135.0557|
135.0557D| Hac urbe sanctae Julianus indolis
Nitebat almus, eminens virtutibus,
Quibus pia florebat ex infantia,
Quibusque crescens bis novem peregerat
Adultus annos, legis in scientia
Dei laborans sedulus nocte ac die.
At dum renidet unicus parentibus,
Uxoris hunc vincire contubernio
Nituntur, atque respuentem commonent
Pauli beati paginis apostoli.
135.0558D| Septem dierum qui petens inducias,
Oratione fultus et jejunio,
Summi voluntatem requirit Arbitri,
Tandemque sumit ejus hoc oraculum,
Uti parentum vota taedis impleat,
Nec conjugalem copulam perhorreat,
Qua non pudorem conjugatus perderet:
Integritatis complicem quin sumeret.
Hoc roboratus vir pudens oraculo,
Audire jussa se editorum rettulit.
135.0559A| Gaudent parentes, ac requirunt nobilem,
Mox nobili quae necteretur, virginem.
Favente Christo repperitur commoda
Quae casta casto jungeretur congrue,
Basilissa, claris prodiens natalibus.
Die statuta nuptiarum largiter
Dapes parantur, convocatis plurimis;
Thalamus locatur, virgo ducit virginem:
Intrant cubile, sentiunt fragrantiam
Velut rosarum ac liliorum copia.
Sponsus revelat hunc odorem coelitus
Missum rosarum, cum nec essent tempora,
Nec id cubile spargeretur floribus:
Haec castitatis esse signa praevia,
Servare Christus quam juberet, gloriam
135.0559B| Ut angelorum comprehendant caelibes:
Imbuta sacro sponsa coeli nectare,
Gaudet pudoris dedicari stemmate,
Et caelibatum laeta praefert copulae.
Firmantur ergo vota contubernio
Ut conjugali intaminata castitas
Enutriatur, vana vitans gaudia;
Et quae putantur carnis esse foedera
Fiant beatae casta vitae fenora
Post haec, brevi meante cursu temporis,
Utrumque defunctis sibi parentibus,
Pio capescunt jure patrimonia,
Et sancta dignis vota promunt actibus;
Possessiones namque terrae conferunt
Haereditates unde coeli comparant.
135.0559C| Cellas benigne construunt monasticas,
Animasque Christum diligentes colligunt.
Hic vir virorum congregans exercitus
Contra phalanges praeliantes daemonum
Haec virgo virginum legens consortia
Contra draconis machinas luctantia.
Crescebat ex his multitudo maxima,
Hujus relinquens saeculi contagia.
Videns malignus lucra coeli crescere,
Livore tetro concitatus angitur,
Instigat et Diocletianum principem,
Ut ad piorum punienda examina
Transmittat isthuc Martianum praesidem.
Qui Christianos dum perurget idolis,
Fidem beati Juliani comperit,
135.0559D| Mori paratos quod foveret plurimos;
Mittensque mandat Juliano principum
Decreta faxit, ac suis libet diis,
Hortetur et litare secum caeteros.
Contemnit haec mandata sanctus praesidis,
Monetque Christi roborando milites
Pugnare contra daemonum satellites.
Firmantur ergo clara Regis agmina,
Parere nec se Martiano perhibent.
Responsa nuntiantur ista praesidi,
Qui mox parari maximam pyram jubet
Sanctosque flammis congregatos conjici,
Sibique solum Julianum dirigi.
Eunt ministri, jussa complent principis,
135.0560A| Tradunt ministros et sacerdotes rogo,
Omnemque clerum, qui petens solatia
Tunc ad beatum Julianum venerat.
Examinantur igne Christi milites;
Conflatur aurum hoc camino splendidum,
Et ante sedem regis alti martyres
Fulgentiores luce pergunt aurea;
Ad busta quorum sanitates plurimae
Patrantur, hymni concrepant coelestium.
Beatus ergo Julianus carceri
Tum mancipatur, exhibendus praesidi.
Nam sancta jam Basilissa commigraverat
Ad angelorum clara contubernia,
Vallata turmis candidatis virginum
Niveisque compta liliorum floribus.
135.0560B| Athleta fortis Julianus praesidi
Oblatus, anguis flagitatur sibilo
Terrestrium patrare jussa principum,
Et imperatorum favorem consequi.
Refutat ille Martiani naenias,
Dominoque vero serviendum praedicat,
Qui regna solus universa continet.
Qui vero adorant impudenter sculptile,
Errore caecos dicit atque morbidos.
Haec ut locutus inclytus vir, traditur
Duris acerbe laniandus fustibus.
Dum membra saevo proteruntur verbere,
Grassans ocellum verber aufert militis.
Deos precatur Martianus fusiles
Poscitque lumen reddi abactum militi.
135.0560C| Ruunt repente dum litatur omnia
Et comminuta dissipantur idola.
Beatus autem Julianus palpebras
Dum tangit orans vulnerati militis,
Christum recepto laudat ille lumine.
Hunc praeses ad confessionem nominis
Hujus trucidat, quem cruoris flumine
Lotum Redemptor consecravit martyrem.
Posthac beatus Julianus ducitur
Dum per plateas urbis ob spectaculum,
Videt coronam Martiani filius
Ferri superne Juliano ab angelis;
Fultumque cernens hunc honore coelitum,
Abjecit omnes quas legebat paginas,
Vestemque patris; Juliani tegmina
135.0560D| Petens requirit, osculatur vulnera,
Patremque solum hunc confitetur, et Deum.
Haec praeses audit, audit omnis civitas,
Jubet tyrannus separari filium
A Patris almi Juliani amplexibus.
Tentant ministri, contrahuntur brachia,
Implere jussa nec sinuntur praesidis.
Ducuntur una dum dirempti ( sic ) non valent.
Stupent parentes, et magorum perhibent
Hoc arte factum, Julianum sed petunt
Artem resolvens ut remittat unicum,
Eatque liber pace sumpta principum.
Contemnit haec vir eminens suffragia;
Puer parentes abnegat: Dominum patrem
135.0561A| Habere gaudens, spernit omne saeculum.
Privata temnunt, servet ut custodia,
Eosque pascat torva liberalitas.
Traduntur ergo carceris teterrimi
Imo, tenebris sordibusque pessimi.
Aufert nidorem Christus inde fetidum
Praestans odorem coelitus suavissimum,
Lumenque sanctis exhibens clarissimum.
Vident ministri, qui pios deduxerant,
Tantam beati claritatem luminis,
Christo refecti suavitatem nectaris
Praebent honorem qui suos sic allevat;
Spernunt redire ad noctem ab isto lumine,
Ad mortis auctorem pia vita agnita.
Audit tyrannus, et simul claudi jubet
135.0561B| Hos, dum trucidet ultione fervida.
Orant salutem ferre confessoribus
Christum beati confitendo martyres.
Fratres in urbe septem erant, et filii
Primatis urbis, Christianus qui pius
Dilectus atque regibus decesserat;
Ejusque gnatos hac procella principes
Jussere tutos lege coepta vivere.
Antonius cum quîs manebat presbyter.
Hi coelico jubentur acti numine,
Simul sacerdos, visitare carcerem;
Quem mox petentes ecce cernunt praevium
Sibi supernae dignitatis angelum,
Qui, dissipatis januis ergastuli,
Coelum meantes introducit puberes;
135.0561C| Visoque fratres tam beato lumine,
Haerere gaudent sponte confessoribus.
Implentur ergo sacra vota martyrum,
Tinguntur atque milites baptismate;
Domino dat almus Julianus gratias
Saevoque nuntiantur ista praesidi.
Septem ille fratres exhiberi praecipit
Verbisque curat admonere lenibus.
Temnunt athletae viperinos sibilos,
Fraudisque voces aure surda transigunt
Et se paratos ad palaestram praedicant.
Torquetur anguis, et venena colligens
Remittit ipsos curioso carceri,
Horum salute quo tenentur anxii.
Tunc caedis hujus id refert auctoribus
135.0561D| Et Julianum accusat artis robore,
Nitore culta fregerit quod idola,
Tropaea prosecutus ejus caetera,
Decreta poscens inde quid deliberent.
Mandant parentur singulis ut dolia
Adipis, liquore cum picis ferventia,
Ab igne sani forte si recesserint
Poena affici qua censet, hos exerceat.
Mox exhiberi praeses a custodia
Jubet beatos sub catenis milites,
Datam sibi proponit his licentiam:
Eique sancti quae ligabunt impios
Poenas revelant, et manent interriti.
Haec dum teruntur, corpus ecce mortuum
135.0562A| Dandum suetis bajulatur ignibus;
Quod Martianus ut videt, poni jubet,
Et Juliano mandat id resuscitet,
Fecisse Christus ut magister proditur.
« Caecum quid, inquit Julianus, adjuvat
Sol, quando lustret caeterorum lumina?
Sed vestra quamvis non meretur caecitas,
Jam tempus est Christi ut patescat claritas:
Fidelis ejus nam manet promissio,
Ne nostra vane decidat petitio. »
Haec dixit, utque fudit ad Dominum precem,
Refunditur mox vita membris reddita,
Astatque vivus, raptus imo Tartaro,
Christumque laudat quem prius nesciverat,
Teterrimis et impiis gigantibus,
135.0562B| Poenisque se fatetur atris erutum,
Vitaeque propter Julianum redditum.
Tactus dolore carnifex ergastulo
Jubet retrudi hunc, aggregans certantibus:
Quem Julianus ablui baptismate
Facit, piorum copulans consortio.
Mandata poena praeparatur interim:
Triginta et unum destinantur dolia,
Ignis repleta praenotato pabulo;
Ducuntur ad parata sancti incendia;
Vocantur omnes illud ad spectaculum.
Rogat remitti Martianus filium,
Sanctosque reddi pollicetur liberos.
Oblata spernunt haec beati martyres,
Puerque patris respuit clementiam,
135.0562C| Patremque poscit ista postquam vicerit
Tormenta, matrem commorari det sibi
Tribus diebus; dans pater redit domum,
Ad haec agenda providens vicarium,
Gnati videre non ferens incendium.
Ponuntur almi in praeparata dolia,
Et vastus ignis alte circumfunditur;
Flammae feruntur arduae per aera;
Psallunt beati voce clara carmina,
Fideque celsa supprimunt incendia,
Auroque ab igne clariores exeunt,
Deoque laudes corde laeto concinunt,
Magnum ferentes civibus miraculum:
Sed circulator hoc magorum deputat
Virtute gestum, dans tenebras in diem
135.0562D| Dextris sinistra, amara miscens dulcibus.
Ut expetivit, matre sumpta filius
Laetus beatis jungitur consortibus,
Privata claustra quos receptant carceris
Odore quae replentur almi nectaris.
Captans choreas concinentes, femina,
Expleta suavitate tam gratissima,
Christum dolore confitetur obruto:
Quam luce verbi Julianus erudit,
Firmatque blanda charitate filius;
Gnatus parenti fit pater baptismate,
Matremque proles edit almo germine
Gaudent athletae cum supernis civibus
Ovem lupinis se expulisse faucibus.
135.0663A| Audit jugalem Martianus complicem
Factam piorum filiique supparem;
Domum reduci, quam jubet secretius,
Quid huic sit actum sciscitans a filio.
Pro liberatione matris arduas
Christo beatas celsus effert gratias.
Domi tyrannus detineri conjugem
Jubet; ministri molientes obsequi
Caecantur; accipit pios ergastulum.
Die sequenti Martianus milites
Obtruncat almos bis decem, qui, lumine
Ducti superno, vanitatem liquerant,
Septemque fratres igne pugnam finiunt,
Aurum refulgens ceu camino redditur,
Facti per ignem luce clara splendidi.
135.0563B| Posthac tyranno suggeruntur caeteri:
Tentat profanus avocare martyres
A jure Christi et subjugare sculptili.
Ornare templum quo resedit pulchrius
Secretiusque mandat auro fulgidum,
Ducique sanctos ac litare perditis,
Placare vana laeserant quae numina.
Coetus popelli pergit istud visere;
Adsunt beati, et signa Christi frontibus
Figunt, sacrata muniendo corpora:
Intrant sacellum roborati munere
Christi, precantur ejus atque gloriam
Pandi, ruant ut illa templi moenia,
Et cuncta fani conterantur idola.
Audit supernus vota servorum Deus:
135.0563C| Ruit sacellum, defatiscunt coctiles;
Ruina templi apparitores opprimit,
Ignisque cuncta absumit, haec demoliens.
Insultat almus Julianus praesidi;
Furoris ille perforatur spiculis,
Sanctosque in atri claudit ima carceris.
Hic nocte laudes dum Deo persolverent,
Adsunt beati qui triumphum impleverant,
Horum pia confessione compares,
Omnes amicti vestibus praecandidis,
Et alleluia concinentes dulciter.
Chorum beata ducit illic virginum
Basilissa, sancto quae jugali gratulans,
Aperta coeli regna sanctis nuntiat,
Hos et die promittit ipsa suscipi
135.0563D| Qua Christus orbi clara lux apparuit,
Ut hac polorum appareant cum civibus
Et in supernis perseverent sedibus.
Post haec tribunal in foro praeses jubet
Sibi parari et exhiberi martyres.
Crudelitatis hic furorem exercitans
Digitis piorum per manus lychni et pedes
Oleo madentes alligentur praecipit;
Quod ut peractum, mox papyrum accenditur
Ardentque fila: annexi laedi non valent,
Intacta et ustis membra lychnis permanent,
Dein beato Juliano verticis
Pueroque sancto detrahit ferus cutem
Oculos sacerdoti eruens Antonio,
135.0564A| Et, quem beatus Julianus mortuum
Orans resuscitavit, Anastasio.
Pueri ergo matrem Martianillam Deus
Non posse cernens ferre dura tormina,
Caecabat omnes huic manus qui injecerant;
Curavit autem sauciatos martyres,
Illuminavit integrosque reddidit,
Cruciatur hostis corde, saevis tigribus
Dirisque factus crudior serpentibus.
Sanctos in amphitheatrum agit, quos bestiis
Exponit, ipse suis ferocior feris.
Venire belvas et piorum lingere
Pedes videres, mitiores catulis.
Furiis repletus et gehennae incendiis
Jubet requiri Martianus noxios.
135.0564B| Acti trahuntur criminosi ergastulis
Piisque permiscentur athletis rei,
Missoque in amphitheatrum ad hoc satellite,
Necantur admisti innocentes noxiis;
Exempla Christi consequentes, hic quoque
Qui in passione junctus est latronibus.
Tellure mota corruunt mox idola,
Aer minaci personat tonitruo,
Miserosque magna terruere fulgura.
Hinc semivivus Martianus effugit;
Efflavit autem devoratus vermibus
Paucis diebus evolutis postmodum.
At Christiani nocte qui remanseran,
Postquam beati regna scandunt martyres,
Eunt piorum sancta lectum corpora:
135.0564C| Quae cum laborant segregare sontium,
Oratione supplici Christum petunt
Eis piorum quo revelet pignera,
Et ecce visae ceu decorae virgines
Thecas sedere singulae super suas.
Hoc lecta viso membra signo fulgida
Cruorque juxta congelatus splenduit,
Altaris et sepulta sub fundamine,
Procedit unde fons abunde profluens
Locum superni qui replet baptismatis.
Hic multa Christus exhibens beneficia
Pendit vietis saepius solamina.
Die beati Juliani martyris
Vecti leprosi quo decem tabo horridi,
Exulcerata carne pene putridi,
135.0564D| Tincti ut lavacri sunt aquis, pulcherrimum
Sumunt decorem, sanitatem et integram.
Ferturque vox delapsa coelo hujusmodi
Haec Juliani nunc, mei charissimi,
Meruit fides, majora quae merebitur.
Et hic et in quo fabricata sunt loco
Orationem sub honore domata
Basilissae et almi Juliani martyris,
Praebentur ampla sanitatum munera,
Et vota complentur piorum commoda.
Quorum beata postulent flamina
Nobis resolvi criminum nodamina
Et dent superna possidere gaudia.