CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — XIII. De dispensatione divina, quae saepe occulta est, nunquam tamen injusta.

latín

O vis, o decus, o excelsi gloria sensus,
quae mirari omnes, noscere nemo valet. Multa regi varie qui humana in gente videmus, Ignarique sumus cur quid et unde fiat.
105.0366C| Nam mala saepe bonos, reprobos bona saepe sequuntur,
Et bona saepe bonos, et mala saepe malos. Saepe bonus premitur, malus in sublime levatur, Decidit atque malus, surgit ad alta bonus. Omnia judiciis sunt haec moderata supernis. Sunt saepe occulta haec, nunquam inhonesta tamen. Quae suavi ac forti disponit singula nutu A fine in finem, et cuncta gubernat herus. Judicat ergo Deus nec nulla, nec omnia semper, Improba quae fiunt nunc sine lege sua. Tempore judicium si nullum agitaret in isto, Nonne impune foret quod furor ater agit? Mox curare Deum mortalia nulla putantes,
105.0366D| Effraenes irent in mala cuncta mali. At si peccantes mox ultio digna feriret, Ictaque judicii cuncta secure forent: Irrita supremi remanerent jura diei, Judicii et nullum tempus haberet opus. Judicat hinc quaedam, ut nostra hunc curare sciamus, Et quia quae gerimus spectat ab arce Deus: Judicat idcirco non omnia, plura reservat, Ut quid agat habeat ultima magna dies. Quam lex, quam vates, Dominus quam nuntiat ipse, quae nota est cunctis qui ratione vigent.
105.0367A| Qua justo justam positurus pondere libram,
Subnixus veniat nube rubente Deus. Qui pius et justus, fovet hinc, deterret et inde, quem metuo justum, cogor amare pium. Quod pius indulget, resecat peccata quod aequus, Mulcet et hinc oleo, arguit inde mero.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — XIII. Cur modo carmina non scribat.Carmina (Theodulfus) — XIV. In obitu Damasi. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — XIII. De dispensatione divina, quae saepe occulta est, nunquam tamen injusta.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-xiii-de-dispensatione-divina--theodulfus-aurelianensis-915efa
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — XIII. De dispensatione divina, quae saepe occulta est, nunquam tamen injusta.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-xiii-de-dispensatione-divina--theodulfus-aurelianensis-915efa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.