Carmina saepe mihi, fratres, pergrata tulistis:
Et nunc quae fertis, credite, valde placent.
Il suo??? delector enim, vestri studiumque laboris
Conlaudo, et moneo vos potiora sequi.
Crescitis in melius, nobis hinc gaudia crescunt
Ut magis atque magis id faciatis amo.
105.0314C| Qui ex facili pridem poteram depromere versus,
Aestuo, nec condo ut volo dulce melos.
Quaeretis hoc, quando novus hic successit habendus
Usus, nostram Erato qui reticere facit.
Sunt mihi nunc lacrymis potius deflenda piacla,
Carmine [F., Culmina] quam lyrico nempe boanda pede.
Non amor ipse meus Christus mea carmina quaeret,
Sed mage commissi grandia lucra gregis.
Pro quo, proque meis orare erratibus opto:
Carmina ni pangam, crimina nulla gero.
Ludite vos, pueri, metrica sat lusimus arte:
Prima quae cupitis jam mihi parta manent.
Discite sic, fratres, docti ut possitis haberi,
et fieri socii civibus aethereis.
105.0315A| En veneranda piis tanti solemnia festi,
Nos modo non multum versificare sinunt
His ita praemissis, festum hoc celebremus ovantes,
Aptius edendi carmina tempus erit.
Annua sic etiam veneranter festa colamus,
Continua ut nobis det sine fine Deus.
Nam, Wulfine; tibi debentur praemia laudum,
Cujus ab amne fluunt metrica docta bene.
Hinc tibi moltiplica agimus, charissime, grata:
Praemia pro meritis rex Deus ipse dabit.