Igitur Valente a Gothis in Thracia concremato, Gratianus cum fratre Valentiniano, XLI, regnavit annis VI.
AUSONIO ET OLYBRIO COSS.
Gratianus post mortem patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumit imperii, et ei regnum tradit Orientis.
Theodosius summa felicitate multis atque ingentibus præliis Gothos superat et e Thracia expellit.
Longobardi ab extremis Germaniæ finibus, Oceanique protinus littore, Scandiaque insula, magna multitudine egressi, et novarum sedium avidi, Iborea et Aione ducibus Vandalos primum vicerunt.
Sempronius vir apprime eruditus agnoscitur.
Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallecia, ex Manichæorum et Gnosticorum dogmate, hæresim nominis sui condidit.
GRATIANO V ET THEODOSIO COSS.
Pro catholica fide multa sublimiter Ambrosius scribit.
Theodosius cum Thessalonicæ ægrotaret, ab Ascholio ejusdem civitatis episcopo baptisma suscepit.
Procurante Gratiano, eo quod Theodosius 735 ægrotaret, pax firmatur cum Gothis.
Synodus Patrum CLXXX apud Constantinopolim celebrata est contra Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem.
SIAGRIO ET EUCHERIO COSS.
Martinus, episcopus Turonorum, Galliæ civitatis multis clarus habetur.
Gregorius Nazianzenus, vir sua ætate eloquentissimus et Hieronymi præceptor, obiit.
ANTONIO ET SYAGRIO COSS.
Athanaricus, rex Gothorum, apud Constantinopolim XV, quo fuerat susceptus, die occiditur.
MEROBAUDE II ET SATURNINO COSS.
Arcadius, Theodosii imperatoris filius, Augustus appellatur.
Petronius Bononiensis episcopus, vir studiis et sanctitate clarus, moritur.
RICIMERE ET CLEARCHO COSS.
Honorius, Theodosii filius, nascitur.
Romanæ Ecclesiæ post Damasum Siricius XXXVI præfuit annis XV.
In Britannia per seditionem militum Maximus imperator est factus, quo mox ad Gallias transfretante, Gratianus Parisiis Merobaudis magistri militum proditione superatus, et fugiens, Lugduni captus atque occisus est.
Maximus Victorem filium suum Cæsarem consortem regni facit.
Valentinianus cum Theodosio, XLII Romanorum, regnavit annis VII.
ARCADIO ET BAUTONE COSS.
Hoc tempore Hieronymus presbyter toto 736 jam mundo clarus habitat in Bethleem, egregio ingenio et studio universæ Ecclesiæ serviens.
Priscillianus in synodo Burdegalensi se damnandum intelligens, ad imperatorem Maximum provocavit, auditusque Treviris ab Evodio præfecto prætorio, a Maximo gladio addictus est, cum Eucrocia Delphidii rhetoris conjuge, et Latroniano, aliisque erroris consortibus.
HONORIO N. P. ET EVODIO COSS.
Burdegalæ quædam Priscilliani discipula nomine Urbica, ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus extincta est.
VALENTINIANO III ET EUTROPIO COSS.
THEODOSIO II ET CYNEGIO COSS.
Maximus tyrannus a Valentiniano et Theodosio imperatoribus in tertio ab Aquileia lapide spoliatus indumentiis regiis, sistitur et capite damnatur: cujus filius Victor eodem anno ab Arbogaste comite est interfectus in Galliis.
TIMASIO ET PROMOTO COSS.
Ithacius et Ursacius episcopi, ob necem Priscilliani, cujus accusatores fuerant, Ecclesiæ communione privantur.
Longobardi, eorum ducibus defunctis, primum sibi regem creaverunt Algelmundum Aionis filium, qui regnavit annis XXXIII.
VALENTINIANO IV ET NEOTERIO COSS.
Signum in cœlo, quasi columba pendens ardensque per dies XXX apparuit.
Theodosius venerabile Joannis Baptistæ caput ex vico Coslai Constantinopolim deportans, septimo ab urbe lapide, in Basilica, 737 quam magno sumptu in ejus honorem erexerat, recondit.
TATIANO ET SYMMACHO COSS.
Eugenius favore Arbogastis confisus, imperium sibimet usurpavit.
ARCADIO II ET RUFINO COSS.
Valentinianus ad vitæ fastidium nimia Arbogastis magistri militum austeritate ductus, laqueo apud Viennam periit.
Arbogastes magister exercitus, mortuo Valentiniano, cujus exitu gravabatur, Eugenium in Galliis imperare facit.
Theodosius, XLIII Romanorum, cum jam per XIV regnaret annos, regnat cum Arcadio et Honorio filiis annis III.
THEODOSIO III ET ABUNDANTIO COSS.
Honorium pater suus Theodosius in eodem loco, ubi quoque fratrem ejus Arcadium Cæsarem fecerat, principem constituit, XVII ab urbe milliario, cum hora tertia tenebræ factæ sunt.
ARCADIO III ET HONORIO II COSS.
Joannes monachus anachoreta clarus habetur: qui ornatus prophetiæ gratia, Theodosium consulentem de eventu belli quod adversus Eugenium movebat, victorem futurum prædixit.
OLYBRIO ET PROBINO COSS.
Theodosius Eugenium tyrannum vincit et perimit.
Augustinus, beati Ambrosii discipulus, multa facundia doctrinaque excellens, Hyppone regio in Africa episcopus ordinatur.
Hoc tempore Claudianus poeta insignis habetur.
Theodosius imperator Mediolani moritur.
Arcadius, XLIV, Romanorum, cum jam 738 regnasset annis XII, regnat cum fratre Honorio annos XIII.
ARCADIO IV ET HONORIO III COSS.
Terræmotus per dies plurimos fuit, cœlumque ardere visum est.
Orosius Hispanus presbyter, vir eloquens, et historiarum cognitor claret.
CÆSARIO ET ATTICO COSS.
Flacilla nata est Arcadio filia.
Evagrius incredibilis abstinentiæ monachus, et in sacris litteris eruditus, apud Ægyptios habetur insignis.
Concilium Carthaginis, ubi Hipponensis concilii statuta firmantur et inseruntur.
HONORIO IV ET EUTYCHIANO COSS.
Anastasius XXXVII Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet annos III, dies XXI.
MANLIO THEODORO V. C. COS.
Cum hoc consulatum inierat Eutropius Eunuchus, qui mox honore et vita exutus est.
STILICONE ET AURELIANO COSS.
Gothi Italiam Alarico et Rhadagaiso ducibus ingressi.
VINCENTIO ET FRAVITO COSS.
Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres episcopi habentur. Sed utrumque obscuravit discordia, quæ eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus, Pontum exsilio pergere cogeretur; cum tamen communionem ejus maxima pars episcoporum, Romani pontificis exemplum secuta, servaverit.
ARCADIO V ET HONORIO V COSS.
Pollentiæ adversus Gothos vehementer utriusque partis clade pugnatum est.
Innocentius, XXXVIII Romanæ Ecclesiæ præest episcopus annis XV, mensibus II, diebus XXI.
739 THEODOSIO AUGUSTO ET RUMORIDO COSS.
Carthaginense concilium habitum de Donatistis.
Eudoxiæ Arcadii uxoris statua super porphyriticam columnam posita est.
HONORIO VI ET ARISTENETO COSS.
Eudoxia uxor Arcadii diem clausit.
STILICONE II ET ANTHEMIO COSS.
Radagaisus in Thuscia multis Gothorum millibus cæsis, ducente exercitum Stilicone, superatus et captus est.
ARCADIO VI ET PROBO COSS.
Vandali et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie kal. Januarias ingressi.
HONORIO VII ET THEODOSIO II COSS.
Constantinus ex infima militia, ob solam speciem nominis, in Britannia tyrannus exoritur, et ad Gallias transit.
BASSO ET PHILIPPO COSS.
Arcadius imperator Constantinopoli moritur.
Honorius, cum Theodosio fratris filio, XLV Romanorum, regnavit annis XVI.
HONORIO VIII ET THEODOSIO III COSS.
Vandali Hispanias occupaverunt.
Attalus Romæ imperator factus, qui mox privatus regno, Gothis cohæsit.
FLAVIO VARRONE V. C. CONSULE.
Roma orbis quondam victrix, a Gothis Alarico duce capta, et ob hoc solus fuit Orientalium partium consul, quod in et sequenti anno observatum est.
THEODOSII AUGUSTI IV CONSULATU.
Constantinus per Honorii duces Constantium et Ulphulam, apud Arelatense oppidum victus et captus est, cujus filium Constantem in Hispania regnare orsum Gerontius Comes, in Maximum quemdam tyrannidem transferens, interemerat.
HONORIO IX ET THEODOSIO V COSS.
Maximo in Hispania regno ablato, vita est concessa, eo quod modestia humilitasque hominis affectati imperii invidiam non merebatur.
Gothi rege Athaulpho Gallias ingressi.
Eodem tempore Heros vir sanctus, et beati Martini discipulus, cum Arelatensi oppido episcopus præsideret, a populo ipsius civitatis 740 insons, et nulli insimulationi obnoxius, pulsus est, inque ejus locum Patroclus ordinatus, amicus et famaliaris Constantii magistri militum, cujus per ipsum gratia quærebatur. Quæ res inter episcopos regionis illius magnarum discordiarum causa fuit.
LUCIANO VIRO CLARISSIMO CONSULE.
Hujus collega in consulatu fuit Heraclianus, qui novarum in Africa rerum reus, et honorem amisit et vitam.
Burgundiones partem Galliæ propinquantem Rheno obtinuerunt.
Jovinus et Sebastianus fratres in Galliis regno arrepto interempti.
Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Cœlestio et Juliano adjutoribus, exseruit, multosque in suum traxit errorem, prædicans unumquemque ad justitiam voluntate propria regi, tantumque accipere gratiæ, quantum meruit: quia Adæ peccatum ipsum solum læserit, nec posteros ejus obstrinxerit; unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque parvulos tam insontes nasci quam primus homo ante prævaricationem fuit, nec ideo baptizandos, ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
CONSTANTIO V. C. CONSULE.
Attalus Gothorum consilio et præsidio tyrannidem resumit in Galliis.
HONORIO X ET THEODOSIO VI COSS.
Attalus a Gothis ad Hispanias migrantibus neglectus, et præsidio carens, capitur, et Constantio patricio vivus offertur.
Athaulphus a quodam suorum vulneratus interiit, regnumque ejus Wallia, peremptis qui idem cupere intelligebantur, invasit.
THEODOSIO VII ET PALLADIO COSS.
Placidiam Theodosii imperatoris filiam, quam Romæ Gothi ceperant, quamque Athaulphus conjugem habuerat, Wallia pacem Honorii expetens reddit, ejusque nuptias Constantius promeretur.
Zosimus, XXXIX Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscipit, anno I, mensibus IX, diebus IX. Quo tempore Pelagianis, jam a pontifice Innocentio prædamnatis, Afrorum 741 vigore, et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.
HONORIO XI ET CONSTANTIO II COSS.
Honorius triumphans Romam ingreditur, præeunte currum ejus Attalo, quem Liparæ vivere exsulem jussit.
HONORIO XII ET THEODOSIO VIII COSS.
Hoc tempore Constantius servus Christi, ex Vicario Romæ habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quæ illum sanctis confessoribus sociaverunt.
Concilio apud Carthaginem habito CCXIV episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata sunt: quibus probatis, per totum mundum hæresis Pelagiana damnata est.
Valentinianus Constantii et Placidiæ filius nascitur, sexto nonas Julias.
Romanæ Ecclesiæ XL episcopatum agit Bonifacius annis III, mensibus VIII, diebus VI.
MONAXIO ET PLINTA COSS.
Hoc tempore fuit tertium schisma, Eulalio Antipapa per Honorium Cæsarem ejecto, quod duravit annis duobus.
Constantius patricius pacem firmat cum Wallia, data ei ad habitandum secunda Aquitania, et quibusdam civitatibus confinium provinciarum.
THEODOSIO IX ET CONSTANTIO III COSS.
Constantius ab Honorio in consortium regni assumitur.
Hieronymus presbyter moritur anno ætatis suæ XCI, pridie kal. Octobris.
AGRICOLA ET EUSTATHIO COSS.
Constantius imperator moritur.
HONORIO XIII ET THEODOSIO X COSS.
Hoc tempore exercitus ad Hispanias contra Vandalos missus est, cui Cassinus dux fuit, 742 qui Bonifacium virum bellicis artibus præclarum, inepto et injurioso imperio, ab expeditionis suæ societate avertit. Nam ille periculosum sibi atque indignum ratus eum sequi quem discordem superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum urbis, atque inde ad Africam proripuit, idque reipublicæ multorum laborum initium fuit.
MARINIANO ET ASCLEPIODOTO COSS.
Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem cum Honorio et Valentiniano filiis proficiscitur.
Coelestinus, XLI, Romanæ Ecclesiæ præsidet episcopus annis IX.
Longobardorum XI regnavit Lamissus meretricis filius annis III.
Honorius moritur, et regnum ejus Joannes occupat connivente, ut putabatur, Castino, qui exercitui magister militum præfuit.
Theodosius, XLVI, Romanum imperium tenet annis XXX.
CASTINO ET VICTORE COSS.
Theodosius Valentinianum amitæ suæ filium Cæsarem facit, et cum Augusta matre sua ad recipiendum occidentale mittit imperium: quo tempore Joannes, dum Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcit, ad defensionem sui infirmior factus est.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO COSS.
Placidia Augusta, et Valentinianus Cæsar mira felicitate Joannem tyrannum opprimunt, et regnum victores recipiunt, data venia Aetio, quod Hunni quos per ipsum Joannes acciverat, ejusdem studio ad propria reversi sunt. Castinus autem in exsilium actus est: quia videbatur Joannem sine conniventia ipsius regnum non potuisse assumere.
Valentinianus decreto Theodosii Augustus appellatur.
Arelas nobile oppidum Galliarum a 743 Gothis multa vi oppugnatum est, donec imminente Aetio non impuniti discederent.
THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II COSS.
Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum referebatur cujus impulsu creditus est etiam Titus diaconus vir sanctus Romæ pecunias pauperibus distribuens interemptus.
HIERIO ET ARDABURE COSS.
Bonifacio, cujus potentia gloriaque intra Africam augebatur, bellum ad arbitrium Felicis, quia ad Italiam venire abnuerat, publico nomine illatum est, ducibus Mavortio, et Galbione, et Sinoce: cujus proditione Mavortius et Galbio, cum Bonifacium obsiderent, interempti sunt: moxque ipse a Bonifacio dolo detectus, occisus est.
Exinde gentibus, quæ navibus uti nesciebant, dum a concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est, bellique contra Bonifacium cœpti in Sigisvultum comitem cura translata est.
Gens Vandalorum ab Hispania ad Africam transit.
FELICE ET TAURO COSS.
Nestorius Constantinopolitanus episcopus novum Ecclesiis molitur errorem inducere, prædicans Christum ex Maria hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem collatam esse pro merito. Cui impietati præcipua Cyrilli Alexandrini episcopi industria, et papæ Cœlestini repugnat auctoritas.
Pars Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverunt, Aetii comitis armis recepta.
FLORENTIO ET DIONYSIO COSS.
Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est.
Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani 744 episcopi filius, Ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii Diaconi, papa Cœlestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, et deturbatis hæreticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.
THEODOSIO XIII ET VALENTINIANO III COSS.
Aetius Felicem cum uxore sua Padusia, et Grunnitum diaconum, cum eos insidiari sibi præsensisset, interemit.
Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur V kal. Septembris, libris Juliani inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in confessione Christianæ gratiæ perseverans.
BASSO ET ANTIOCHO COSS.
Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum hæresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur.
Ad Scotos in Christum credentes ordinatur a papa Cœlestino Palladius, et primus episcopus mittitur.
AETIO ET VALERIO COSS.
Romanæ Ecclesiæ XLII præficitur episcopus Xistus, annis VIII, diebus XIX, totius Urbis pace et consensione mirabili.
Bonifacius ab Africa ad Italiam per Urbem venit, accepta magistri militum dignitate: qui cum sibi resistentem Aetium prælio superasset, paucos post dies morbo exstinctus est.
Aetius vero cum deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimicus ejus repentino incursu opprimere tentasset; profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde per Pannoniam ad Hunnos pervenit, quorum amicitia auxilioque usus, pacem principum et jus interpolatæ potestatis obtinuit.
745 THEODOSIO XIV ET MAXIMO COSS.
Maxima urbis regiæ pars Septentrionalis per tres dies continuos incensa collapsaque est, mense Augusto.
Joannes Monachus cognomento Cassianus Massiliæ insignis et facundus scriptor habetur.
Colliguntur omnes anni usque ad consulatum Theodosii XIV et Maximi.
A XV Tiberii anno et passione Domini, anni CCCCVI.
Ab instauratione templi sub Dario, anni DCCCCLIV.
Ab olympiade prima et Isaia propheta, anni MCCX.
A Salomone et prima ædificatione templi anni MCCCCLXVI.
A Moyse et Cecrope rege Atticæ, anni MDCCCCXC.
Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni MMCCCCL.
A diluvio autem, usque ad Abraham, anni MLXXI.
Ab Adam vero, usque ad diluvium, anni MMCCXLII.
Sunt itaque ab Adam, usque ad tempus supra scriptorum consulum quinquies mille CCCLXII.
ASPARE ET AREOBINDA COSS.
THEODOSIO XV ET VALENTINIANO IV COSS.
Pax facta cum Vandalis, data eis ad inhabitandum per Trigetium Africæ portione, Hippone III idus Februarii.
Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. Siquidem illum Hunni cum populo atque stirpe sua deleverunt.
ISIDORO ET SENATORE COSS.
Gothi pacis placita perturbant, et pleraque municipia sedibus vicina suis occupant, Narbonensi oppido maxime infesti, quod cum diu obsidione et fame laboraret, per Littorium comitem ab utroque periculo liberatum est. Siquidem per singulos equites binis 746 tritici modiis advectis, strenuissime et hostes in lugam vertit, et civitatem annona implevit.
AETIO II ET SIGISVULTO COSS.
Bellum adversus Gothos Hunnis auxiliantibus geritur.
In Africa Geisericus, rex Vandalorum, intra habitationis suæ limites volens catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcoporum, quorum Possidius, et Novatus, ac Severianus clariores erant, eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet.
Valentinianus Augustus ad Theodosium principem Constantinopolim proficiscitur, filiamque ejus in matrimonium accipit.
Eodem anno piraticam barbarorum fœderatorum desertores exercuerunt.
Per idem tempus quatuor Hispani viri, Arcadius, Probus, Paschasius, et Eutychius dudum apud Geisericum merito sapientiæ et fidelis obsequii chari clarique habebantur; quos rex, ut copulatiores sibi faceret, in Arianam sectam transire præcepit. At illi facinus constantissime respuentes, excitato in rabidissimam iram barbaro, primum proscripti, deinde in exsilium acti, tum atrocissimis cruciati suppliciis; ad postremum diversis mortibus interempti, illustri martyrio mirabiliter occubuerunt.
Puer autem Paulillus nomine, frater Paschasii et Eutychii, pro elegantia formæ atque ingenii admodum regi acceptus, cum a professione atque amore catholicæ fidei nullis minis deturbari posset, fustibus diu cæsus, ad infimam servitutem damnatus est: ideo, ut apparet, non interfectus, ne de superata sævitia impii regis etiam illa ætas gloriaretur.
THEODOSIO XVI ET FAUSTO COSS.
Hoc quoque anno iidem piratæ multas insulas, sed præcipue Siciliam vastavere.
Adversum Gothos in Gallia quædam prospere gesta.
THEODOSIO XVII ET FESTO COSS.
Littorius qui secunda ab Aetio patricio 747 potestate Hunnis auxiliaribus præerat, dum Actii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et dæmonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, fecitque intelligi, quantum illa, quæ cum eodem periit, manus prodesse potuerit, si potioribus consiliis quam sua temeritate uti maluisset, quando tantam ipse hostibus cladem intulit, ut nisi inconsideranter prælians in captivitatem incidisset, dubitandum foret, cui potius parti victoria ascriberetur.
Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido agitabat, multimoda arte fallendi correctionis spem præferens, molitus est in communionem Ecclesiæ irrepere. Sed his insidiis Xistus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes catholicos de rejectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim apostolicus gladius detruncasset.
Per idem tempus Vitricus reipublicæ nostræ fidelis, et multis documentis bellicis clarus habebatur.
Pax cum Gothis facta, cum eam post ancipitis pugnæ lacrymabile experimentum, humilius quam umquam antea poposcissent.
Aetio rebus quæ in Galliis componebantur intento, Geisericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, XIV kalendas Novembris Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit, nec ab Ecclesiarum despoliatione abstinens, quas et sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula; in universum captivi populi ordinem sævus, sed præcipue nobilitati et religioni infensus, ut non discerneretur hominibus magis, an Deo bellum intulisset.
Hanc autem captivitatem Carthago subiit anno postquam Roma esse cœperat DLXXXV.
748 VALENTINIANO AUGUSTO V ET ANATHOLIO COSS.
Defuncto Xisto episcopo, XL amplius diebus Romana Ecclesia sine antistite fuit, mirabili pace atque patientia præsentiam diaconi Leonis exspectans, quem tunc inter Aetium et Albinum amicitias redintegrantem Galliæ detinebant. Quasi ideo longius esset abductus, ut et electi meritum, et eligentium judicium probaretur. Igitur Leo diaconus legatione publica accitus, et gaudenti patriæ præsentatus, XLIII Romanæ Ecclesiæ episcopus ordinatur.
Geisericus Siciliam graviter affligens, accepto nuntio de Sebastiani ab Hispania ad Africam transitu, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendæ Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, diversa omnia apud barbari animum quam præsumpserat reperit: eaque spes causa illi maxima et calamitatis et infelicissimæ mortis fuit.
CYRO V. C. CONSULE.
Theodosius imperator bellum contra Vandalos movet Areobinda, et Anaxilla, atque Germano ducibus cum magna classe directis: qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliæ magis oneri, quam Africæ præsidio fuerunt.
DIOSCORO V. C. ET EUDOXIO COSS.
Hunnis Thraciam et Illyricum sæva depopulatione vastantibus, exercitus qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium partium revertitur.
Cum Geiserico autem a Valentiniano Augusto pax confirmata, et certis spatiis Africa inter utrumque divisa est.
In Geisericum etiam apud suos de successu rerum superbientem, quidam optimates ipsius conspiraverunt. Sed molitione detecta, multis ab eo suppliciis excruciati atque exstincti sunt. Cumque idem audendum etiam ab aliis videretur, multis regis suspicio exitio fuit, ut hac sui cura plus virium perderet, quam si bello superaretur.
MAXIMO II ET PATERIO COSS.
749 Hoc tempore plurimos Manichæos intra Urbem latere diligentia papæ Leonis innotuit, qui eos de secretis suis erutos, et oculis totius Ecclesiæ publicatos, omnes dogmatis sui turpitudines et damnare fecit et prodere; incensis eorum codicibus, quorum magnæ moles fuerant interceptæ. Quæ cura viro sancto divinitus, ut apparuit, inspirata, non solum Romanæ urbi, sed etiam universo orbi plurimum profuit. Siquidem confessionibus in Urbe captorum, qui doctores eorum, qui episcopi, quive presbyteri, in quibus provinciis vel civitatibus degerent, patefactum est. Multique Orientalium partium sacerdotes industriam apostolici rectoris imitati sunt.
THEODOSIO XVIII ET ALBINO COSS.
Hoc anno Pascha Domini IX kalendas Maii celebratum est, nec erratum est. Quia in die undecima kalendarum Maiarum dies Passionis fuit. Ob cujus reverentiam natalis urbis Romæ sine circensibus transiit.
Attila rex Hunnorum Bledam fratrem et consortem in regno suum perimit, ejusque populos sibi parere compellit.
VALENTINIANO VI ET NOMO COSS.
AETIO III ET SYMMACHO.
CALLEPIO ET ARDABURE.
[Eutyches hæresiarches Constantinopolitis presbyter, fretus Theodosii Augusti amicitia, conatus est non perfectum hominem in Christo asserere. Contra quem Flavianus ejusdem urbis episcopus suscipiens…, cum sacerdotibus suis damnatus est, auctore Dioscoro Alexandrinæ urbis episcopo. Contra quem papa Urbis Leo misit episcopum, presbyterum, et diaconum. Qui injuriam passi, Flavianum nuntiant in defensione catholica per injurias gravissimas defecisse.
POSTHUMIANO ET ZENONE.
Theodosius imperator pro defensione Euthychetis Leonem papam Urbis ad se vocat: qui dum ire vellet, a populo prohibitus, 750 presbyteros et diacones direxit.
ASTURIO ET PROTOGENE.
Iterum vocati catholici audiendi.]
Hoc tempore Eutychiana hæresis exorta est, auctore Eutyche quodam presbytero, qui apud Constantinopolim monasterio celeberrimo præsidebat, prædicans Jesum Christum Dominum nostrum, beatæ Mariæ Virginis Filium, nihil maternæ habuisse substantiæ, sed sub specie hominis solam in eo Verbi Dei fuisse naturam. Ob quam impietatem a Flaviano ejusdem urbis episcopo, quia corrigi noluit, condemnatus est. Sed fidens amicitia regia et aulicorum favore, ab universali synodo se poposcit audiri: annuente imperatore Theodosio, qui ob hujus causæ retractationem omnes episcopos jussit Ephesum convenire.
In quo concilio Dioscorus Alexandrinus episcopus primatum sibi vindicans, absoluto Eutyche, in Flavianum episcopum Constantinopolitanum damnationis sententiam tulit: reclamante Hilario diacono Ecclesiæ Romanæ, qui vice sancti Leonis papæ, cum Julio episcopo Puteolano a sede Apostolica fuerat destinatus. Nam cum omnes episcopi in concilio constituti, vi et metu comitum, vel militum, quos Dioscoro Alexandrinæ urbis episcopo attribuerat imperator, compellerentur huic hæresi accommodare consensum; memoratus diaconus inter tot vitæ pericula constitutus, voce contradictionis emissa, cum in ejus propter hoc perniciem sæviretur; relictis illic omnibus suis, latenter abscessit, ut præfato papæ, vel cæteris Italiæ sacerdotibus, qualiter ibi catholica fides fuerat violata, sua delatione promeret.
Sanctus vero Flavianus, inter manus eorum, a quibus in exsilium ducebatur, glorioso ad Christum fine transivit.
VALENTINIANO VII ET A VIENO.
Prævalente iterum papa Leone, diriguntur ad Orientem presbyteri et diacones, ad 751 hæresim confutandam. Et eodem anno defecit Theodosius Augustus.
Theodosio imperatore diem functo, et Chrysaphio præposito, qui amicitia principis male usus fuerat, interempto; Marcianus consensione totius exercitus suscepit regnum, vir gravissimus, et non solum reipublicæ, sed etiam Ecclesiæ pernecessarius.
Hujus edictis apostolicæ sedis auctoritatem secutis, synodus Ephesina damnatus, et apud Chalcedonem celebrari concilium episcopale decernitur: ut correctis venia mederetur, et pertinaces cum hæresi depellerentur.
Placidia defuncta est V kalendas Decembris.
MARCIANO AUGUSTO ET FLAVIO ADELPHIO.
Attila post necem fratris, auctus opibus interempti, multa vicinarum sibi gentium millia cogit in belLum, quod Gothis tantum se inferre, tamquam custos Romanæ amicitiæ denuntiabat. Sed cum transito Rheno sævissimos ejus impetus multæ Gallicanæ urbes experirentur, cito et nostris et Gothis placuit, ut furori superborum hostium consociatis exercitibus repugnaretur. Tantaque Aetii patricii providentia fuit, ut raptim congregatis undique bellatoribus viris, adversæ multitudini non impar occurreret. In quo conflictu, quamvis neutris cedentibus, inæstimabiles strages commorientium factæ sint, Chunnos tamen eo constat victos fuisse, quod amissa præliandi fiducia, qui super fuerant ad propria reverterunt.
HERCULANO ET SPORATIO.
Attila redintegratis viribus quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias intendit, nihil duce nostro Aetio secundum prioris belli opera prospiciente; ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur: hoc solum spei suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est sævitia et cupiditas hostilis expleta: nihilque inter omnia consilia principis ac senatus, populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur.
752 Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno, et viro præfectorio Trigetio beatissimus papa Leo auxilio Dei fretus, quem sciret numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam præsumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta, ita summi sacerdotis præsentia rex gavisus est, ut et bello abstineri præciperet, et ultra Danubium promissa pace discederet.
OPILIONE V. C. CONSULE.
Synodus Chalcedonensis peracta, Eutyche Dioscoroque damnatis: omnes autem qui se ab eis retraxerunt, in communionem recepti, confirmata universaliter fide, quæ de incarnatione Verbi secundum Evangelicam et Apostolicam doctrinam per sanctum papam Leonem prædicabatur.
Attila in sedibus suis mortuo, magna primum inter filios ipsius certamina de obtimendo regno exorta sunt: deinde aliquot gentium, quæ Chunnis parebant, defectus secuti, causas et occasiones bellis dederunt, quibus ferocissimi populi mutuis incursibus contererentur.
Apud Gothos intra Gallias consistentes, inter filios Theodorici regis, quorum Thorismodus maximus natu patri successerat, orta dissensio est. Et cum rex ea moliretur, quæ et Romanæ paci, et Gothicæ adversarentur quieti, a germanis suis, quia noxiis dispositionibus irrevocabiliter instaret, occisus est.
AETIO ET STUDIO.
Inter Valentinianum Augustum et Aetium patricium, post promissæ invicem fidei sacramenta, post pactum de conjunctione filiorum, diræ inimicitiæ convaluerunt, et unde fuit gratia charitatis augenda, inde exarsit fomes odiorum, incentore (ut creditum est) Heraclio spadone, qui ita sibi imperatoris animum insincero famulatu astrinxerat, ut eum facile in quæ vellet impelleret.
Cum ergo Heraclius sinistra omnia imperatori de Aetio persuaderet, hoc unum creditum est saluti principis profuturum, si inimici molitiones suo opere præoccupasset. Unde Aetius, dum placita instantius repetit, et causam filii commotius agit, imperatoris manu et circumstantium gladiis crudeliter confectus est: Boethio præfecto prætorio simul 753 perempto, qui eidem multa amicitia copulabatur.
VALENTINIANO VIII ET ANTHEMIO.
Mortem Aetii mors Valentiani non longo post tempore consecuta est, tam imprudenter non declinata, ut interfector Aetii amicos armigerosque ejus sibimet consociaret. Qui concepti facinoris opportunitatem dissimulanter aucupantes, egressum extra Urbem principem, et ludo gestationis intentum, inopinatis ictibus confoderunt; Heraclio simul, ut erat proximus, interempto, et nullo ex multitudine regia ad ultionem fanti sceleris accenso.
Ut autem hoc parricidium perpetratum est, Maximus, vir gemini consulatus et patriciæ dignitatis, sumpsit imperium. Qui cum periclinanti reipublicæ per omnia profuturus crederetur, non sero documento quid animi haberet probavit: si quidem interfectores Valentiniani, non solum non plecterit, sed etiam in amicitiam receperit, uxoremque ejus Augustam, amissionem viri lugere prohibitam, intra paucissimos dies in conjugium suum transire coegerit.
Sed hac incontinentia non diu potitus est. Nam post alterum mensem, nuntiato ex Africa Geiserici regis adventu, multisque nobilibus ac popularibus ex Urbe fugientibus, cum ipse quoque, data cunctis abeundi licentia, trepide vellet abscedere, septuagesimo septimo adepti imperii die a famulis regiis 754 dilaniatus est, et membratim dejectus in Tiberim, sepultura quoque caruit.
Post hunc Maximi exitum, confestim secuta est multis digna lacrymis Romana captivitas, et Urbem omni præsidio vacuam Gensericus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cujus supplicatio ita eum Deo agente fenivit, ut cum omnia potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne tamen et cæde atque suppliciis abstineretur.
Per quatuordecim igitur dies, secura et libera secutatione, omnibus opibus suis Roma vacuata est, multaque millia captivorum, prout quique, aut ætate, aut arte placuerunt, cum regina et filiabus ejus Carthaginem abducta sunt.
Eodem anno Pascha Dominicum die VIII kalendas Maii celebratum est, pertinaci intentione Alexandrini episcopi, cui omnes Orientales consentiendum putaverunt: quamvis sanctus papa Leo XV kalendas Maii potius observandum protestaretur. Exstant ejusdem papæ epistolæ ad clementissimum principem Marcianum datæ, quibus ratio veritatis sollicitatæ evidenter patefacta est; et quibus Ecclesia catholica instrui potest quod hæc persuasio studio unitatis et pacis tolerata sit potius quam probata, numquam deinceps imitanda: ut quæ exitialem attulit offensionem, omnem in perpetuum perdat auctoritatem.