Grande habet initium cum res vilissima dictu,
Tunc gignis murem, magne elephante, brevem.
Sic patri quidam retulit sua somnia natus,
Depromens animo frivola dicta suo.
O pater, in somnis dicam quae mira videbam,
Moverunt animum talia visa meum.
105.0373D| Bos dabat humanas nostras hac nocte loquelas,
Ille loquebatur, nos stupebamus, ait.
Tum pater attonitus rem sic inquirit ab illo,
Dic quod dicebat: intulit ille, Nihil.