Est ager Ecclesiae partes distintius in istas,
Semine de Domini quae est animata bono. Pars prima est centum, pars sexagena secunda, Tertia tricenum continet inde gradum. Et primo pereunte, nequit mox ire secundus, Sed ratione locum tertius ejus adit. Tertius et primum sequitur, hunc inde secundus Sed tamen ad primum nemo redire valet.
105.0369A| Tertius en miseram linquit, petit atque secundus,
Haudquaquam primus sed repetendus erit.