685 Adam, cum esset annorum CCXXX, genuit Seth.
Seth, cum esset annorum CCV, genuit Enos.
Enos, cum esset annorum CXC, genuit Cainan.
Cainan vero, cum esset annorum CLXV, genuit Malaleel.
Malaleel, habens annos LXV, genuit Jared.
Jared autem, cum esset annorum CLXII, genuit Enoch.
At Enoch, cum esset annorum CLX, genuit Mathusalem.
Mathusalem vero, cum esset annorum CCXCVII, genuit Lamech.
Lamech quoque, cum esset annorum CCXCII, genuit Noe.
686 Erat autem annorum D, cum genuit tres filios Sem, Cham et Japheth.
Post annos vero centum, quando genuit Sem, factum est diluvium, cum esset annorum DC.
Ad probandam fidem temporum, hæ generationes ab initio retexuntur, quibus annorum ascriptus est numerus. Nam Cain fratricidæ posteritas non fuit digna cum Dei populo computari. Sed cum latius serpente peccato, maxima pars bonorum connubiis se alienigenarum mulierum miscuisset, crimen illicitæ societatis diluvio meruit expiari, solo Noe justo, cum uxore et tribus filiis, ac totidem nuribus, ad reparationem humani generis reservato.
Fuerunt igitur ab Adam usque ad diluvium 687 generationes decem, anni MMCCXLII.
Post diluvium succedunt hæ generationes.
Sem filius Noe cum esset annorum centum, genuit Arphaxad, anno post diluvium secundo.
Arphaxad autem, cum esset annorum CXXXV, genuit Cainan.
Et Cainan, cum esset annorum CXXX, genuit Salem.
Deinde Salem, cum esset annorum CXXX, genuit Heber.
Heber quoque, cum esset annorum CXXXIV, genuit Phalec.
Hoc tempore, ad perturbandam superbæ turris exstructionem, divisæ sunt linguæ, et per orbem terræ facta est gentium dispersio.
Phalec autem, cum esset annorum CXXX, genuit Ragau.
Ragau quoque, cum esset annorum CXXXII, genuit Seruch.
Seruch vero, cum esset annorum CXXX, genuit Nachor.
Porro Nachor, cum esset annorum LXXIX, genuit Thare.
Thare autem, annorum LXX, genuit Abraham, qui, cum esset annorum LXXV, divino monetur alloquio, ut exeat de terra sua et de domo patris sui, ut transeat in terram Chanaan. Quo tempore promissio ad Abraham facta est, quod futurus esset gentium pater.
Et inveniuntur ab anno LXXV Abraham, in quo est repromissionis exordium, usque ad Moysen et egressum Hebrææ gentis ex Ægypto anni CCCCXXX.
Fiunt itaque a diluvio usque ad primum annum promissionis MCLXVI ab Adam vero anni MMMCCCXCVIII.
Abraham nonagenarius ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitæ, qui postea Agareni, ad postremum Saraceni dicti.
In hoc tempore Abraham fide justificatus, qua credidit in semine suo omnes gentes benedicendas, mandatum circumcisionis accepit: quæ usque ad nativitatem D. N. Jesu Christi, promissionis corporeum fuit signum, quod in spiritale sacramentum veræ cordis circumcisionis transivit.
Abraham anno ætatis suæ centesimo, repromissionis autem vicesimo quinto, genuit Isaac ex libera.
688 Isaac autem, cum esset annorum LX, genuit geminos, quorum prior Esau, qui et Edom, a quo Idumæi.
Hoc tempore apud Argos regnabat Inachus, cujus filia lo, quam Ægyptii Isidem vocitatam divino honore coluerunt.
Sequens Jacob, qui postea Israel, a quo Israelitæ, qui nunc Judaei.
Erat autem annus repromissionis XXCVI.
A primo vero anno Jacob, usque ad principatum Joseph in Ægypto, fiunt anni CXXI.
Cujus temporis anno XV, qui est promissionis C, moritur Abraham annorum CLXXV.
In hæc tempora Niobe, ut Græci perhibent, mixtus est Jupiter, exque illo concubitu natus est Apis, quem Serapin vocant.
Igitur, Abraham, Isaac et Jacob antiquiores Serapide.
Hoc tempore Messana, quæ et Mamertina, condita est.
Jacob autem, agens annum LXXVIII, descendit in Mesopotamiam, et servivit apud Laban annis VII.
Jacob, cum esset annorum XCII, genuerat Joseph; qui, cum esset annorum XVII, venditus est a fratribus, anno patris sui Jacob CIX.
Isaac vero moritur anno ætatis suæ CXXC, relinquens filium Jacob habentem annos CXX.
Hoc tempore Memphis ab Api in Ægypto condita.
Joseph dux Ægypti annis XXC; quorum cum ageretur annus vigesimus sextus, Jacob obiit, anno ætatis suæ CXLVII, prophetans de Christo et vocatione gentium.
Anno principatus Joseph IX, qui erat famis annus secundus, ingressus est Jacob in Ægyptum, cum filiis suis.
Ipse autem Joseph moritur anno ætatis suæ CX. Hebræorum in Ægypto servitutis CLXIV.
Hujus servitutis anno XX, Atlas astrologus insignis habebatur frater Promethei.
Hujus servitutis anno LXV, qui est repromissionis annus CCCL, Aram genuit Mosen, cum esset annorum LXX.
Hoc tempore Epidaurus condita, et templum Apollinis Delphici ab Erisichthone conditum.
Anno servitutis Hebræorum LXXVII, primus in Thessalia regnavit Hæmon.
Anno vero XXC, Phorbas Rhodum obtinuit.
689 Anno vero XXCII, Hercules Antæum luctæ certamine superat.
Anno XXCVII, primus Trochilus quadrigam junxisse perhibetur.
Anno XC, Xanthus Triopus Lesbon condidit.
Anno C, Cecrops regnavit in Attica; sub quo in Arce oliva nata est, et ex Minervæ nomine, quæ Græce Athena dicitur, Attici Athenæ vocati.
Anno CXIII, Curetes et Corybantes Cnosson condiderant, qui modulatam et inter se convenientem in armis saltationem reperiunt.
Moyses octogesimum agens ætatis suæ annum, impletis ab initio promissionis CCCCXXX, dux itineris ab Ægypto Hebræorum gentis efficitur, legem eis in eremo tradens per annos XL.
Hoc tempore Corinthus conditur, quæ prius Ephyre dicta est.
Cujus temporis anno quinto, primus apud Hebræos pontifex constitutus frater Moysis Aaron.
Hoc tempore Apollinis Delphici templum ab Erisichthone fabricatum.
Hucusque quinque libri Moysis continent gesta annorum MMMDCC secundum LXX Interpretes.
Mortuo Moyse, dux constituitur Josue, qui principatum tenuit annis XXVII, et terram Palæstinorum Judæis sorte distribuit.
Hoc tempore apud Hebræos pontificatum suscepit Eleazar.
Post mortem Josue Hebræos alienigenæ octo annis subjectos habent, qui junguntur temporibus Gothoniel, secundum Judæorum traditionem.
Hac ætate apud Hebræos pontifex erat Phinees.
Supputantur itaque omnes anni Gothoniel XL. Fuit autem ipse ex tribu Juda.
Post Gothoniel Hebræi alienigenis subjecti fuere annis XVIII, qui copulantur temporibus Aod, secundum Judæorum traditionem.
Supputantur itaque omnes anni Aod Judicis ex tribu Ephrem octoginta.
In fine hujus ætatis Amphion Thebis regnabat.
Debbora cum Barach annis XL, ex quibus sunt anni XXX quibus post obitum Aod Hebræos 690 alienigenæ habuere subjectos. Fuit autem Debbora ex tribu Ephrem, Barach vero ex tribu Nephtalim.
Hujus ætatis anno XVII, Ilium ab Ilo conditum.
Gedeon ex tribu Manasse annis XL, in quibus sunt anni VII quibus Hebræos alienigenæ habuere subjectos, juxta Hebræorum traditionem.
Hoc tempore Tyrus condita. Argonautæ his temporibus fuere. Cyzicus hoc tempore condita. Orpheus Thrax clarus habebatur.
Abimelech filius Gedeonis annis tribus.
Hæc et Herculis tempora.
Tholam annis XXVI [Vel XXII, ex alio codice].
Huic ætati ascribitur bellum Lapitharum et Centaurorum. Priamus post Laomedontem regnat. Medea Colchis, mors Androgei, et Minotauri fabula hoc tempus habuerunt.
Jair ex tribu Manasse annis XXII.
Hac ætate regnabant Agamemno Mycenis, Menelaus Lacedæmone.
Horum annorum sexto Carthaginem Tyrii condiderunt.
Hæc ætas habuit Atreum Argis regnantem, eadem Phædram et Hippolytum.
Jephte annis VI, Esbon annis VII.
Hoc tempus fuit raptus Helenæ. Bellum Trojanum.
Labdon XVIII [Alias VIII]. Cujus principatus anno tertio Troja capta. Ejusdemque Labdon anno octavo, Latinis regnat Æneas annis tribus.
Samson annis XX.
Cujus anno tertio Ascanius, Æneæ filius Albam condidit.
Ascanius regnat Latinis annis XXXVII, seu XXXVIII.
Post quem Sylvius Æneæ posthumus filius annis XXVII [Alias XXIX]. A quo Albanorum reges Sylvii appellati.
Heli sacerdos annis XL.
Mortuo Heli sacerdote, arca Testamenti ab alienigenis possidetur.
Samuel et Saul annis XL.
Primus rex Hebræorum Saul ex tribu Benjamin, cujus regni anno nono, Latinis regnat Æneas Sylvius annis XXXI.
Post quem regnat Latinus Sylvius annis quinquaginta.
691 Ab initio principatus Moysis, usque ad ortum regni David anni CCCCXXXIX.
David ex tribu Juda primus regnavit annis XL. Quo tempore Abiathar pontifex clarus habebatur: prophetabant autem Gad, Nathan, et Asaph.
Salomon filius David, annis XL, qui templum Jerosolymis ædificare cœpit, consummavitque annis octo. Quo tempore Sadoc Hebræorum sacerdos clarus habebatur.
Anno regni Salomonis XL, Latinis regnare incipit Sextus Albanus Sylvius, annis XXXVIII.
Roboam annis XVII.
Post mortem Salomonis regnum Hebræorum seditione divisum est, vocabanturque qui in Samaria erant, Israel, quibus primus regnavit Jeroboam.
Roboam filius Salomonis regnavit in Jerusalem, duabus tribubus sibi subjectis, quæ vocabantur Juda, ab rege Judæorum ex stirpe Judæ.
Hoc tempore apud Latinos Ægyptus Sylvius septimus regnat annis XXIII.
Septimo autem regni Jeroboæ, Susachin rex Ægypti contra Judæos dimicans templum exspoliat.
Abia annis tribus, Hebræorum pontifex Abimelech illustris habebatur: prophetabant autem Achias, Sameas, Jemoded, Azarias; qui et Addo, et Anani.
Asa justus annis XLI.
Josaphat justus annis XXV. Prophetabant apud Hebræos Abdias, Jenozias, et Micheas.
Hujus regni anno XII, apud Latinos Capys Sylvius regnat annis septem. Deinde IX. Compartus Sylvius annis quinque.
Joram annis octo: quo tempore prophetabant Elias et Eliseus.
Osias anno uno. Jonadab filius Rechab clarus habebatur.
Gotholia mater annis septem.
Hoc tempore in Græcia Homerus poeta clarus fuit.
Joas annis XL. His temporibus apud Hebræos Joiada insignis pontifex erat, qui solus post Moysen vixit annis CXXX. Hoc tempore Azarias propheta occiditur: Zacharias 692 quoque propheta a rege Joas interficitur.
Latinis XII, Aremulus Sylvius annis XIX. Post quem Aventinus Sylvius regnavit annis XXXVII, a quo mons Aventinus. Post quem, XIV, Procas Sylvius, annis XXVI. Post quem, XV, Amulius Sylvius annis XLIII.
Amasias annis XXIX.
Azarias, qui et Osias, annis LII.
Hujus regni sextus agebatur annus, cum reges Assyriorum defecerunt, imperio in Medos translato.
Apud Hebræos autem prophetabant Osee, Amos, Isaias, Jonas, cum esset annus Osiæ vicesimus primus.
Quadragesimo vero et nono ejusdem anno constituitur Olympias prima: Eliis agentibus quinquennale certamen, quatuor mediis annis vacantibus. Et hoc certaminis tempus Olympiadem vocaverunt auctore Iphito.
Joathan annis XVI. Prophetabant Osee, Amos, Isaias et Joel, qui et Jobeth.
Achaz annis XVI.
Hujus regni anno quinto Romulus, Roma condita, regnare orsus est.
Ejusdem autem regni Achaz anno XI decem tribus gentis Hebrææ, quæ vocabantur Israel, et erant in parte Samariæ, victæ a Sennacherim, qui et Salmanazar, rege Chaldæorum, translatæque sunt in montes Medorum, cum regnatum esset in Samaria annis CCL. Sennacherim autem ad custodiendam regionem Judææ accolas misit Assyrios, qui æmulatores Judæorum legis facti, Samaritæ nuncupati sunt, quod Latina lingua exprimitur, custodes.
Ezechias annis XXIX, sub quo apud Hebræos prophetabant Isaias et Osee.
Romulus primos milites sumpsit ex populo, et nobiles centum senes, quos ob ætatem senatores, ob curam patres appellavit.
Eodem tempore Syracusæ et Catana in Sicilia conditæ.
Manasses annis LV.
Cujus regni initio apud Romanos regnabat Numa Pompilius, annis XLI, cum post Romulum regnasset senatus annum unum.
Ammon, annis XII.
Hujus regni initio Tullus Hostilius Romæ 693 septimum decimum imperii sui gerebat annum, regnavitque annis XXXII.
Josias annis XXXII, quo regnante Hebræorum pontifex maximus Chelcias insignis habebatur: et prophetabant eadem tempestate, Jeremias, et Sophonias, et Olda mulier.
Apud Romanos autem regnabat Ancus, qui Ostiam condidit civitatem, regnavitque annis XXIII. Post quem regnat Tarquinius Priscus annis XXXVII.
Josias rex Judæorum, cum Nechaone Ægyptiorum rege congressus occiditur.
Thales Milesius primus physicus philosophus agnoscitur.
Anno XXI regni Tarquinii Prisci, Massilia condita.
Joachaz mensibus tribus.
Joachim, qui Eliachim, annis XI. Anno III Joachim Nabuchodonosor rex Babyloniæ Judæam capit, et in ditionem suam redactis plurimis Judæorum, cum jam partem vasorum templi invasisset, et Joachim tributarium fecisset, victor ad patriam rediit.
Joatham seu Joachim, qui et Jechonias, menses tres.
In Babylone Ananias, Daniel, Azarias, Misael clari habebantur.
Hunc rex Babylonius captum secum pertrahit secundo veniens ad Judæam.
Sedecias annis XI.
Nabuchodonosor rex Chaldæorum, Jerosolymis captis, templum incendit, quod ab initio ædificationis suæ permanserat annos CCCXLII [Alias CCCLII].
Captivitatis Judæorum anni LXX, qui supputantur usque in secundum annum Darii.
Apud Romanos post Tarquinium Priscum, regnat Servius annis XXXIV. Cui successit Tarquinius Superbus, qui regnavit annis XXXV. Hujus regni anno XXV, prophetabant apud Hebræos Aggeus, et Zacharias, et Malachias, Pontifice Jesu filio Josedech.
Hoc tempore Pythagoras philosophus clarus habebatur.
A David usque ad LXX annos captivitatis Judæorum, supputantur anni DLV.
A septuagesimo anno captivitatis Judæorum, supputantur Darii regis Persarum anni XXXIII.
Cujus regni anno decimo apud Romanos regii dominatus finis est factus: quæ potestas apud eos mansit annis CCXL. Hinc apud Romanos a Bruto consules esse cœperunt, dein Tribuni plebis ac dictatores, et rursum consules rempublicam obtinuerunt, per annos CCCCLXIV, seu CCCCXLIV, usque ad Julium Cæsarem.
Xerxes regnat annis XX, filius Darii, quo tempore Sophocles et Euripides clari habebantur. 694 Herodotum quoque historiarum scriptorem eadem ætas habuit.
Post Xerxem Artabanus regnavit mensibus septem.
Artaxerxes annis XL.
Hoc regnante Esdras sacerdos apud Hebræos insignis habebatur, cujus ætate pontifex maximus fuit Eliachim, alias Eliasib, filius Joachin, filii Jesu, filii Josedech.
Empedocles et Parmenides, Zeno, et Heraclitus philosophi claruerunt. Tunc etiam Poricides historicus, Cratinus comicus, Aristarchus tragicus exstiterunt.
Vicesimo regni Artaxerxis, Nehemias Hebræus minister regis, concedente domino suo, de Babylone venit in Judæam, et XXXII anno muros urbemque restituit. Si quis autem LXX hebdomadas a Daniele scriptas ab hoc tempore numerat, quæ faciunt annos CCCCXC, reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Jerusalem cœpta, secundo postea Vespasiani anno capitur.
His temporibus Hippocrates medicus et Socrates philosophus illustres fuerunt.
Xerxes menses duos. Plato nascitur.
Socdianus menses VII, in his supputatur annus unus.
Darius cognomento Nothus annis XIX, alias XVIII.
Dionysius in Sicilia tyrannidem exercet.
Romani per legatos jura ab Atheniensibus petierunt, ex quibus XII Tabulæ conscriptæ.
Artaxerxes Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL.
Hujus regni anno XV Galli Senones Romam, excepto Capitolio, occupaverunt.
Aristoteles XVIII ætatis suæ anno Platonis auditor est.
Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI.
Cujus regni initio Camillus Gallos, qui Romanis bellum intulerant, superavit.
Eodem tempore Alexander Philippi filius nascitur.
Demosthenem quoque oratorem eadem ætas clarum habuit.
Arses Ochi filius annis quatuor.
Hoc tempore descriptione facta Romæ, inventa sunt civium CLX millia.
Apud Judæos Jaddus pontifex maximus clarus habebatur.
Darius Arsami filius annis sex.
Quo tempore apud Romanos consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostes pugnaverat, virgis cæsum securi percussit.
Hac tempestate Alexander Philippi filius regnare orsus. sexto imperii sui anno regnum Persarum subvertit, et in Ægypto urbem Alexandriam condidit.
695 Appius Claudius cæcus apud Romanos clarus habetur, qui Claudiam aquam duxit, et viam Appiam stravit.
Romani Samnitas subjugant.
Alexander, post finem regni Persarum, regnavit annis septem, qui XXXII ætatis suæ anno apud Babylonem moritur.
Regnum Alexandrinorum nascitur, quo potitus est Ptolemæus Lagi filius annis XL. Hic regni sui anno quarto, Jerosolymis et Judæa in ditionem suam redactis, plurimos captivorum in Ægyptum transtulit. Tunc Judæorum pontifex Onias Jaddi filius clarus habebatur.
Machabæorum autem Hebræa historia hinc Græcorum supputat regnum. Verum hi libri ab Hebræis inter divinas Scripturas non recipiuntur.
Romani Marsos, et Hernicos, et Pelignos superant.
His annis Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Apamiam, Edessam, Berœam, et Pellam urbes condidit, in quibus Judæis, quos transtulerat, jus civium dedit. Seleucus Babylonem obtinuit.
XXV anno regni Ptolemæi, Judæorum pontifex maximus Simon Oniæ filius insignis erat.
Romæ vero censu agitato, inventa sunt civium millia CCLXX.
Pontificatum apud Judæos suscepit Eleazar frater. Simonis, cujus filius Onias, ob ætatem pueritiæ, non potuerat patri succedere.
Eo tempore a Romanis Beneventum et Ariminus conditæ.
Ptolemæus, qui et Philadelphus, annis XXXVIII. Hic Judæos qui in Ægypto erant liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Jerosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Græcum sermonem ex Hebræa lingua per LXX Interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina Bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litterarum comparaverat.
Argenteus nummus primum in Urbe figuratus, regni hujus anno XIII. Hujus regni autem XXIV, Romani Carthaginenses navali certamine superant, et centum Libyæ urbes capiunt.
Judæorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit: post quem Onias pontifex Simonis justi filius clarus habebatur, qui consueta Ptolemæo tributa non reddens, ad iram eum commovit. Verum Josephus vir inter suos nobilis, legatus a Judæis ad 696 Ptolemæum missus, cum familiaritatem regis ob plurima in eum meruisset obsequia, dux Judææ et finitimarum regionum constituitur.
Parthis ab imperio Macedonum recedentibus, primo regnavit Arsaces, unde Arsacidæ dicti.
Ptolemæus Evergetes annis XXVI.
Hujus temporis Judæorum pontifex Simon Oniæ filius clarus habebatur: sub quo Jesus filius Sirach Sapientiæ librum composuit, quem Panareton vocant.
Ennius poeta Tarenti nascitur.
Rhodo terræ motu concussa, Colossus ruit.
A Romanis XL fere millia Gallorum cæsa.
Ptolemæus Philopator annis XVII. Judæi victi et XL millia armatorum ex numero eorum cæsa.
Romani vero Capuam et Siciliam subjugant.
Antiochus rex Syriæ, victo Philopatore, per Ptolemæum, Judæam sibi sumit.
Ptolemæus Epiphanes annis XXIV. Hic Scopa principe militiæ destinato, Judæam capit, et plurimas Syriæ civitates. Secundus liber Machabæorum hujus temporis gesta continet.
Hac tempestate, cum ab Antiocho per legatos Hannibalem Romani reposcerent, cui se victus a Scipione sociaverat, idem Hannibal ad Prusiam regem Bithyniæ transfugit: et cum etiam ab eo per Flaminium reposceretur, tradendusque esset, venenum bibit, et apud Libyssam Bithyniæ sepultus est.
Cæcilius poeta comicus.
Ptolemæus Philometor annis XXV, seu XXXV. Hujus anno quarto Hyrcanus Josephi ducis Judææ filius, cum ad Ptolemæum perrexisset, honorifice ab eo susceptus est. Verum fratres ejus seditione contra eum mota, magnarum calamitatum Judææ genti causa exstiterunt.
Aristobolus, natione Judæus, Peripateticus philosophus claruit, qui ad Philometorem Ptolemæum explanationum in Moysen Commentarios scripsit.
Eodem tempore Antiochus Epiphanes, cum de regione Ptolemæorum, quam subito invaserat, territus senatus Romani imperio recessisset, Judæam venit, ibique Jesu et Jasoni fratri Oniæ pontificatum tradidit. Quo deinde expulso, Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt.
697 Samaritæ et Judæi Alexandriæ, Ptolemæo judicante, contendunt de honoribus ex utraque parte templo suo deferendis, et superant Judæi.
Vicesimo autem ejusdem regni anno, Judæ Machabæo, post Alcimi inimici ejus interitum, sacerdotium et principatus, omnium Judæorum favore decernitur. Qui dignitate suscepta, legatos Romam misit, et obtinuit decreto senatus, ut Judæi amici et auxiliatores Romanorum haberentur. Idem Judas duces Antiochi, qui legem Judæorum multa profanitate impugnaverat, de Judæa expulit, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias religiones post triennium civibus suis reddidit.
Ennius poeta moritur, sepeliturque in monimento Scipionum, via Appia.
Judas Machabæus triennio pontificatu gesto dimicans adversus Demetrii duces occiditur.
Terentius Carthaginensis comœdiarum scriptor moritur.
Pacuvius Tragicus clarus habetur, Ennii poetæ ex filia nepos, vixitque Romæ quoad picturam exercuit, ac fabulas, venditavit: deinde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit.
Romæ descriptione facta, inventa sunt civium CCCXXXII millia, quo tempore Carthago in ditionem Romanam per Scipionem redigitur.
Ptolemæus Evergetes annis XXIX.
Jonathas pontifex Judæorum a Triphone occiditur, et in sacerdotium Simon Jonathæ frater assumitur: cui interfecto succedit filius ejus Joannes, qui contra Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit, et a Romanis decreto senatus inter amicos relatus est. Idem Samariam obsidione captam solo æquavit, quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti vocari voluit.
Attalus moriens populum Romanum reliquit hæredem.
Ptolemæus Physcon, qui et Soter, annis XXVII [Alias XVII].
Hujus regni anno octavo Cicero Arpini nascitur, matre Helvia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere.
Triennio post, Cn. Pompeius Magnus oritur.
Septimo decimo autem hujus regni anno, C. Marius V consul juxta Rhodanum Cimbros superat, quorum ducentis millibus cæsis, LXXX capit, et de his cum Catulo triumphat.
Jugurtha contra Romanos dimicans capitur. In Sicilia rursus bellum servile consurgit. Thraces a Romanis victi.
Aristobulus filius Jonathæ (Joannis) rex pariter et pontifex, primus apud Judæos 698 diadematis sumpsit insigne. Post quem regnavit Jannæus, cognomento Alexander, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus præfuit.
Ptolemæus, qui et Alexander, annis VIII.
Syriæ regnabat Philippus, quem dux Romanus Gabinius cepit, cum jam ante eum Antiochus in Parthos fugiens Pompeio se deinceps tradidisset. Ita Syria in Romanam ditionem transivit.
J. Pomponius Bononiensis Attellanarum scriptor clarus habebatur.
T. Lucrecius poeta hoc tempore exstitit, qui amatorio poculo in furorem versus, propria manu se interficit.
Plotius Gallus primus Romæ Latinam rhetoricam docuit.
Ptolemæus Cleopatræ filius annis VIII.
Sallustius Historiarum scriptor in Sabinis Amiterni nascitur.
Descriptione Romæ facta, inventa sunt hominum CCCCLXIII millia.
P. Terentius Varro, vico Atace in Provincia Narbonensi nascitur, qui XXXV annum agens Græcas litteras didicit.
Ptolemæus Dionysius annis XXX.
Ab hujus regni anno sexto Alexandra, quæ et Selina, uxor Alexandri, Jerosolymis per novem regnavit annos: ex cujus ætate Judæos rerum confusio et variæ clades oppressere. Ac mox per Cn. Pompeium Jerosolymis captis, temploque usque ad sanctorum sancta reserato, Judæi vectigales Romanorum facti, Hyrcano apud eos pontifice constituto, et Antipatro Herodis Ascalonitæ filio procuratore Palæstinæ facto.
M. Porcius Cato stoicus philosophus agnoscitur.
Quæ de Catilina Sallustius scribit hoc gesta sunt tempore.
Decimo autem Ptolemæi regnantis anno, Virgilius Maro in pago, qui Andes dicitur, juxta Mantuam nascitur, Pompeio et Crasso consulibus.
Et post septem annos Horatius Flaccus poeta satiricus et lyricus Libertino patre Venusii nascitur.
Crassus consul cum filio apud Carras capitur.
Pompeius imperator appellatus, Lusitaniam et quasdam insulas in Oceano capit.
Cleopatra annis XXII, ex quibus duo tantum supputandi, quia Romanis continua nascuntur imperia: quorum deinceps tempora numeranda sunt a C. Julio Cæsare, qui primus apud Romanos singulare obtinuit imperium, a quo Romanorum principes appellati Cæsares.
Cæsar Rhenum transiens, Germanos vastat, Gallos subigit.
699 Principium belli civilis inter Cæsarem et Pompeium.
Ex hoc loco continua Romanorum annotantur imperia, et regnat apud eos primus omnium C. Julius Cæsar.
C. Julius Cæsar primus annos IV, menses sex.
Pompeius victus et fugiens, a spadonibus Alexandrini regis occiditur.
Decretum senatus et Atheniensium ad Judæos mittitur, qui per legatos amicitiam postularant.
Cleopatra regio comitatu Urbem ingressa.
Antonius decernit Quintilem mensem Julium debere dici, quia in eo natus fuisset Julius.
Cassius, Judæa capta, templum spoliat.
Idibus Martiis C. Julius Cæsar in curia occiditur.
Cæsar Augustus, qui et Octavianus, annis LVI a quo reges Romanorum Augusti appellati.
Ovidius Naso in Pelignis nascitur.
Cicero in Formiano suo ab Herennio et Popilio occiditur.
Antonius adversus Augustum bellum movet.
E Taberna meritoria trans Tiberim oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus.
Antiochus superatus ab Augusto, in amicitiam ejus, interveniente senatu, redit.
Herodes Antipatri Ascalonitæ et matris Cypridis Arabicæ filius a Romanis Judæorum accipit principatum. Cujus tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Judææ, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quæ per Moysen ita loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque rex de femoribus ejus, donec veniat semen, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). In hoc etiam loco Christus, quem Daniel scribit, accepit finem. Nam usque ad Herodem christi, id est, sacerdotes erant reges Judæorum, qui imperare cœperunt a LXV olympiade, et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, et ad CLXXXVI olympiadem, annis CCCCLXXXIV in medio transactis, quos Daniel quoque significavit dicens: Et scies et intelliges, ab initio sermonis respondendi et ædificandi Jerusalem, usque ad Christi principatum hebdomades septem, et hebdomades LXII (Dan. IX, 25). Quæ hebdomades LXIX in quibus christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati, regnaverunt, faciunt annos CCCCLXXXIII, usque ad Hyrcanum. Quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judæam ab Augusto et senatu 700 accepit, filiique ejus post eum regnaverunt, usque ad novissimam Jerosolymorum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, neque perpetuitate vitæ, secundum legem Moysis, servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Quæ omnia etiam propheta Daniel vaticinatur ita dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas, interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente; et cædentur in cataclysmo belli (Ibid., 26). Et in consequentibus: Super templum, inquit, abominatio desolationum, et usque ad consummationem temporis consummatio dabitur super desolationem (Ibid., 27).
Sallustius diem obiit quadriennio ante bellum Actiacum.
Vinium Maximum quæstorem designatum agnovit dominus suus, et abduxit.
Lunæ secundum Romanos cursus invenitur.
Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et Ægyptus fit Romana provincia.
Cæsar Augustus appellatur, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit.
Augustus cum monarchia offerretur recusavit.
Augustus Calabriam (Cantabriam) et Gallos (Gallæcos) vectigales facit.
Tiberius ab Augusto missus occupavit Armeniam.
Cantabri res novas molientes opprimuntur.
Augustus Caium Agrippam adoptat in filium.
Tiberius Vindelicos et confines Rætiarum Romanas provincias facit.
XVII anno imperii Augusti censu Romæ agitato, inventa sunt civium Romanorum XLI centena et septuaginta quatuor millia.
XXIV Augusti imperii anno, Tiberius de captis Pannoniis triumphavit.
Ejusdem imperii anno XXV, Virgilius Brundusii moritur, et Neapoli secundo a civitate milliario sepelitur.
Herodes Samariam, olim jam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti, Augustam, id est, Sebasten, appellavit, et in Paneade, id quod Panion vocatur exstruxit. Idem Cæsaream in nomine Cæsaris condidit, quæ prius Turris Stratonis vocabatur. Idem Hyrcanum, qui olim sacerdos Judæorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium ejus, qui sacerdotio patris successerat, interficit: sororemque ejus uxorem suam, cum duobus filiis propriis jam adolescentulis, et matrem uxoris occisæ socrum suam crudelissime necat. 701 Virum etiam sororis suæ Salomæ interfecit; et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam ipsum perimit: scribas quoque et interpretes divinæ legis simili scelere occidit.
Augustus Juliam filiam suam in adulterio deprehensam damnat exsilio: Tiberium et Agrippam in filios adoptavit.
Judas Galilæus ad rebellandam Judæos cohortatur.
XLIV imperii Augusti anno, Quirinus ex consilio senatus ad Judæam missus, census hominum possessionesque describit.
Eodem anno JESUS CHRISTUS Filius Dei in Bethleem Judæ nascitur.
Colliguntur autem omnes anni ab Abraham exordio, usque ad nativitatem Christi ex Maria, duo millia XVIII seu XV.
Herodes cum Christi nativitatem Magonem indicio cognovisset, universos in Bethleem parvulos jussit interfici: ipse autem biennio post morbo intercutis aquæ, et scatentibus toto corpore vermibus, misere, sed digne moritur.
In Herodis locum Archelaus ab Augusto constituitur (et tetrarchæ fiunt fratres ejus Herodes, Antipater, Lysias et Philippus) annis IX.
Tiberius Cæsar Dalmatas Sarmatasque redigit in Romanam potestatem.
Athenienses res novas contra Romanos molientes opprimuntur.
Augustus cum Tiberio filio suo LIII imperii sui anno censum Romæ agitans, invenit hominum nonagies et ter centena et LXX millia.
Messala Corvinus Orator ante biennium quam moreretur, ita memoriam perdidit, ut vix pauca verba conjungeret.
Archelaus in Viennam urbem Galliæ relegatur, anno regni sui IX. Post quem Herodes tetrarches fuit annis XXIV.
Tiberius Drusum consortem regni facit.
Tiberius, III, annis XXIII. Cujus imperii anno V tredecim urbes terræ motu corruerunt.
Ejusdem imperii anno XIV Pilatus procurator Judææ mittitur.
Herodes Tiberiadem et Liviadem condidit.
Tiberius multos reges ad se per blanditias evocatos, numquam remisit, regnaque eorum in provincias vertit.
Joannes filius Zachariæ in deserto juxta Jordanem fluvium prædicans Judæis, Christum Filium Dei in medio eorum adesse testatur.
Ipse quoque Dominus Jesus Christus 702 hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse quæ diceret.
Drusus Cæsar veneno periit.
Josephus circa hæc tempora die Pentecostes sacerdotes Judæorum primum commotiones locorum templi, et quosdam sonitus sensisse testatur: deinde ex adyto erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus.
Scribit idem Josephus, quod eodem anno Pilatus præses secreto noctis imagines Cæsaris in templo statuerit.
Computantur itaque in annum XV Tiberii Cæsaris, ab instauratione templi, quæ facta est sub altero anno Darii regis Persarum, anni DXLVIII; a Salomone autem et prima ædificatione templi, anni computati sunt MLX; a Moyse et egressu Israelis ex Ægypto, anni MDXVI [Alias XXXVIII]; ab anno repromissionis primo, anni MDLXXII; ab anno quo natus est Abraham, anni MMXLVII; a diluvio autem usque ad primum annum Abrahæ, anni nongenti XLII Eusebius vir disertissimus annumeravit. Ab Adam vero usque ad diluvium, anni duo millia CCXLII. Sunt ergo omnes anni ab Adam, usque in annum XV Tiberii Cæsaris, anni MMMMMCCCLX aut CCXXVIII. Anni vero secundum Geneseos scripturam et Africani historici supputationem amplius inveniuntur CXXIX.
Quidam putant Dominum nostrum Jesum Christum XV anno regni Tiberii Cæsaris, id est, duobus Geminis consulibus crucifixum, quo anno, secundum indubitabilem Lucæ Evangelistæ auctoritatem, baptizatum eum esse manifestum est, et Evangelium regni cœlorum prædicare cœpisse. Secundum vero Joannis Evangelium, festivitati Paschæ Judæorum ter Dominum interfuisse cognoscimus: ut appareat tertium fuisse illud Pascha, quod verus Agnus suo sanguine consecravit.
Proinde consules quidem a Manifestatione Domini, id est, a Rufino Gemino et Rubellio Gemino consulibus inchoamus: sed tertios ab iis consules Dominicæ Passioni ascribimus, sequentes quod auctoritas tradidit et ratio.