Mox tamen imbelles petit inde profectio nostra
Lemovices, populos omnes servire paratos. Horum opulenta fuit nobis urbs hospita, donec
105.0331B| Usibus humanis novies sol astra fugaret. Auredusque exspectanti se jungeret alae. Illic abbatum, cleri seu caetera turba Nos bene deliciis crebra bonitate refecit. Cum multo in nostros plebes madefacta Lyaeo Inruit, et nostri sese defendere certant.
105.0332A| Impius antiquam gladius consumeret urbem,
Me miserum, et nobis atrox jactura veniret,
Ni foret Ephraim, seu Mancio presbyter iret,
Quo prohibente furor cessavit mortis utrinque. Sagmatibus tandem his quae postulat usus onustis, Nos hinc digressos cepitPetricordia tellus. Inde tuas refluas petimus Dordonia ripas. Vix ubi deflexis elementi mole fluentis, Ulteriora jubis patuerunt littora equinis. Quos ter flumineis celeres injecimus undis, Vocibus instantes, lapidum seu jactibus ipsis, Ter tamen invalidos fluviali pondere jactos, Per vada, per rupes, per saltus, perque cavernas; Sollicita invenit quaerentum turba trementes.
Hos trepidare reor monstrum miserabile, littus
105.0332B| Fecerat ulterius, terrasque pavere jacentes. Pallida namque fames nummorum forte redundans, Quae Populana tuas vastabat Gallia terras. Haec post, undivagos cymbis trajecimus amnes. Cornipedes udis trahimus nectendo capistris, Obvia sese ultro nostris aspectibus offert.