CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — XVIII. De hypocritis, et quod apostolorum temporibus, sive eorum successorum, magis Ecclesiae virtutes viguerunt quam his novissimis temporibus.

latín

Virtus ficta viget, nequidquam vera fatiscit,
Extulit illa caput, haec petit ima gemens. Nunc probitas ut vera juvat, sic falsa nocebit, Consulere ista parat, fallere at illa inhiat. Tumque sacerdotum viguit doctrina piorum,
105.0369D| Sermo habitusque horum norma salutis erat. Nunc simulatorum duplex cor, verba dolosa Pollent, et retinet fictio sola locum. Pontificum decus et sample tunc cura gerebat, Juris apostolici queis dedit ordo thronum. Jura quibus data sunt solvendi sive ligandi, Clave valent quorum regna patere poli. Queis commendat oves pastorum pastor et agnos, Quodque sui tribuit pignus amoris opus. Sic tunc, nunc alio discurrunt omnia cursu, Pes superest capiti, vergit in ima caput. Pallia apostolica data tunc de sede vigebant, Jusque potestatis vestis et ordo fuit.
105.0370A| Nunc simulata venit vestis, simulatus et auctor,
quae bene conveniant mensque habitusque sibi. Fluxa camilla caput, mentem tegit atra voluntas, Aspera lana artus, vestis ovina lupum. Claena duplex foris est, intus praecordia duplex, Simplicitatis honos est ab utroque procul. Follicat ampla quibus turgenti calcia panno, Velocique pedi vilis inest caliga. Pars quoque laeva vehit cultrum, geminamque tabellam, Et bene tegmen ei et graphius esse solet. Pallor et ora tenet, suspiria pectus anhela, et tenui sonitu vox gemebunda sonat. Vox gemebunda sonat dans ficta et dulcia verba, Pura ut corda hominum post sua vota trahant.
105.0370B| Plorare ut nequeant, cupiunt plorasse videri,
Fallaci incultas imbre rigante genas. Nituntur justi, sanctique, piique videri, Laudis ut humanae gloria possit emi. Hoc habitu vultum pietatis velat imago, Plus cerni hi sancti quam tamen esse volunt. Plura nec hoc hominum genus ire per oppida nescit, Lustrare aut cessat compita, rura, casas. Hoc agit ut rapidis queat inferire crumenis Turpe lucrum, et cupidos rerum onerare sinus. Hi bona jactanter peragunt, mala multa latenter, Ista patent hominum visibus, illa Dei. Dignum opus humanis quisquis pro laudibus egit, Mercedem recipit heu! avaro ille suam.
105.0370C| Verbi evangelici lituus sic intonat ingens,
Et bene per mundi compita mugit ovans:
Quod tua dextra gerit facito nescire sinistram,
Tunc erit acceptum quod geris omne Deo. Scilicet ut laudis humanae nescia mens sit, Cum dextrum peragit inclytus usus opus. Per laevam praesens, per dextram vita futura Signatur, docet hoc pagina sancta Dei. Namque sophista potens quidam, rex inclytus, olim Talibus e rebus talia verba dedit. Ejus longa dies est dextra in parte locata, Inque ejus laeva gloria, culmen, opes. Illius exstat item nostro sub vertice laeva, Et dabit amplexus dextera sancta pios. Dat quoniam in laeva praesentis commoda vitae,
105.0370D| Perpetuae in dextra seu sine fine parat. Nam duo discipuli laevam dextramque tenere Hoc signant Domini qui residendo volunt. Scilicet in dextra pollens sapientia Christi est, Haec quae aeterna datur spiritibus requies. Permanet in laeva istius moderatio vitae, Donec ad aeternas perveniamus opes. Divitiae verae sunt gloria norma fidei, Quae nos exsilio rite tuentur in hoc. Nam tua, Christe potens, hujus plerumque sinistrae Vitae praesentis innuit Ecclesiam. Dum de illis cano qui sancti specie tenus exstant, Culpari nollem, dummodo vera canam.
105.0371A| Non tamen haec recinens, monachis ego derogo justis,
Quorum cor coelum, mens sitit alma Deum. Queis devota fides, pia spes, dilectio dulcis, vivere queis Christus, sanctaque lucra mori. Cuncta reliquerunt qui audita voce Tonantis, Decertant Dominum mentis amore sequi: Atque in apostolicae vitae fundamine stare, Perstet ut Ecclesiae qui fuit ante modus. Omnia sunt quibus egregio communia voto, Mentem animumque unum queis Deus ipse dedit. Pluraque permixto currunt per singula cursu, Atque malis bona sunt, et mala mixta bonis. Sic vino faex est, et olivo turpis amurca, et liquor ambrosius mellis habet abacum.
105.0371B| Nempe duos in agro, totidemque in tegmine lecti,
Inque mola Dominus dixit inesse duas. E quibus est alter susceptus, linquitur alter, Pars haec sumpta cluit, illa relicta perit. Scilicet Ecclesiae gremium generi haec tria gestat, Ordine diverso quae ligat una fides. Clericus ordo in agro, monachus sub sorte quietis, Inque molae gyro plebs popularis inest. Iste regit plebes, fruitur sancta ille quiete, Mundanique actus currit in orbe sequens. Et tres in bivium merito scinduntur hiulcum, Singula pars partem perditionis habet. Pars petit alma polum, Stygias pars pergit ad umbras, Et diversa illis sic loca vita parat.
105.0371C| Hic ordo trinus, vitae et concordia trinae,
In tribus est sanctis significata viris. Nempe Noe esemplare rectorum continet almus, Qui pecudum atque hominum spem regit inter aquas. Coelebs et monachus viget in Daniele choreus, Qui luxum atque gulam vincere quivit ovans. Job sunt, quos mundi vel agit vel poenitet actus, Actibus in saecli qui sine labe fuit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — XVII. De eadem re.Carmina (Theodulfus) — XX. Ad Fardulfum abbatem Sancti Dionysii. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — XVIII. De hypocritis, et quod apostolorum temporibus, sive eorum successorum, magis Ecclesiae virtutes viguerunt quam his novissimis temporibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-xviii-de-hypocritis-et-quod-a--theodulfus-aurelianensis-bc8324
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — XVIII. De hypocritis, et quod apostolorum temporibus, sive eorum successorum, magis Ecclesiae virtutes viguerunt quam his novissimis temporibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-xviii-de-hypocritis-et-quod-a--theodulfus-aurelianensis-bc8324.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.