Nam bona jure bonum cecidit cum semen in arva,
Quod placidae segetis sevit amore sator:
Frux terdena, et sexdena, et centena redundant,
Adfert quae fidei semine mentis ager. Terdena in nuptu, in viduis sexdena coruscat, Ista duo superat tertius ordo boni. Et data virginibus centeni gloria fructus, Martyrioque sacer congruit hic numerus. Quod satis in numeris digitorum inflexio signat, Res et ab antiquis jure reperta viris.
105.0369B| Namque index summus leviter cum pollice junctus
Terdenum in numeris scit retinere locum. Mollis et amplexus digitorum dulcia signat Oscula conjugii, quae sibi grata manent. At pollex curvo curvatus ab indice pressus Sexdenos monstrat, inque typo viduas. Ut digitus digitum, ha angor saepe coarctat, Turturis ac gemitus inclytus ornat eas. Transitus a laeva si in dextram ex ordine fiat, Index cumque suo pollice junctus erit, Et placidus tereti formetur circulus orbe, Centum sub numeris ista figura tenet. Serta venustatis typus hic fert, quae bene sanctis Sunt data virginibus, martyribusque piis.
Transitus iste monet praesentia temnere laeva,
105.0369C| Dextra futura bonis actibus appetere. Nulla caduca sequi, mansuris figere mentem, Labentem mundum spernere, amare Deum. Coelica sectari, postponere terrea cuncta, Sanctum opus ore, manu prendere, corde, fide.