumine linguam,
Labitur et pariter cum lingua commoritur sus.
Evadit medicus. Praefectus Maximiano
Nuntiat haec. Ille occulte sub carcere clausum
Romanum jubet occidi; fit jussio saevi
Principis, et martyr celebrem consummat agonem,
Aeternamque capit coelorum a rege coronam.