DYO. Edepol nulla, opinor, est ratio prior,
quod emuli nimium clero sunt populi:
nam commoditates nobis invident bonas.
Soli miseri carent invidia viri;
quisquis beatus est, huic livor est comes.
Nobis divitie sunt, opes, delicie;
ad esum nati tantum et ad potum sumus;
dormire possumus et satis quiescere;
vivimus nobis, alii vivunt aliis.
Nulli pulchra est quam nobis gratior Venus;
non, ut alii, stabilem uxorem ducimus
que, si stomacosa sit, habenda est tamen;
nova in dies connubia, himeneos novos
celebramus: si placet amor, revertimur;
ubi displicet, alio flectimus iter.
Ex mille cum periculum fecimus, eam
que cordi fuit stabili prosequimur fide.
THEO. Mihi sic videtur. Sed quali iam nos putas
usuros nocte? Dum subagitabis tuam,
egon, adherentem pectori meo meam
tenens, dabo suavium et labrum mordicus
stringam et niveas milies premam papillas?
Vah, quotiens inter sua crura tibias
innectam meas! Sed hoc molestum est mihi...
DYO. Quid istuc est? THEO. «Antiqua est palla mea; novam
faxo ut habeam: quatuor mihi da minas.
Baltheum nullum est mihi etiam; adiuva ut habeam».
Hec vox mihi semper sonat in auribus.
Talentum impertitus sum, sed quo plus do, magis
expetit «Hoc indigeo, hoc prebe, hoc volo.
Es quidem nullum in crumena superest mea;
despoliandus est quisquis indigens mei
advenerit. Ligari amantis marsupium
nequit». Nil satis est meretricibus malis.
Sed unum singraphum quam facimus hodie
persolvet cenam; tum post, aliud aliam.
At iam in angiportu, ubi manendum est, sumus.
Nihil tumulti audio. Vereor... vereor
huc ne frustra venerimus. Sed pulta hostium.
DYO. Ah, nescis publicam custodes ad ianuam
e proximo? THEO. Ergo fac signum, ut veniat anus.
At ego expectando crucior miserrime;
nil mora peius, nil expectacionibus.
Mane, mane! Observat nos ianitor, quem pii
omnes dii perdant! DYO. Tace parum, et signum dabo.